Immagini della pagina
PDF
ePub

facta. At reges, ubi de adventu Marii cognoverunt, divorsi in locos difficilis abeunt. Ita Jugurthae placuerat, speranti, mox effusos hostis invadi [posse;] Romanos, sicuti plerosque, remoto metu, laxius licentiusque futuros.

LXXXVIII. METELLUS interea Romam profectus, contra spem suam, Plaetissumis animis excipitur; plebi patribusque, postquam invidia decesserat, juxta carus. Sed Marius impigre pruden terque suorum et hostium res pariter adtendere: cognoscere quid boni utrisque, aut contra esset: explorare itinera regum, consilia et insidias antevenire: nihil apud se remissum, neque apud illos tu-. tum pati: et Gaetulos, et Jugurtham, ex sociis nostris praedam agentes, saepe adgressus itinere fuderat, ipsumque regem haud procul ab oppido Cirta Farmis exuerat. Quae postquam gloriosa modo, neque 'belli patrandi cognovit, statuit urbis, quae viris aut loco pro hostibus, et 'advorsum se opportunissumae erant, singulas circumvenire: ita Jugurtham aut praesidiis nudatum, si ea pateretur, aut praelio certaturum. Nam Bocchus nuncios ad eum saepe miserat, "velle populi Romani amicitiam, ne quid ab se hostile timeret." Id simulaveritne, quo improvisus "gravius accideret, an mo

o Divorsi. Having separated.

P Lætissumis animis. Was very joyfully received. He was afterwards honoured with a triumph, and with the sirname Numidicus.

a Et. In some editions itaque.

r Armis exuerat. Armis, castris, urbe, c. exuere; to cause one to flee with the loss of arms,-to quit his camp,-to lose a city.

Belli patrandi. The means of bringing the war to a conclusion, rationem, or a word of similar import being understood; so that the expression is eqivalent to ad bellum patrandum facientia.

t Advorsum se. Disadvantageous to him. u Gravius. In some editions gravior.

[ocr errors]

bilitate ingenii pacem atque bellum mutare solitus, parum exploratum.

LXXXIX. SED consul, uti statuerat, oppida castellaque munita adire: partim vi, alia metu, aut praemia ostentando avortere ab hostibus. Ac primo mediocria gerebat, existumans, Jugurtham ob suos tutandos in manus venturum. Sed, ubi procul abesse, et aliis negotiis intentum accepit, 'majora et aspera adgredi tempus visum. Erat inter ingentis solitudines oppidum magnum atque valens, nomine Capsa, cujus conditor "Hercules Libys memorabatur. Ejus cives apud Jugurtham immunes, levi imperio, et ob ea fidelissumi habebantur: muniti advorsum hostis non moenibus modo, et armis atque viris, multo magis locorum asperitate. Nam, praeter oppido propinqua, alia omnia vasta, inculta, egentia aquae, infesta serpentibus: quarum vis, sicuti omnium ferarum, inopia cibi acrior: ad hoc natura serpentium, ipsa perniciosa, siti magis, quam alia re, accenditur. Ejus potiundi Marium maxuma cupido invaserat, cum propter usum belli, tum quia res aspera videbatur; et Metellus oppidum Thalam magna gloria ceperat, haud dissimiliter situm munitumque; nisi quod apud Thalam haud longe a moenibus aliquot fontes erant, Capsenses una modo, atque ea intra oppidum, 'jugi aqua, cetera pluvia utebantur. Id ibique, et in omni Africa, "qui procul a mari incultius agebant, eo facilius to

V

Majora et aspera. Majora being the comparative degree, requires magis to precede aspera; it is therefore understood: in some editions magis is expressed.

w Hercules Libys. There were many persons of this name, distinguished by their different countries; as Hercules Tyrius, Ægyptius, &c.

x Immunes. Free from taxes, under a mild government, &c. y Jugi aqua. Perennial fountain.

z Qui. In some editions que, which does not lessen, but rather increase the difficulty of the construction. In Sallust, the

Q

lerabatur, quia Numidae plerumque lacte et ferina carne vescebantur, neque salem, neque alia irrita menta gulae quaerebant: cibus illis advorsum famem atque sitim, non lubidini, neque luxuriae

erat.

XC. IGITUR Consul, omnibus exploratis, credo, dîs fretus; nam contra tantas difficultates consilio satis providere non poterat; quippe etiam frumenti binopia tentabatur, quod Numidae pabulo pecoris magis, quam arvo student, et quodcumque natum fuerat, jussu regis in loca munita contulerant, ager autem aridus et frugum vacuus ea tempestate, nam aestatis extremum erat; tamen pro rei copia satis providenter exornat: pecus omne, quod superioribus diebus praedae fuerat, equitibus auxiliariis agen dum adtribuit: A. Manlium legatum cum cohortibus expeditis ad oppidum Laris, ubi stipendium et commeatum locaverat, ire jubet; se praedabundum post paucos dies eodem venturum. Sic incepto suo occulto, pergit ad flumen Tanam.

