Immagini della pagina
PDF
ePub

quatriduo oppidani rursus machinis pulsantur. Illi suo quod fecerant vim tormenti propellentes, unum etiam quo magis infestabantur quatiendo frangunt. Quo sine mora reparato, acrius solito urgentur. Tot impulsionum ac maxime sitis defatigatione fracti, ultimaque desperatione correpti Tortonenses tandem de reddenda per deditionis praesidium pertractant arce.

Igitur tertia post Paschalem1) solemnitatem hebdomada, mense Aprili, animabus solum ex miseratione et mansuetudine principis saluti et libertati datis, civitas primo direptioni exposita, excidio et flammae mox traditur. Eripitur ibi de gravi qua tenebatur captivitate, quidam ex Graecorum proceribus, quem Opicius cognomento Malaspina, male propter pecuniae exactionem ceperat asperisque locis inclusum in ipsa arce tenebat. Videres miseros oppidanos, cum iam securitate concessa de miseris claustrorum ergastulis ad liberam prodirent aeris temperiem, funebri facie tanquam de bustis egredientes mutari, in semet praetendentes, quod dicitur omnium miserabilius esse, claudi obsidione. Peracta victoria, rex a Papiensibus ad ipsorum civitatem triumphum sibi exhibituris invitatur, ibique ea dominica qua Jubilate canitur, in ecclesia sancti Michaelis, ubi antiquorum regum Longobardorum palatium fuit, cum multo civium tripudio) coronatur. Deductis ibi cum magna civitatis laetitia et impensa tribus diebus, inde per Placentiam transiens, iuxta Bononiam pentecosten celebrat, ac ibidem transcenso Apennino citeriorem Italiam, quae modo Tuscia vocari solet, perlustrat. Illic Pisanos, viros in insulis et transmarinis regionibus potentes, obvios habuit, iisque ut naves contra Guillelmum Siculum armarent in mandatis dedit. Eodem fere tempore Anselmus Havelbergensis episcopus ex Graecia reversus, Ravennatensem archiepiscopatum per cleri et populi electionem, simul et eiusdem provinciae exarchatum laboris sui magnificam recompensationem a principe accepit. Igitur rex ad Urbem tendens circa Viterbium castra metatur. Quo Romanus antistes Adrianus IV.) cum cardinalibus suis veniens, ex debito officii sui honorifice suscipitur), gravique adversus populum suum conquestione utens, cum reverentia auditus est. Populus, ex quo senatorum ordinem renovare studuit, multis malis pontifices suos affligere temeritatis ausu non formidavit. Accessit ad huius seditiosi facinoris augmentum, quod Arnoldus quidam

1) Anno 1155, pascha incidit in diem 27. Martii.

2) tripudium aus terripavium, nach Cic. Divin. 2, 34. Catull. 61, 26. Liv. 1, 20. Das Stampfen auf die Erde, das stampfende Tanzen.

3) In Rom hatte Adrian IV. den päpstlichen Stuhl bestiegen und Arnold von Brescia den Ketzer gebannt und vertrieben.

4) Die 9. Junii 1155. occurrit ei papa apud Sutrium. Vide Jaffé R. P. p. 663.

Brixiensis sub typo religionis et, ut euangelicis verbis utar, sub ovina pelle lupum gerens, Urbem ingressus, ad factionem istam rudis populi animis praemolli dogmate ad animositatem accensis, innumeram post se duxit imo seduxit multitudinem. Arnoldus1) iste ex Italia urbe Brixia oriundus eiusdemque ecclesiae clericus ac lector tantum institutus, Petrum Abailardum olim praeceptorem habuerat. Vir quidem naturae non hebetis, plus tamen illorum verborum profluvio quam sententiarum pondere copiosus. Singularitatis amator, novitatis cupidus, cuiusmodi hominum ingenia ad fabricandas haereses scismatumque perturbationes sunt prona. Is a studio a Gallis in Italiam revertens, religiosum habitum, quo amplius decipere posset, induit, omnia lacerans, omnia rodens, nemini parcens. Clericorum ac episcoporum derogator, monachorum persecutor, laicis tantum adulans. Dicebat enim, nec clericos proprietatem, nec episcopos regalia, nec monachos possessiones habentes, aliqua ratione salvari posse: cuncta haec principis esse, ab eiusque beneficientia in usum tantum laicorum cedere oportere. Praeter haec de sacramento altaris, baptismo parvulorum non sane dicitur sensisse. His aliisque modis, quos longum est enumerare, dum Brixiensem ecclesiam perturbaret, laicisque terrae illius prurientes 2) erga clerum aures habentibus ecclesiasticas malitiose exponeret personas, in magno concilio Romae sub Innocentio habito ab episcopo civitatis illius virisque religiosis accusatur. Romanus ergo pontifex, ne perniciosum dogma ad plures serperet, imponendum viro silentium decernit, sicque factum est. Ita homo ille ex Italia fugiens ad Transalpina se contulit, ibique in oppido Alemanniae Turego3) officium doctoris assumens, perniciosum dogma aliquot diebus seminavit. Comperta vero morte Innocentii, circa principia pontificatus Eugenii Urbem ingressus, cum eam contra pontificem suum in seditionem excitatam invenisset, viri sapientis haud sectatus consilium, de huiusmodi agendi more: - Ne in eius ignem ligna struas, amplius eam in seditionem concitavit, proponens antiquorum Romanorum exempla, qui ex senatus maturitatis consulto et ex iuvenilium animorum fortitudinis ordine et integritate totum orbem terrae suum fecerint. Quare reaedificandum Capitolium, renovandam senatoriam dignitatem, reformandum equestrem ordinem docuit. Nihil in dispositione Urbis ad Romanum pontificem spectare, sufficere sibi ecclesiasticum iudicium debere." In tantum vero huius venenosae doctrinae coepit invalescere malum, ut non solum nobilium Romanorum

