Immagini della pagina
PDF
ePub

etiam spectionem. Esto, hoc imperitè: nec enim est ab homine nunquam sobrio postulanda prudentia: sed videte impudentiam. Multis antè mensibus in senatu dixit, se Dolabellæ comitia aut prohibiturum auspiciis, aut id facturum esse, quod fecit. Quisquamne divinare potest, quid 5 vitii in auspiciis futurum sit, nisi qui de cœlo servare constituit? quod neque licet comitiis per leges; et, si quis servavit, non habitis comitiis, sed priusquam habeantur, debet nuntiare. Verùm implicata inscitia impudentiâ est; scit quod augurem, nec facit quod pudentem, decet. Atque 10 ex illo die recordamini ejus, usque ad Idus Martias, consulatum. Quis unquam apparitor tam humilis, tam abjectus? Nihil ipse poterat: omnia rogabat: caput in aversam lecticam inserens, beneficia, quæ venderet, a collegâ petebat.

XXXIII. Ecce Dolabellæ comitiorum dies, sortitio præ15 rogativæ quiescit. Renuntiatur: tacet. Prima classis vocatur: renuntiatur: deinde (ut assolet) suffragia: tum secunda classis: quæ omnia citiùs sunt facta, quàm dixi. Confecto negotio, bonus augur (Lælium diceres) ALIO DIE inquit. O impudentiam singularem! Quid videras? quid 20 senseras? quid audieras? nec enim te de cœlo servâsse dixisti, neque hodie dicis. Id igitur obvenit vitium, quod tu jam Calendis Januariis futurum esse provideras, et tantò antè prædixeras. Ergo (hercule) magnâ, ut spero, tuâ potiùs quàm reipublicæ calamitate, ementitus es auspicia: 25 obstrinxisti populum Romanum religione; augur auguri, consul consuli, obnuntiâsti. Nolo plura, ne acta Dolabellæ videar convellere; quæ necesse est aliquando ad nostrum collegium deferantur.

Sed arrogantiam hominis insolentiamque cognoscite. 30 Quamdiu tu voles, vitiosus consul Dolabella; rursus, cùm voles, salvis auspiciis creatus. Si nihil est, cùm augur iis verbis nuntiat, quibus tu nuntiâsti; confitere te, cùm ALIO DIE dixeris, sobrium non fuisse: sin est aliqua vis in istis verbis, ea quæ sit, augur a collegâ requiro.

Sed, ne fortè, ex multis rebus gestis M. Antonii, rem unam pulcherrimam transiliat oratio, ad Lupercalia veniamus.

35

XXXIV. Non dissimulat, Patres Conscripti: apparet esse commotum: sudat, pallet: quidlibet, modò ne nauseet, faciat, quod in porticu Minuciâ fecit. Quæ potest esse turpi- 40 tudinis tantæ defensio? Cupio audire; ut videam, ubi rhetoris tanta merces, ubi campus Leontinus, appareat. Sedebat in Rostris collega tuus, amictus togâ purpureâ, in sellâ aureâ, coronatus. Adscendis; accedis ad sellam; (ita eras

Lupercus, ut te consulem esse meminisse deberes) diadema ostendis. Gemitus toto foro. Unde diadema? non enim abjectum sustuleras; sed attuleras domo meditatum et cogitatum scelus. Tu diadema imponebas cum plangore populi; 5 ille cum plausu rejiciebat. Tu ergo unus, scelerate, inventus es, qui, cùm auctor regni esses, eum, quem collegam habebas, dominum habere velles; et idem tentares, quid populus Romanus ferre et pati posset.

At etiam misericordiam captabas: supplex te ad pedes 10 adjiciebas: quid petens? ut servires? Tibi uni peteres, qui ita a puero vixeras, ut omnia paterere, ut facilè servires: a nobis populoque Romano mandatum id certè non habebas. O præclaram illam eloquentiam tuam, cùm es nudus concionatus! Quid hoc turpius? quid fœdius? quid suppliciis 15 omnibus dignius? Num exspectas, dum te stimulis fodiam? hæc te, si ullam partem sensûs habes, lacerat, hæc cruentat, oratio. Vereor, ne imminuam virorum summorum gloriam: dicam tamen dolore commotus. Quid indignius, quàm vivere eum, qui imposuerit diadema, cùm omnes fateantur jure 20 interfectum esse, qui abjecerit ?