XCI. CETERUM in itinere quotidie pecus exercitui per centurias, item turmas, aequaliter distribuerat, et ex coriis utres uti fierent, curabat: simul et inopiam frumenti lenire, et, ignaris omnibus, parare, quae mox usui forent. Denique sexto die, cum ad flumen ventum est, maxuma vis utrium

relative often has a reference to some word understood: so here it refers to bomines or populos. The sentence, when complete, will then be, in omni Africa, apud eos homines qui, &c. Qui might be taken adverbially; but then it should rather be qua.

a Salem: This noun is sometimes neuter.

b Inopia. He was threatened with want of corn. Some suppose inopia to be the nominative to tentabatur, and then the meaning will be, a want of corn was hazarded, a sense which tento will certainly bear.

c Arvo. Agriculture, a metonymy.

Pro rei copia. Considering circumstances.

e Laris. Either the genitive singular or accusative plural. Se prædabundum, &c. Dicit understood.

effecta. Ibi castris levi munimento positis, milites cibum capere, atque, uti simul cum occasu solis segrederentur, paratos esse jubet; omnibus sarcinis abjectis, aqua modo seque et jumenta onerare. Dein, postquam tempus visum, castris egreditur, noctemque totam itinere facto, consedit: idem proxuma facit: dein tertia, multo ante lucis adventum, pervenit in locum tumulosum, ab Capsa non amplius duûm millium intervallo; ibique, quam occultissume potest, cum omnibus copiis opperitur. Sed, ubi dies coepit, et Numidae nihil hostile metuentes multi oppido egressi; repente omnem equitatum, et cum his velocissumos pedites cursu tendere ad Capsam, et portas obsidere jubet: deinde ipse intentus propere sequi, neque milites praedari sinere. Quae postquam oppidani cognovere; res trepidae, metus ingens, malum improvisum, ad hoc pars civium extra moenia in hostium potestate, coëgere, uti deditionem facerent. Ceterum oppidum incensum: Numidae puberes interfecti; alii omnes venum dati: praeda militibus divisa. Id facinus contra jus belli, non avaritia, neque scelere consulis admissum; sed quia locus Jugurthae opportunus, nobis aditu difficilis, genus hominum mobile, infidum, neque beneficio, neque metu coërcitum.

XCII. POSTQUAM tantam rem Marius, sine ullo suorum incommodo patravit; magnus et clarus antea, major et clarior haberi coepit. Omnia non bene consulta in virtutem trahebantur: milites, mo desto imperio habiti simul, et locupletes, ad coelum ferre: Numidae magis, quam mortalem ti

8 Egrederentur. Scilicet castris.

h Tumulosum. Hillocky, full of small hills.

i Contra jus, &c. Contrary to the law or rules of war; i. e. to the usual practice of the Romans.

(

Coercituin. Capable of being kept in subjection.

mere: postremo omnes socii atque hostes credere illi aut mentem divinam, aut deorum nutu cuncta portendi. Sed consul, ubi ea res bene evenit, ad alia oppida pergit: pauca, repugnantibus Numidis, capit; plura deserta, propter Capsensium miserias, igni corrumpit: luctu atque caede omnia complentur. Denique, multis locis potitus, ac plerisque exercitu incruento, ad aliam rem adgreditur, non leadem asperitate, qua Capsensium, ceterum haud secus difficilem. Namque haud longe a flumine Mulucha, quod Jugurthae Bocchique regnum dişjungebat, erat inter ceteram planitiem mons saxeus, "mediocri castello satis patens, in immensum editus, uno perangusto aditu relicto: nam omnis natura, velut opere atque consulto praeceps. Quem locum Marius, quod ibi regis thesauri erant, summa vi capere intendit. Sed ea res forte, quam consilio, melius gesta. Nam castello virorum atque armo, rum satis, magna vis frumenti et fons aquae; agge ribus turribusque et aliis machinationibus locus importunus; iter castellanorum angustum admodum, utrimque praecisum. Vineae cum ingenti periculo frustra agebantur: nam, cum eae paullum processerant, igni, aut lapidibus corrumpebantur; milites neque pro opere consistere, propter iniquitatem loci, neque inter vineas sine periculo administrare: optumus quisque cadere, aut sauciari; ceteris metus augeri.

XCIII. AT Marius, multis diebus et laboribus

1 Eadem asperitate. Not attended with difficulties of the same kind, as the taking of Capsa; but not less difficult in reality.

m Inter ceteram planitiem. In the middle of a plain. There was only a single hill, the rest was a plain.

n Mediocri castello, &c. Extensive enough to contain a middle-sized fort.

o Omnis. In some editions omnia, quoad being understood. p Importunus. Inaccessible.

« IndietroContinua »