Immagini della pagina
PDF
ePub

Mago, nobiles Carthaginienses: Mago ex gente Barcina, U. C. 537. propinqua cognatione Hannibali iunctus; Hanno auctor A. C. 215. rebellionis Sardis, bellique eius haud dubie concitor. Nec Sardorum duces minus nobilem eam pugnam cladibus suis fecerunt. Nam et filius Hampsicorae Hiostus in acie cecidit: et Hampsicora, cum paucis equitibus fugiens, ut super afflictas res necem quoque filii audivit, nocte, ne cuius interventus coepta impediret, mortem sibi conscivit. Ceteris urbs Cornus eadem, quae ante, fugae receptaculum fuit: quam Manlius, victore exercitu aggressus, intra paucos dies recepit. Deinde aliae quoque civitates, quae ad Hampsicoram Poenosque defecerant, obsidibus datis, dediderunt sese. Quibus stipendio frumentoque imperato, pro cuius- Perdomita que aut viribus aut delicto, Carales exercitum reduxit. Ibi Sardinia. navibus longis deductis, impositoque, quem secum advexerat, milite, Romam navigat, Sardiniamque perdomitam nuntiat Patribus: et stipendium quaestoribus, frumentum aedilibus, captivos Q. Fulvio praetori tradidit.

3 Per idem tempus T. Otacilius praetor, quinquaginta navium ab Lilybaeo classe in Africam transvectus, depopulatusque agrum Carthaginiensem, quum Sardiniam inde peteret, quo fama erat Hasdrubalem a Baliaribus nuper traiecisse, classi Africam repetenti occurrit, levique certamine in alto commisso, septem inde naves cum sociis navalibus cepit: ceteras metus haud secus, quam tempestas, passim disiecit.

Per eosdem forte dies et Bomilcar cum militibus, ad supplementum Carthagine missis, elephantisque, et commeatu, Locros accessit. Quem ut incautum opprimeret Ap. Claudius, per simulationem provinciae circumeundae Messanam raptim exercitu ducto, aestu secundo Locros traiecit. Iam inde Bomilcar ad Hannonem in Bruttios profectus erat; et Locrenses portas Romanis clauserunt. Appius magno conatu nulla re gesta, Messanam repetit.

Eadem aestate Marcellus ab Nola, quam praesidio obtinebat, crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit: adeoque omnia ferro atque igni vastavit, ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret. Itaque Itaque 42. extemplo legati, ad Hannibalem missi simul ex utraque Oratio gente, ita Poenum allocuti sunt: Hostes populi Romani, ad Hanni

3 T. Otacilius praetor] Otacilius non hoc anno, sed superiore praetor fuit. cf. supr. 40.

4 Aestu secundo] Scita et elegans locutio, qua usus est Sallust. Hist. Fragm. i. Itaque Sertorius... aestu secundo furtivaque celeritate. Ex

hibent tamen hoc Livii loco scripti
codices aestuque suo. Sed hic potior
nobis est editorum auctoritas, cui sen-
sus ratio et sermonis elegantia favet.
CREV. Aestu suo Stroth. Aestuque
suo Bekker reposuit.

Samnitum

balem.

[ocr errors]
[ocr errors]

U. C. 537. Hannibal, fuimus primum per nos ipsi, quoad nostra arma, A. C. 215. nostrae vires nos tutari poterant. Postquam iis parum fidebamus, Pyrrho regi nos adiunximus; a quo relicti 'pacem necessariam accepimus, fuimusque in ea per annos 5 'prope quinquaginta, ad id tempus, quo in Italiam venisti. "Tua nos non magis virtus fortunaque, quam unica comitas ac benignitas erga cives nostros, quos captos nobis remi'sisti, ita conciliavit tibi, ut, te salvo atque incolumi amico, 'non modo populum Romanum, sed ne deos quidem iratos (si dici fas est) timeremus. At, hercule, non solum incolumi et victore, sed praesente te, quum ploratum prope 'coniugum ac liberorum nostrorum exaudire, et flagrantia tecta posses conspicere, ita sumus aliquoties hac aestate 'devastati, ut M. Marcellus, non Hannibal, vicisse ad 'Cannas videatur; glorienturque Romani, te, ad unum 'modo ictum vigentem, velut aculeo emisso, torpere.