[ocr errors]

1) cf. Bernhardi epistolae 195. 196. et 243.

2) prurire, jucken, malae an dentes tibi pruriunt? Plaut.
3) Zürich.

seu cardinalium diruerentur domus et splendida palatia, verum etiam quaedam de cardinalibus reverendae personae, inhoneste sautiatis quibusdam, a furenti plebe tractarentur. Haec et his similia cum multis diebus, id est a morte Celestini usque ad haec ab eo incessanter et irreverenter agerentur tempora, cumque sententia pastorum iuste in eum et canonice prolata, eius iudicio tanquam omnino auctoritatis vacua, ab illo contemneretur, tandem in manus quorundam incidens in Tusciae finibus. captus, principis examini reservatus est, et ad ultimum a praefecto Urbis ligno adactus ac rogo in pulverem redacto funere, ne a stolida plebe corpus eius venerationi haberetur, in Tiberim sparsus. At Romanorum cives de principis adventu cognoscentes, praetemptandum ipsius legatione animum adiudicarunt.

Sole orto, transacta iam prima hora, praecedente cum cardinalibus et clericis summo pontifice Adriano, eiusque adventum in gradibus praestolante, rex castra movens, armatus cum suis per declivum montis Gaudii descendens, ea porta, quam auream vocant, Leoninam urbem, in qua beati Petri ecclesia sita noscitur, intravit. Videres militem tam armorum splendore fulgentem, tam ordinis integritate decenter incedentem, ut recte de illo dici posset1): „Terribilis ut castrorum acies ordinata", et illud Machabaeorum: Refulsit sol in clipeos aureos et aereos, et resplendebant montes ab iis." Mox princeps ad gradus ecclesiae beati Petri veniens, a summo pontifice honorifice susceptus ac usque ad confessionem2) Petri deductus est. Dehinc celebratis ab ipso papa missarum solemniis, armato stipatus rex milite cum benedictione debita imperii coronam accepit, anno regni sui quarto Jun. 18.3), cunctis, qui aderant, cum magna laetitia acclamantibus Deumque de tam glorioso facto glorificantibus. Interim a suis pons, qui iuxta castrum Crescentii ab urbe Leonina usque ad ingressum ipsius extenditur Urbis, ne a furente populo celebritatis huius iucunditas interrumpi posset, servabatur. Peractis omnibus, imperator cum corona solus equum faleratum1) insidens, caeteris pedes euntibus, per eandem qua introierat portam egressus, ad tabernacula quae ipsis muris adhaerebant revertitur, Romano pontifice in palatio, quod iuxta ecclesiam habebat, remanente. Dum haec agerentur, Romanus populus") cum senatoribus suis in

1) cf. 1. Maccab. 6, 39.

2) Beichtzimmer.

3) Jun. 18. a. 1155. Kaiserkrönung durch Papst Hadrian IV.
4) falera instrumenta rustica vel equorum rusticorum.

5) Die Römer hatten sich, durch die gesperrte Tiberbrücke von der Peterskirche abgehalten, noch berathen, wie die Krönung zu hindern sei,