At etiam adscribi jussit in Fastis ad Lupercalia, c. cœSARI, DICTATORI PERPETUO, M. ANTONIUM, CONSULEM, POPULI JUSSU, REGNUM DETULISSE; CÆSAREM UTI NOLuisse. Jam

jam minimè miror, te otium perturbare: non modò Urbem 25 odisse, sed etiam lucem; cum perditissimis latronibus non solùm de die, sed etiam in diem, vivere. Ubi enim tu in pace consistes? qui locus tibi in legibus et in judiciis esse potest, quæ tu, quantum in te fuit, dominatu regio sustulisti? Ideone L. Tarquinius exactus, Sp. Cassius, Melius, M. Man30 lius, necati, ut, multis pòst sæculis, a M. Antonio, quod fas non est, rex Romæ constitueretur? Sed ad auspicia redeamus.

XXXV. De quibus rebus Idibus Martiis fuit in senatu Cæsar acturus, quæro, tum tu quid egisses. Audiebam qui35 dem te paratum venisse, quòd me de ementitis auspiciis, quibus tamen parere necesse erat, putares esse dicturum. Sustulit illum diem fortuna populi Romani. Num etiam tuum de auspiciis judicium interitus Cæsaris sustulit? Sed incidi in id tempus, quod iis rebus, in quas ingressa erat oratio, 40 prævertendum non est. Quæ tua fuga? quæ formido illo die? quæ, propter conscientiam scelerum, desperatio vitæ ? cùm ex illâ fugâ, beneficio eorum, qui te, si sanus esses, salvum esse voluerunt, clàm te domum recepisti.

O mea frustra semper verissima auguria rerum futurarum! Dicebam illis in Capitolio liberatoribus nostris, cùm me ad te ire vellent, ut ad defendendam rempublicam te adhortarer; quoad metueres, omnia te promissurum; simul ac timere desîsses, similem te futurum tui. Itaque, cùm cæteri con- 5 sulares irent, redirent, in sententiâ mansi: neque te illo die, neque postero, vidi; neque ullam societatem optimis civibus cum importunissimo hoste fœdere ullo confirmari posse credidi. Post diem tertium veni in ædem Telluris, et quidem invitus, cùm omnes aditus armati obsiderent. Qui tibi dies 10 ille, M. Antoni, fuit? Quanquam mihi subitò inimicus exstitisti, tamen me tui miseret, quòd tibi invideris..

XXXVI. Qui tu vir, (Dii immortales!) et quantus fuisses, si illius diei mentem servare potuisses! Pacem haberemus, quæ erat facta per obsidem, puerum nobilem, [M. An- 15 tonii filium,] M. Bambalionis nepotem. Quanquam te bonum timor faciebat, non diuturnus magister officii; improbum fecit ea, quæ, dum timor abest, a te non discedit, audacia. Etsi tum, cùm optimum te putabant (me quidem dissentiente), funeri tyranni, si funus illud fuit, sceleratissimè 20 præfuisti: tua illa pulchra laudatio, tua miseratio, tua cohortatio. Tu, tu, inquam, illas faces incendisti, et eas, quibus semiustulatus ille est, et eas, quibus incensa L. Bellieni domus deflagravit. Tu illos impetus perditorum hominum, et, ex maximâ parte, servorum, quos nos vi manuque repulimus, 25 in nostras domos immisisti.

Idem tamen, quasi fuligine abstersâ, reliquis diebus in Capitolio præclara senatûs-consulta fecisti, ne qua post Idus Martias immunitatis tabula, neve cujusquam beneficii, figeretur. Meministi ipse, de exsulibus, scis, de immunitate, 30 quid dixeris. Optimum verò, quòd dictaturæ nomen in perpetuum de republicâ sustulisti. Quo quidem facto tantum te cepisse odium regni videbatur, ut ejus omnem, propter proximum dictatorem, tolleres metum.

Constituta respublica videbatur aliis, mihi verò nullo modo, 35 qui omnia, te gubernante, naufragia metuebam. Num me igitur fefellit? aut num diutius sui potuit esse dissimilis? Inspectantibus vobis, toto Capitolio tabulæ figebantur: neque solùm singulis venibant immunitates, sed etiam populis universis. Civitas non jam singillatim, sed provinciis totis, 40 dabatur. Itaque, si hæc manent (quæ stante republicâ manere non possunt), provincias universas, Patres Conscripti, perdidistis: neque vectigalia solùm, sed etiam imperium populi Romani, hujus domesticis nundinis deminutum est.

« IndietroContinua »