Immagini della pagina
PDF
ePub

luxuriosi hominis, sed tamen abundantis. Horum, paucis diebus, nihil erat.

Quæ Charybdis tam vorax? Charybdin dico? quæ, si fuit, fuit animal unum: Oceanus (medius fidius) vix videtur tot res, tam dissipatas, tam distantibus in locis positas, tam 5 citò absorbere potuisse. Nihil erat clausum, nihil obsignatum, nihil scriptum. Apothecæ totæ nequissimis hominibus condonabantur: alia mimi rapiebant, alia mimæ: domus erat aleatoribus referta, plena ebriorum: totos dies potabatur, atque id locis pluribus: suggerebantur etiam sæpe (non 10 enim semper ipse felix) damna aleatoria: conchyliatis Cn. Pompeii peristromatis, servorum in cellis, lectos stratos videres. Quamobrem desinite mirari, hæc tam celeriter esse consumpta. Non modò unius patrimonium, quamvis amplum (ut illud fuit), sed urbes, et regna, celeriter tanta ne- 15 quitia devorare potuisset.

At ejusdem ædes etiam, et hortos. O audaciam immanem! tu ingredi illam domum ausus es? tu illud sanctissimum limen intrare? tu illarum ædium Diis penatibus os importunissimum ostendere? Quam domum aliquandiu ne- 20 mo adspicere poterat, nemo sine lacrymis præterire, hac te in domo tamdiu diversari non pudet? in quâ, quamvis nihil sapias, tamen nihil tibi potest esse jucundum.

XXVIII. An tu, illa in vestibulo rostra, spolia, cùm adspexisti, domum tuam te introire putas? Fieri non potest. 25 Quamvis enim sine mente, sine sensu sis, ut es; tamen et te, et tua, et tuos, nôsti. Nec verò te unquam, neque vigilantem neque in somnis, credo mente posse consistere. Necesse est, quamvis sis, ut es, [violentus] et furens, cùm tibi objecta sit species singularis viri, perterritum te de somno 30 excitari, furere etiam sæpe vigilantem. Me quidem miseret parietum ipsorum atque tectorum. Quid enim unquam domus illa viderat, nisi pudicum, nisi ex optimo more, et sanctissimâ disciplinâ? Fuit enim ille vir, Patres Conscripti, (sicut scitis) cùm forìs clarus, tum domi admirandus; neque 35 rebus externis magis laudandus, quàm institutis domesticis. Hujus in sedibus, pro cubiculis stabula, pro tricliniis popinæ, sunt. Etsi jam negat. Nolite, nolite quærere. Frugi factus est: mimam illam suam suas res sibi habere jussit, ex Duodecim Tabulis: claves ademit; exegit. Quàm porrò 40 spectatus civis, quàm probatus, cujus ex omni vitâ nihil est honestius, quàm quòd cum mimâ fecit divortium? At quàm crebrò usurpat "Et consul et Antonius!" hoc est dicere, et consul, et impudicissimus; et consul, et homo nequissi

mus: quid enim est aliud Antonius? Nam, si dignitas significaretur in nomine, dixisset (credo) aliquando avus tuus se "et consulem et Antonium." Nunquam dix t. Dixisset

etiam collega meus, patruus tuus: nisi tu solus es Antonius. 5 Sed omitto ea peccata, quæ non sunt earum partium propria, quibus tu rempublicam vexavisti: ad ipsas tuas partes redeo, id est, ad civile bellum; quod natum, conflatum, susceptum, operâ tuâ est.

XXIX. Cur ei bello [tum propter timiditatem tuam, 10 tum propter libidines,] defuisti? Gustâras civilem sanguinem, vel potiùs exsorbueras: fueras in acie Pharsalicâ antesignanus L. Domitium, nobilissimum et clarissimum virum, occideras: multos, qui de prælio effugerant, quos Cæsar, ut nonnullos, fortasse servâsset, crudelissimè persecutus truci15 dâras. Quibus rebus tantis, talibus, gestis, quid fuit causæ, cur in Africam Cæsarem non sequerere, cùm præsertim belli pars tanta restaret? Itaque, quem locum apud ipsum Cæsarem, post ejus ex Africâ reditum, obtinuisti? quo numero fuisti? Cujus tu imperatoris quæstor fueras, dictatoris 20 magister equitum, belli princeps, crudelitatis auctor, prædæ socius, testamento (ut ipse dicebas) filius, appellatus es de pecuniâ, quam pro domo, pro hortis, pro sectione, debebas.

Primò respondisti planè ferociter: et (ne omnia videar contra te) propemodum æqua et justa dicebas. A me C. 25 Cæsar pecuniam? cur potiùs, quàm ego ab illo? An ille sine me vicit? at ne potuit quidem. Ego ad illum belli civilis causam attuli: ego leges perniciosas rogavi: ego arma contra consules imperatoresque populi Romani, contra senatum populumque Romanum, contra Deos patrios, aras30 que et focos, contra patriam, tuli. Num sibi soli vicit? Quorum facinus est commune, cur non sit eorum præda communis? Jus postulabas: sed quid ad rem? plus ille poterat.

Itaque, excussis tuis vocibus, et ad te et ad prædes tuos, 35 milites misit; cùm, repentè a te præclarâ illâ tabulâ prolatâ, qui risus hominum! tantam esse tabulam! tam varias, tam multas possessiones, ex quibus præter partem Miseni, nihil erat, quod is, qui auctionaretur, posset suum dicere. Auctionis verò miserabilis adspectus: vestis Pompeii non multa, 40 eaque maculosa; ejusdem quædam argentea vasa collisa; sordida mancipia; ut doleremus quidquam esse ex illis reliquiis, quod videre possemus.

Hanc tamen auctionem hæredes L. Rubrii, decreto Cæsaris, prohibuerunt. Hærebat nebulo: quò se verteret, nol

« IndietroContinua »