Per 6

7

centum prope annos cum populo Romano bellum gessimus, 'nullo externo adiuti nec duce, nec exercitu: nisi quod per 'biennium Pyrrhus nostro magis milite suas auxit vires, 'quam suis viribus nos defendit. Non ego secundis rebus 'nostris gloriabor, duos consules, ac duos consulares exer'citus a nobis sub iugum missos, et si qua alia aut laeta aut 'gloriosa nobis evenerunt. Quae aspera adversaque tunc "acciderunt, minore indignatione referre possumus, quam 'quae hodie eveniunt. Magni dictatores cum magistris 'equitum, bini consules cum binis consularibus exercitibus 'ingrediebantur fines nostros; ante explorato, et subsidiis 'positis, et sub signis ad populandum ducebant: nunc pro- 8 'praetoris unius et parvi ad tuendam Nolam praesidii praeda 'sumus. Iam ne manipulatim quidem, sed fatronum modo, percursant totis finibus nostris negligentius, quam si in 'Romano vagarentur agro. Causa autem haec est, quod neque tu defendis, et nostra iuventus, quae, si domi esset, tutaretur, omnis sub signis militat tuis. Nec te, nec 'exercitum tuum norim, nisi, a quo tot Romanas acies fusas 'stratasque esse sciam, ei facile esse ducam opprimere populatores nostros vagos, sine signis, palatos, quo quemque

[ocr errors]

5 Per annos prope quinquaginta] Sigonius legi iubet prope sexaginta. Ab anno enim U. C. 480. quo pax cum Samnitibus eorumque sociis facta fuerat, ad annum 534. quo Hannibal in Italiam venit, anni sunt quattuor et quinquaginta. CREV.

6 Velut aculeo emisso] De elegantia huius lectionis a Gronov. in textum receptae nemo dubitaverit. Eadem ab apibus ducta metaphora

usus est Q. Curt. iv. 14. DOER. Ceterum aculeo amisso ex emendat. Trilleri reposuit Bekker.

7 Per centum prope annos] cf. Supr. 5.

8 Nunc propraetoris unius] Ita Bekker. ex coniectura Walchii emendavit. Vulg. nunc prope unius, quod Crev. retinuit. Nunc proprii unius, Stroth, ex coniect. Gronov. admisit.

'trahit, quamvis vana, praedae spes. Numidarum paucorum U. C. 537. 9' illi quidem praeda erunt, praesidiumque missum nobis et A. C. 215. 'Nolae ademerit: si modo, quos, ut socios haberes, dignos 'duxisti, haud indignos iudicas, quos in fidem receptos

'tuearis.'

sum Han

Ad ea Hannibal respondit: Omnia simul facere Hir- 43. 'pinos Samnitesque: et indicare clades suas, et petere Respon'praesidium, et queri indefensos se neglectosque. Indican-nibalis. dum autem fuisse primum, dein petendum praesidium: postremo, ni impetraretur, tum denique querendum, frustra 'opem imploratam. Exercitum sese non in agrum Hirpi'num Samnitemve, ne et ipse oneri esset, sed in proxima 'loca sociorum populi Romani adducturum: iis populandis ' et militem suum repleturum se, et metu procul ab iis sum'moturum hostes. Quod ad bellum Romanum attineret, 'si Trasimeni quam Trebiae, si Cannarum quam Trasimeni 'pugna nobilior esset; Cannarum se quoque memoriam 'obscuram maiore et clariore victoria facturum.' Cum hoc responso muneribusque amplis legatos dimisit. Ipse, praesidio modico relicto in Tifatis, profectus cetero exercitu ire Nolam pergit. Eodem Hanno ex Bruttiis, cum supplemento Carthagine advecto atque elephantis, venit. Castris haud procul positis, longe alia omnia inquirenti comperta sunt, quam quae a legatis sociorum audierat. Nihil enim Marcellus ita gerebat, ut aut fortunae, aut temere hosti commissum dici posset. Explorato, cum firmisque praesidiis, tuto receptu praedatum ierat: omniaque, velut adversus praesentem Hannibalem, cauta provisaque fuerunt. Tum, ubi sensit hostem adventare, copías intra moenia tenuit: per Animos muros inambulare senatores Nolanos iussit, et omnia circa Nolanoexplorare, quae apud hostes fierent. Ex iis Hanno, quum Hannibal. ad murum successisset, Herennium Bassum et Herium Pettium, ad colloquium evocatos, permissuque Marcelli egressos, per interpretem alloquitur. Hannibalis virtutem I fortunamque extollit: populi Romani obterit senescentem cum viribus maiestatem. Quae si paria essent, ut quondam 'fuissent, tamen expertis, quam grave Romanum imperium 'sociis, quanta indulgentia Hannibalis etiam in captivos. omnes Italici nominis fuisset, Punicam Romanae societatem 'atque amicitiam praeoptandam esse. Si ambo consules cum suis exercitibus ad Nolam essent, tamen non magis 'pares Hannibali futuros, quam ad Cannas fuissent: ne

