Immagini della pagina
PDF
ePub

habebat. Quin, his ipsis temporibus, domi Cæsaris, percussor, ab isto missus, deprehensus dicebatur esse cum sicâ : de quo Cæsar in senatu, apertè in te invehens, questus est. Proficiscitur in Hispaniam Cæsar, paucis tibi ad solvendum, propter inopiam tuam, prorogatis diebus. Ne tum quidem 5 sequeris. Tam bonus gladiator rudem tam citò accepisti? Hunc igitur quisquam, qui in suis partibus, id est, in suis fortunis, tam timidus fuerit, pertimescat?

XXX. Profectus est tandem aliquando in Hispaniam sed tutò, ut ait, pervenire non potuit. Quonam modo igitur 10 Dolabella pervenit? Aut non suscipienda fuit ista causa, Antoni; aut, cùm suscepisses, defendenda usque ad extremum. Ter depugnavit Cæsar cum civibus, in Thessaliâ, Africa, Hispaniâ. Omnibus affuit his pugnis Dolabella : in Hispaniensi etiam vulnus accepit. Si de meo judicio 15 quæris; nollem: sed tamen consilium a primo reprehendendum, laudanda constantia. Tu verò quid censes? Cn. Pompeii liberi primùm patriam repetebant. Esto fuerit hæc partium causa communis. Repetebant præterea Deos patrios, aras, focos, larem suum familiarem; in quæ tu inva- 20 seras. Hæc cum repeterent armis ii, quorum erant legibus; etsi in rebus iniquissimis quid potest esse æqui? tamen erat æquissimum, contra Cn. Pompeii liberos, Cn. Pompeii pugnare te sectorem. An tu Narbone mensas hospitum convomeres, Dolabella pro te in Hispaniâ dimicaret?

25

Qui verò Narbone reditus? et tamen quærebat, cur ego ex ipso cursu tam subitò revertissem. Exposui nuper, Patres Conscripti, causam reditûs mei. Volui, si possem, etiam ante Calendas Januarias, prodesse reipublicæ. Nam, quod quærebas, quomodo redîssem; primùm luce, non tene- 30 bris; deinde cum calceis et togâ, nullis nec Gallicis nec lacernâ. At etiam adspicis me, et quidem, ut videris, iratus. Næ tu jam mecum in gratiam redeas, si scias, quàm me pudeat nequitiæ tuæ, cujus te ipsum non pudet. Ex omnibus omnium flagitiis, nullum turpius vidi, nullum audivi. 35 Qui magister equitum fuisse tibi viderere, in proximum annum consulatum peteres, vel potiùs rogares; is, per municipia coloniasque Galliæ, a quâ nos tum, cùm consulatus petebatur, non rogabatur, petere consulatum solebamus, cum Gallicis et lacernâ cucurristi.

XXXI. At videte levitatem hominis. Cùm horâ diei decimâ ferè ad Saxa Rubra venisset, delituit in quâdam cauponulâ, atque ibi se occultans, perpotavit ad vesperum: inde cisio celeriter ad Urbem advectus, domum venit capite

40

involuto. Janitor, Quis tu? A Marco tabellarius. Confestim ad eam, cujus causâ venerat, deducitur; eique epistolam tradit. Quam cùm illa legeret flens, (erat enim amatorie scripta caput autem literarum, sibi cum illâ mimâ 5 posthac nihil futurum omnem se amorem abjecisse illinc, atque in hanc transfudisse) cùm mulier fleret uberiùs, homo misericors ferre non potuit: caput aperuit; in collum invasit. O hominem nequam! (quid enim aliud dicam? magis propriè nihil possum dicere.) Ergo, ut te catamitum, nec 10 opinatò cùm ostendisses, præter spem mulier adspiceret, idcirco Urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu, perturbâsti! Et domi quidem causam amoris [habuisti;] forìs etiam turpiorem, ne L. Plancus prædes tuos venderet. Productus autem in concionem a tribuno plebis, 15 cùm respondisses, te rei tuæ causâ venisse, populum etiam dicacem in te reddidisti.

XXXII. Sed nimis multa de nugis: ad majora veniamus. Cæsari ex Hispaniâ redeunti obviàm longissimè processisti. Celeriter îsti, redîsti, ut cognosceret te, si minùs fortem, 20 attamen strenuum. Factus es ei rursus, nescio quomodo, familiaris. Habebat hoc omnino Cæsar: quem planè perditum ære alieno, egentemque, si eundem nequam hominem audacemque cognorat, hunc in familiaritatem libentissimè recipiebat. His igitur rebus præclarè commendatus, jussus 25 es renuntiari consul, et quidem cum ipso. Nihil queror de Dolabellâ, qui tum est impulsus, inductus, elusus. Quâ in re quanta fuerit utriusque vestrûm perfidia in Dolabellam, quis ignorat? Ille induxit, ut peteret: promissum et receptum intervertit, ad seque transtulit: tu ejus perfidiæ volunta30 tem tuam adscripsisti. Veniunt Calendæ Januariæ cogimur in senatum: invectus est copiosiùs multò in istum et paratiùs Dolabella, quàm nunc ego. Hic autem iratus quæ dixit, Dii boni !

Primùm, cùm Cæsar ostendisset, se, priusquam proficisce35 retur, Dolabellam consulem esse jussurum; (quem negant regem, qui et faceret semper ejusmodi aliquid, et diceret) sed cùm Cæsar ita dixisset; tum hic bonus augur, eo se sacerdotio præditum esse dixit, ut comitia auspiciis vel impedire vel vitiare posset: idque se facturum esse asseveravit. 40 In quo primùm incredibilem stupiditatem hominis cognoscite. Quid enim? istuc, quod te sacerdotii jure facere posse dixisti, si augur non esses, et consul esses, minùs facere potuisses? Vide, ne etiam faciliùs : nos enim nuntiationem solùm habemus; consules et reliqui magistratus

« IndietroContinua »