Immagini della pagina
PDF
ePub

talia sunt. Postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic finis est, omniaque orta occidunt et aucta senescunt: animus incorruptus, aeternus,

rector humani generis, agit atque habet cuncta 5 neque ipse habetur. Quo magis pravitas eorum

admiranda est, qui dediti corporis gaudiis per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in

natura mortalium est, incultu atque socordia tor10 pescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

3. Verum ex eis magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minume mihi hac

tempestate cupiunda videntur, quoniam neque 15 virtuti honos datur, neque illi, quibus per fraudem is fuit, tuti aut eo magis honesti sunt.

Nam vi quidem regere patriam aut parentes, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen importunum est,

cum praesertim omnes rerum mutationes caedem, 20 fugam, aliaque hostilia portendant. Frustra autem

niti neque aliud se fatigando nisi odium quaerere, extremae dementiae est. Nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet, potentiae paucorum decus

atque libertatem suam gratificari. 25 4. Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exer

centur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum: cujus de virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam quis

existumet memet studium meum laudando extol30 lere. Atque ego credo fore qui, quia decrevi procul

a re publica aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiae imponant, certe quibus maxuma industria videtur salutare plebem et con

viviis gratiam quaerere. Qui si reputaverint, et 35 quibus ego temporibus magistratus adeptus sim, et

quales viri idem adsequi nequiverint, et postea quae genera hominum in senatum pervenerint, profecto existumabunt me magis merito quam ignavia judicium animi mei mutavisse, majusque commodum

ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei publicae venturum. Nam saepe ego audivi Q. Maxumum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, cum majorum imagines intuerentur, vehementissume sibi animum ad vir- 5 tutem accendi.

Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit. At 10 contra quis est omnium eis moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum majoribus suis contendat ? Etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis 15 artibus ad imperia et honores nituntur: proinde quasi praetura et consulatus atque alia omnia hujusce modi per se ipsa clara et magnifica sint, ac non perinde habeantur, ut eorum, qui ea sustinent, virtus est. Verum ego liberius altiusque processi, 20 dum me civitatis morum piget taedetque.

Nunc ad inceptum redeo.

5. Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Jugurtha rege Numidarum gessit; primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dehinc 25 quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est; quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. Sed prius quam hujusce modi rei initium expediam 30 pauca supra repetam, quo ad cognoscendum omnia illustria magis magisque in aperto sint.

Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxume attriverat, Masinissa rex Numi- 35 darum in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat; ob quae victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cujus in

Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus quascumque urbes et agros manu ceperat, regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissae bona

atque honesta nobis permansit. Sed imperi vitaeque 5 ejus finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum

solus obtinuit, Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit, Jugurthamque, filium Mastanabalis

fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina 10 erat, privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.

6. Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxume ingenio validus, non se

luxu neque inertiae corrumpendum dedit, sed, uti 15 mos gentis illius est, equitare, jaculari, cursu cum

aequalibus certare, et cum omnes gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus

aut in primis ferire, plurumum facere, minumum ipse 20 de se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio

laetus fuerat, existumans virtutem Jugurthae regno suo gloriae fore, tamen postquam hominem adolescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis

magisque crescere intelligit, vehementer eo negotio 25 permotus, multa cum animo suo volvebat. Terrebat

eum natura mortalium avida imperi et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocres

viros spe praedae transvorsos agit ; ad hoc studia 30 Numidarum in Jugurtham accensa, ex quibus, si

talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.

7. His difficultatibus circumventus, ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam 35 acceptum popularibus, quod erat Jugurtha manu

promptus et appetens gloriae militaris, statuit eum objectare periculis et eo modo fortunam temptare. Igitur bello Numantino Micipsa, cum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret,

sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longe aliter ac ratus erat evenit. Nam Jugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui 5 tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissume parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis naxumo ter- 10 rori esset. Ac sane, quod difficillumum in primis est, et proelio strenuus erat et bonus consilio; quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem adferre plerumque solet. Igitur imperator omnes fere res asperas per Jugur- 15 tham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti; quippe cujus neque consilium neque inceptum ullum frustra erat. Huc accedebat munificentia animi et ingeni sollertia, quibus rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia conjunxerat. 20

8. Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Jugurthae non mediocrem animum pollicitando accende- 25 bant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus imperio Numidiae potiretur: in ipso maxumam virtutem, Romae omnia venalia esse. Sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse revorti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice 30 pro concione Jugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret, neu quibus largiri insuesceret: periculose a paucis emi, quod multorum esset: si permanere vellet in suis artibus, ultro 35 illi et gloriam et regnum venturum, sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia praecipitem casurum.

9. Sic locutus cum litteris eum, quas Micipsae redderet, dimisit. Earum sententia haec erat:

“Jugurthae tui bello Numantino longe maxuma virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est; ut idem senatui et

populo Romano sit, summa ope nitemur. Tibi 5 quidem pro nostra amicitia gratulor. En habes

virum dignum te atque avo suo Masinissa.” Igitur rex, ubi ea, quae fama acceperat, ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia

viri permotus flexit animum suum et Jugurtham 10 beneficiis vincere aggressus est, statimque eum

adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate confectus cum sibi finem vitae adesse intel

ligeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale 15 et Hiempsale filiis dicitur hujusce modi verba cum Jugurtha babuisse.

10. Parvum ego, Jugurtha, te amisso patre, sine spe, sine opibus, in regnum meum accepi, existu

mans non minus me tibi quam liberis, si genuissem, 20 ob beneficia carum fore; neque ea res falsum me

habuit. Nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissume rediens Numantia meque regnumque meum gloria honoravisti tuaque virtute nobis Ro

manos ex amicis amicissumos fecisti. In Hispania 25 nomen familiae renovatum est. Postremo, quod

difficillumum inter mortales est, gloria invidiam vicisti. Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem moneo

obtestorque te, uti hos, qui tibi genere propinqui, 30 beneficio meo fratres sunt, caros habeas, neu malis

alienos adjungere quam sanguine conjunctos retinere. Non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere neque auro

parare queas: officio et fide pariuntur. Quis autem 35 amicior quam frater fratri ? Aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris?

Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis, sin mali, imbecillum.

Nam concordia parvae res crescunt, discordia maxumae dilabuntur. Ceterum

« IndietroContinua »