6

[ocr errors]

9 Praesidiumque missum nobis et Nolae ademerit] Sensus erit, paucorum Numidarum praesidium nobis missum etiam ademerit praesidium Nolanis, quia Numidis his praedae

erunt praesidiarii Nolani. DRAK.

1 Populi Romani obterit] h. e. Deprimit. cf. infr. xxiv. 15. Cic. ad Div. i. 16. Plaut. Poen. iii. 1. 34.

rum tentat

U. C. 537.dum praetor unus, cum paucis et novis militibus, Nolam A. C. 215. tutari possit. Ipsorum, quam Hannibalis, interesse, capta

44.

Oppugnat
Nolam.

[ocr errors]

'an tradita Nola potiretur. Potiturum enim, ut Capua
'Nuceriaque potitus esset: sed, quid inter Capuae Nuceriae- 3
'que fortunam interesset, ipsos prope in medio sitos No-
'lanos scire. Nolle ominari, quae captae urbi cessura
'forent: sed potius spondere, si Marcellum cum praesidio
'ac Nolam tradidissent, neminem alium, quam ipsos, legem,
qua in societatem amicitiamque Hannibalis venirent,
'dicturum.' Ad ea Herennius Bassus respondit: 'Multos
'annos iam inter Romanum Nolanumque populum amici-
'tiam esse, cuius neutros ad eam diem poenitere; et sibi, si
cum fortuna mutanda fides fuerat, sero iam esse mutare 4
eam. Dedituris se Hannibali non fuisse arcessendum
'Romanum praesidium: cum iis, qui ad se tuendos venis-
sent, omnia sibi et esse consociata, et ad ultimum fore.'

[ocr errors]
[ocr errors]

Hoc colloquium abstulit spem Hannibali per proditionem recipiendae Nolae. Itaque oppidum corona circumdedit, ut simul ab omni parte moenia aggrederetur. Quem ut successisse muris Marcellus vidit, instructa intra portam acie, cum magno tumultu erupit. Aliquot primo impetu perculsi caesique sunt; dein, concursu ad pugnantes facto, aequatisque viribus, atrox coepit esse pugna: memorabilisque inter paucas fuisset, ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantes. Eo die commisso modico certamine, atque irritatis animis, in urbem Romani, Poeni in castra sese receperunt. Tamen Poenorum prima eruptione perculsi ceciderant haud plus quadringenti, Romani quin-5 quaginta. Imber continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei insequentis tenuit: itaque, quanquam utraque pars avidi certaminis erant, eo die tenuerunt sese tamen munimentis. Tertio die Hannibal partem copiarum praedatum in agrum Nolanum misit. Quod ubi animadvertit Marcellus, extemplo in aciem copias eduxit; neque 7 Hannibal detrectavit. Mille fere passuum inter urbem

2 Ipsorum, quam Hannibalis] Quemadmodum Livius particulam magis comparativo nonnunquam addere, ita eandem ante vocem quam haud raro omittere solet. cf. infr. xxv. 29. STROTH.

3 Inter Capuae Nuceriaeque fortunam] sc. Capua sponte tradita, supr. 7. Nuceria capta, et fame ad deditionem compulsa erat. supr. 15.

