Immagini della pagina
PDF
ePub

mulcendi ita adhibere nescit, suspicati sunt grammatici veteres (Paul. p. 144, quocum cf. Macr. VI 5, 2. Serv. Aen. VIII 724); immo haec vox eadem ratione formata qua faber, candelaber deum significat qui ignem mulceat, sicuti apud Vergilium Aen. I 66 Aeolus dicitur fluctus mulcere: cui igitur dedicatur titulus Brixiensis CIL V 4295 Volk(ano) miti sive mulcibero idem intellegitur atque Volcanus quietus, quem Romae una cum Stata matre venerantur magistri vicorum (CIL VI 802). Tubilustrium vero X kal. Iun. Volcani ferias esse ego ne fastorum quidem Venusinorum et Amiterninorum adnotationi crediderim, nedum persuadeat Ovidius fast. V 725 dicens proxima Volcani lux est; Tubilustria dicunt: lustrantur purae, quas facit ille, tubae. nam xv ut Ovidii auctoritas satis infirma est, ita vereor ut recte Mommsenus illis fastorum interpretamentis, quibus feriarum nominibus dei celebrati mentio additur, summam et vetustatem et fidem tribuerit 1), cum potius e doctrina eorum, qui de fastis commentati sunt, profecta quamquam saepe pretiosissima sunt 2), tamen nonnumquam verum non adsecuta esse videantur. Tubilustrii autem Maio mense acti explicationem disiungi non posse a priore Tubilustrio (Mart. 23) non solum e nominum concentu patet satis enim absurdum esset duorum dierum eodem nomine signatorum 3) alterum Marti alterum Volcano celebrari duorumque Tubilustriorum aliam esse rationem atque binorum Equirrium, Vinalium, Consualium sed maxime inde, quod

utriusque diei sacrificium idem fuisse testatus est Verrius Flaccus (Paul. p. 353 tubilustria dies appellabant, in quibus agna tubas lustrabant) et utrumque sequitur dies nota Q.R.C.F conspicuus: quorum significatio quamquam in incerto posita est (v. Mommsen, chronol. Rom. p. 241 sqq.), tamen ipsorum cum Tubilustriis

1) Röm. Forsch. II p. 3 n. 3: in den uralten, die Gottheiten der be

nannten Festtage angebenden Beischriften des Kalenders.

2) ita Meditrinalia Iovis ferias fuisse solae hemerologiorum adscriptiones demonstrant, cum grammatici (Paul. p. 123) e diei nomine sibi confinxerint Meditrinam deam, quae nulla umquam fuit.

3) Agonia quattuor hic non venire in censum ex iis quae supra p. 169 n. 1 disputavi elucet.

conexus haec ad diversos deos pertinere non posse demonstrat. cum vero prius Tubilustrium Marti celebrari constet (v. supra p. 164 sq.), Salii autem Martis sacerdotes et cum tubicinibus sacrorum p. R., qui tubilustria agebant, arte coniuncti sint nam tubarum in sacris Saliaribus usum multis testimoniis cognitum habemus1) -et diebus quoque nota Q.R.C.F insignibus secundum locum Festi p. 278 misere lacerum sacrificio interfuisse videantur, mihi etiam alterum Tubilustrium non Volcano sed Marti convenire videtur et ad illum translatum ab interprete, qui Volcanum arma tubasque fabricari e graecis fabulas noverat: re vera ne posteriore quidem aetate tubicinum patronus fuit Volcanus, sed artificum fautrix Minerva, cui anno p. Chr. 229 Brigetione in Pannonia superiore titulum dedicat scola tubicinum (CIL III 10997). ceterum in fine hoc quoque adnotare placet, ne foci quidem domestici ignem primitus apud Romanus in Volcani custodia fuisse; nam si Caeculus oppidi Praenestini conditor a matre propter focum conceptus Volcani filius vocatur ut ab aliis ita a Catone (apud Schol. Veron. Aen. VII 681) idemque nonnulli de Servio Tullio adfirmant, cum hic ab aliis Lare familiari satus dicatur, hoc alterum certe sinceram fabulae Italicae formam servavit posteaque demum in Laris locum Volcanus successit (v. Schwegleri hist. Rom. I p. 714 sqq.): quod ad exemplar graecae religionis factum esse inde patefit, quod Vestae foci deae primum Volcanus coniungitur in lectisternio a. u. 537 celebrato (Liv. XXII 10, 9).

1) Paul. p. 19 armilustrium festum erat apud Romanos, quo res divinas armati faciebant, ac, dum sacrificarent, tubis canebant; cf. praeterea Lyd. de mens IV 34 W. (= IV 27 Bekk.). Calpurn. ecl. I 68 et quae in libro de Romanorum religione et sacris p. 482 exposui.

III

VIII.

De dis Romanorum indigetibus et novensidibus

disputatio.

(Marburger Universitäts-Programm 1892.)

Inter iuris Romanorum pontificii vocabula obsoleta, in quorum interpretatione inde a L. Aelii Stilonis et M. Terentii Varronis temporibus vario successu desudaverunt philologi et Romani et nostrates, indigetum et novensidum deorum nomina olim celeberrima iam exeunte liberae reipublicae aetate tanta oblivione obruta erant, ut in diversissimas partes discederent virorum doctorum sententiae omniaque in coniecturis ponerentur plerumque ineptissimis. quo factum est, ut recentiorum quoque, qui veterum grammaticorum avτooɣediάo para recensere et propriis inventis augere quam sincera testimonia rimari maluerunt, plerique non solum de significatione nominum deorumque indole ad certum iudicium pervenire nequirent, sed etiam ignorarent quanti momenti in pristina Romanorum religione hoc indigetum novensidumque deorum discrimen fuerit. quamquam igitur minime defuerunt qui in hac quaestione singula recte perspicerent, tamen non superfluum visum est totam materiam ita retractare, ut quomodo haec nomina cum universa religionis Romanae historia vetustiore coniuncta sint omnibus pateret.