Capitolio convenerant. Audientes autem, imperatorem sine sua adstipulatione coronam imperii accepisse, in furorem versi, cum impetu magno Tiberim transeunt, ac iuxta ecclesiam beati Petri procurrentes, quosdam ex stratoribus1), qui remanserant, in ipsa sacrosancta ecclesia necare non timuerunt. Clamor attollitur. Audiens haec imperator, militem ex aestus magnitudine sitisque ac laboris defatigatione recreari cupientem armari iubet. Festinabat eo amplius, quo timebat, furentem plebem in Romanum pontificem cardinalesque irruisse. Pugna conseritur ex una parte iuxta castra Crescentii cum Romanis, ex altero latere iuxta Piscinam cum Transtiberinis. Videres nune hos istos versus castra propellere, nunc hos illos ad pontem usque repellere. Adiuvabantur nostri, quod ex castris Crescentii saxorum ictibus seu iaculorum non laedebantur spiculis, mulieribus etiam quae in spectaculis stabant), suos, ut aiunt, adhortantibus, ne propter inertis plebis temeritatem tam ordinatum equitum decus ab his qui in arce erant praedictis modis sauciaretur. Dubia itaque sorte dum diu ab utrisque decertaretur, Romani tandem atrocitatem nostrorum non ferentes, coguntur cedere. Cerneres nostros tam immaniter quam audacter Romanos caedendo sternere, sternendo caedere, ac si dicerent: „Accipe nunc, Roma, pro auro Arabico Teutonicum ferrum; haec est pecunia, quam tibi princeps tuus pro tua offert corona; sic emitur a Francis imperium; talia tibi a principe tuo redduntur commercia, talia praestantur iuramenta. Praelium hoc a decima pene diei hora usque ad noctem protractum est. Caesi fuerunt ibi vel in Tiberi mersi pene mille, capti ferme ducenti, sautiati innumeri, caeteri in fugam versi, uno tantum ex nostris, mirum dictu, occiso, uno capto. Plus enim nostros intemperies coeli aestusque illo in tempore maxime circa Urbem immoderatior, quam Romanorum laedere poterant arma.

Finito tam magnifico triumpho, imperator ad castra rediit, ibique et se et suis, fessa lectulis recipientibus membra, nocte illa conquievit. Altero die cum mercatum a civibus amaricatis

und stürmten auf die Nachricht von Friedrich's Kaiserkrönung in gewaltigen Haufen herüber, mordeten und drangen wuthschnaubend in der Deutschen Lager ein, wo sie auf Heinrich den Löwen trafen, welcher sie zurückwarf. 1000 deckten die Wahlstatt und die Uebrigen suchten ihr Heil in der Flucht. cf. Das Bild der Gebrüder Riepenhausen und die darauf folgende Heldenthat des Wittelsbachers, al Fresco in den Arkaden des Münchener Hofgartens.

1) strator vanteur.

equorum curator, domitor

=

apaiseur, enseleur, accra

2) spectaculum, ein Schauspiel, Cic. Ovid. u. Liv., Betrachtung, Besichtigung, Lauer, Liv.

habere non posset, laborantem ciborum inedia militem ad superiora duxit, ac paulisper ad campi planitiem procedens, tentoria locavit. Dehinc iuxta montem Soractem, in quo beatum Silvestrum olim persecutionem fugientem tradunt latuisse, Tiberim transvadens, in quadam valle1) campi viriditate amoena, cuiusdam amnis cursu conspicua, non longe a civitate Tiburto militem tam crebris laboribus defatigatum aliquantum quiescere permisit. Adventabat toti ecclesiae et praecipue Romanae urbis pontifici et imperatori venerabile festum apostolorum Petri et Pauli. Eodem die missam papa Adriano celebrante imperator coronatur. Tradunt Romanorum ibi pontificem inter missarum solemnia cunctos, qui fortasse in conflictu cum Romanis habito sanguinem fuderant, absolvisse, allegationibus usum, eo quod miles proprio principi militans eiusque obedientiae astrictus contra hostes imperii dimicans, sanguinem fundens, iure tam poli quam fori), non homicida sed vindex affirmetur. Inde castra movens, inter urbem et Tusculanum3) resedit.

Jul. 24. Iam tempus imminebat, quo Canis, ad morbidum pedem Orionis micans, exurgere deberet, et vicinis stagnis cavernosisque ac ruinosis circa Urbem locis tristibus erumpentibus et exhalantibus nebulis, totus vicinus crassatur aer, ad hauriendum mortalibus letifer ac pestilens. Urgebatur hoc incommodo in Urbe civis, hoc tempore ad montana consuetus fugere, in castris miles, tanta desuetus aeris intemperie, Nec dubium quin cives ad obedientiam pontifici, ad deditionem principi suo venissent, si miles extra tantum incommodum pati potuisset. Verum innumeris hac coeli corruptione in morbos gravissimos incidentibus, princeps dolens ac nolens suisque tantum morem gerens, ad vicina montana transferre cogitur tabernacula. Itaque proximum ascendens Apenninum, super Nar fluvium, de quo Lucanus): „,Sulphureas Nar albus aquas, tentoria fixit", circa Tyburtum a Romano pontifice, relictis sibi captivis, divisus. Ibi per aliquot dies manens, acceptoque prudentum consilio corruptum quem biberant aerem farmatiis propellendum exercitum quantum poterat recreavit.

Peractis ibi aliquot diebus, cum fodrum a vicinis civitatibus et castellis et oppidis exquireretur, Spoletani indignationem principis incurrunt. Dupliciter enim peccaverant, cum 800 librarum facti essent obnoxii, partim defraudando, partim falsam monetam dando. Adauxit huius indignationis cumulum, quod

1) ad pontem Lucanum.

2) Non homicida, sed vindex affirmetur. Polosus illustris, in actis S. Henrici imp. tom. 3. Papias polose alte et sublimiter.

3) Tusculanum

=

Tivoli. (Tibur.)

4) immo Vergilius Aen. VII, 517. G. R.

« IndietroContinua »