4 Fides fuerat, sero iam] Fuerit, serum ex coniect. Gronov. in textum recepit Bekker.

genti, Romani quinquaginta] Vulg. ceciderunt haud plus quam triginta, Romanorum nullus. Ceterum haud plus quadringenti coniecit Drakenb., et Romani L. sive quinquaginta, ex vetere lectione Romani liber, quae in cod. Put. exstat, ascripta super secundam literam vocis liber litera n, optima emendatio est, quae Gronov. et Crevier. placuit.

6 Tenuit] Duravit, ut supr. ii. 3. iii. 19.

7 Copias eduxit] Educit Drakenb.

5 Ceciderant haud plus quadrin et Bekker. habent.

[ocr errors]

6

A. C. 215.

45.

8 erant castraque. Eo spatio (et sunt omnia campi circa No- U. C. 537. lam) concurrerunt. Clamor, ex parte utraque sublatus, Proelium proximos ex cohortibus iis, quae in agros praedatum exie-ad Nolam. rant, ad proelium iam commissum revocavit. Et Nolani aciem Romanam auxerunt: quos collaudatos Marcellus in subsidiis stare, et saucios ex acie efferre iussit; pugna abstinere, ni ab se signum accepissent. Proelium erat anceps: summa vi et duces hortabantur, et milites pugnabant. Marcellus victis ante diem tertium, fugatis ante paucos dies a Cumis, pulsis priore anno ab Nola ab eodem se duce, milite alio, instare iubet. Non omnes esse in acie : prae ́dantes vagari in agro: sed, qui pugnent, marcere Cam9' pana luxuria, vino et scortis, omnibusque lustris per totam ⚫ hiemem confectos. Abisse illam vim vigoremque, dilapsa 'esse robora corporum animorumque, quibus Pyrenaei Alpiumque superata sint iuga: reliquias illorum virorum, 'vix arma membraque sustinentes, pugnare. Capuam Hannibali Cannas fuisse. Ibi virtutem bellicam, ibi 'militarem disciplinam, ibi praeteriti temporis famam, ibi 6 spem futuri exstinctam.' Quum haec exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos erigeret, Hannibal multo gravioribus probris increpabat: Arma signaque eadem se noscere, quae ad Trebiam Trasimenumque, postremo ad Cannas viderit habueritque: militem alium profecto se in hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse. Lega1 tumne Romanum et legionis unius atque alae magno cer❝tamine vix toleratis pugnam, quos binae acies consulares nunquam sustinuerunt? Marcellus, tirone milite ac Nolanis 'subsidiis, inultus nos iam iterum lacessit? Ubi ille meus miles est, qui erepto ex equo C. Flaminio consuli caput abstulit? ubi, qui L. Paullum ad Cannas occidit? Ferrum nunc hebet? an dextrae torpent? an quid prodigii est • aliud? Qui pauci plures vincere soliti estis, nunc paucis plures vix restatis. Romam vos expugnaturos, si quis duceret, fortes lingua, iactabatis. Enim minor est res. Hic ' experiri vim virtutemque volo. Expugnate Nolam, cam'pestrem urbem, non flumine, non mari saeptam. Hinc

2

8 Et sunt omnia campi circa Nolam] Particula et in simili parenthesi occurrit infr. xxix. 23.

9 Omnibusque lustris] Lustra sunt latebrae, ubi qui ventri et libidinibus operam dant, velut ferae in locis deviis, delitescunt. cf. Festus v. Lustra. Plautus Bacch. iii. 3. 10. Cic. Philipp. ii. 6.

I Legionis unius atque alae] So

[ocr errors]

ciorum copias hic voce alae intelligi
vult Crevier., contra autem unius legi-
onis Romanae equites ab Hannibale
innui monet Stroth.

2 Enim minor est res] En nunc
minor Drakenb. et Bekker. servant.
Enim minor revocavit Gronov. et par-
ticulam enim similiter ab initio pe
riodi positam monet, infr. xxxiv. 32.
Plaut. Epidic. v. 2. 36. Pers. ii. 2. 54.

« IndietroContinua »