I

Indigetes novensidesque di qui fuerint quaerentibus inde videtur proficiscendum esse, quod apud optimos testes, hoc est in titulis dedicatoriis, in formulis Sacris, apud gram

maticos poetasque scientia religionis Romanae insignes, numquam nude ponuntur Indigetes aut Novensides, sed semper di indigetes, di novensides 1). unde in tanta sermonis Romanorum pontificii constantia hoc pro certo sequitur, haec vocabula non fungi propriorum nominum vice nec significare certas deorum quasi personas aut binas aut plures, veluti Castores Lares Camenae Lymphae, sed comparanda esse cum deorum penatium, deorum manium, deorum agrestium, deorum consentium sim. iv nominibus, quibus e more suo Romani singula deorum genera uno vocabulo complecti solebant. porro addi potest, deorum indigetum et novensidum distinctionem non fuisse Romanis propriam, sed latius patuisse per religiones populorum Italiae. nam indigetes deos apud Praenestinos quoque fuisse auctor est Servius ad Aen. VII 678, eiusdemque religionis testimonium ex agro Arpinati prodiit titulus a. u. c. 750 conceptus, quo sacerdotes duo se aediculam et basem et aedem et porticum dedicasse aiunt Iovi AERIS (de lectione non plane constat) et dis indigetibus (CIL X 5779); novensides autem deos et Marsi venerati sunt testante titulo Marruvii reperto (Zvetaieff, Inscr. Ital. med. dial. nr. 37; cf. Mommsen CIL IX p. 349) et Umbri Pisaurenses, apud quos cippus exstat DEIV NOVESEDE inscriptus (CIL XI 6297), hoc est deiv(is) nove(n)sid(is), non vero - quod et Corsseno (in A. Kuhnii annal. lingu. compar. IX p. 160 sqq.) et Jordano (Herm. XV 11) placuit - deiv(ae) nove(n)sidi; singulariter enim novenses sive deus sive dea non magis dici potest, quam deus penas aut deus manus sive manis.

Iam ad derivationem utriusque nominis ut veniamus, indigetum vocabulum aut ab indigendo duxerunt grammatici

1) ad inritum caderent quae dixi, si re vera quam de Indigetibus habuit oratio M. Porcii Catonis (Fest. p. 339) ad hos deos Romanorum patrios spectasset. at cum iure mirati sint viri docti (cf. H. Meyer, Orat. Rom. fragm. p. 145), quid Catoni de indigetum deorum cultu dicendum fuerit, neque in unico quod exstat huius orationis fragmento religionis mentio fiat, semel monuisse sufficiet, non de dis indigetibus Catonem verba fecisse, sed de Indigetibus Hispaniae populo (Sallust. epist. Pomp. 5. Plin. n. h. III 21. Avien. ora mar. 523) circa Emporiarum oppidum conlocato (Strab. III 160), qua in regione anno u. c. 559 Catonem consulem dimicasse scimus (Liv. XXXIV 9 sqq. al.).

veteres aut ab indigitando aut ab in dis agendo aut denique idem significare dixerunt quod indigenas, hisque usi veriloquiis indigetum nomen modo omnibus dis tribuerunt, quod nullius rei indigeant aut quia invocentur hoc est indigitentur ab hominibus, modo semideis, qui indigeant divinitate aut qui in dis agant, modo denique dis patriis (vide placitorum veterum conlectionem apud Serv. Aen. XII 794; Georg. I 498 glossarumque testimonia composita a Georgio Goetz, Corp. gloss. lat. VI 564). e quibus veriloquiis illud, quo ab indigendo indigetes dictos esse docebatur, P. Nigidii Figuli viri perverse docti auctoritate firmatum (Schol. Bern. Verg. Georg. I 498), ut veterum multorum plausum tulit, ita et sermonis et rationis legibus non minus excluditur quam alterum, quo quasi in dis agentes dicti esse finguntur. recentiores ergo duas quae restant veterum sententias secuti aut cum indigitandi verbo et indigitamentis coniunxerunt indigetes deos aut indigenas esse censuerunt. nec vero quicquam scio, quod magis iustae indigetum deorum interpretationi nocuerit, quam quod plerique viri docti indigitationes indigitamentaque ab indigetibus procul habere noluerunt, sive cum Corsseno (de Volsc. lingua p. 18; Krit. Nachtraege p. 254) et Stolzio (Arch. lexic. lat. X p. 156 sq.) indiget- participium passivum esse dicebant verbi alicuius deperditi *indigère, cuius frequentativum esset indigitare, sive indigetem deum indu agentem putabant, hoc est in singulis actionibus rebus locis praesentem, indigitareque nihil aliud esse arbitrabantur nisi indigetem facere atque creare. cuius alterius sententiae nuper doctus defensor exstitit Rudolfus Peter, qui Ambroschii Reifferscheidiique vestigia legens de indigetibus indigitamentisque copiosam fructuosamque disputationem inseruit W. H. Roscheri lexico mythologico II p. 129-233. at mihi non persuasit vir amicissimus et felici industria de his studiis optime meritus verum esse quod a plerisque creditur, deos illos minutos ac proprios, quos singulis vitae actibus praeesse Romani arbitrabantur et usque ad ineptias religiosi in pangendis nuptiis, in educandis infantibus, in agro colendo advocasse dicuntur, indigetes vocandos esse in

Wissowa, Abhandlungen.

12

« IndietroContinua »