Immagini della pagina
PDF
ePub

cum in castra reditum esset, Minucius, convocatis militibus, "saepe ego" inquit "audivi, milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat quid in rem sit; secundum eum, qui bene monenti oboediat; qui 5 nec ipse consulere nec alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse. Nobis quoniam prima animi ingeniique negata sors est, secundam ac mediam teneamus, et, dum imperare discimus, parere prudenti in animum inducamus. Castra cum Fabio jungamus. 10 Ad praetorium ejus signa cum tulerimus, ubi ego eum 'parentem' appellavero, quod beneficio ejus erga nos ac majestate ejus dignum est, vos, milites, eos, quorum vos modo arma ac dexterae texerunt, 'patronos' salutabitis, et, si nihil aliud, gratorum 15 certe nobis animorum gloriam dies hic dederit."

XXX. Signo dato, conclamatur inde, ut colligantur vasa. Profecti et agmine incedentes ad dictatoris castra in admirationem et ipsum et omnes qui circa erant converterunt. Ut constituta sunt 20 ante tribunal signa, progressus ante alios magister equitum, cum patrem' Fabium appellasset, circumfusosque militum ejus totum agmen 'patronos' consalutasset,"parentibus" inquit "meis, dictator, quibus te modo nomine, quod fando possum, aequavi, 25 vitam tantum debeo, tibi cum meam salutem, tum omnium horum. Itaque plebei scitum, quo oneratus sum magis quam honoratus, primus antiquo abrogoque, ec (quod tibi mihique [quod] exercitibusque his tuis, servato ac conservatori, sit felix!) sub im30 perium auspiciumque tuum redeo, et signa haec legionisque restituo. Tu, quaeso, placatus me magisterium equitum, hos ordines suos quemque tenere jubeas." Tum dextrae interjunctae, militesque, contione dimissa, ab notis ignotisque benigne atque hospi35 taliter invitati, laetusque dies ex admodum tristi paulo ante ac prope execrabili factus.

Romae, ut est perlata fama rei gestae, dein litteris non magis ipsorum imperatorum quam volgo militum ex utroque exercitu adfirmata, prò se quisque Maxi

mum laudibus ad caelum ferre. Par gloria apud Hannibalem hostisque Poenos erat; ac tum demum sentire cum Romanis atque in Italia bellum esse; nam biennio ante adeo et duces Romanos et milites spreverant, ut vix cum eadem gente bellum esse 5 crederent, cujus terribilem famam a patribus accepissent. Hannibalem quoque ex acie redeuntem dixisse ferunt, tandem eam nubem, quae sedere in jugis montium solita sit, cum procella imbrem de

disse.

10

XXXI. Dum haec geruntur in Italia, Cn. Servilius Geminus consul, cum classe centum viginti navium circumvectus Sardiniae et Corsicae oram, et obsidibus utrimque acceptis, in Africam transmisit; et, priusquam in continentem escensionem faceret, 15 Menige insula vastata, et ab incolentibus Cercinam, ne et ipsorum ureretur diripereturque ager, decem talentis argenti acceptis, ad litora Africae accessit copiasque exposuit. Inde ad populandum agrum ducti milites, navalesque socii juxta effusi, ac si [in] 20 insulis cultorum egentibus praedarentur. Itaque in insidias temere inlati, cum a frequentibus palantes ac locorum ignari a gnaris circumvenirentur, cum multa caede ac foeda fuga retro ad naves conpulsi sunt. Ad mille hominum, cum iis Sempronio Blaeso 25 quaestore amisso, classis, ab litoribus hostium plenis trepide soluta, in Siciliam cursum tenuit, traditaque Lilybaei T. Otacilio praetori, ut ab legato ejus P. Cincio Romam reduceretur. Ipse, per Siciliam pedibus profectus, freto in Italiam trajecit, litteris Q. 30 Fabii accitus et ipse et conlega ejus M. Atilius, ut exercitus ab se, exacto jam prope semestri imperio, acciperent.

Omnium prope annales Fabium dictatorem adversus Hannibalem rem gessisse tradunt; Coelius etiam 35 eum primum a populo creatum dictatorem scribit. Sed et Coelium et ceteros fugit, uni consuli Cn. Servilio, qui tum procul in Gallia provincia aberat, jus fuisse dicendi dictatoris; quam moram quia expec

tare territa jam clade civitas non poterat, eo decursum esse, ut a populo crearetur qui pro dictatore esset; res inde gestas gloriamque insignem ducis et augentis titulum imaginis posteros, ut, qui pro dicta5 tore fuisset, dictator crederetur, facile obtinuisse.

XXXII. Consules, Atilius Fabiano Geminus Servilius Minuciano exercitu accepto, hibernaculis mature communitis, (medium autumni erat,) Fabi artibus cum summa inter se concordia bellum gesserunt. 10 Frumentatum exeunti Hannibali diversis locis opportuni aderant, carpentes agmen palatosque excipientes; in casum universae dimicationis, quam omnibus artibus petebat hostis, non veniebant; eoque inopiae est redactus Hannibal, ut, nisi cum fugae 15 specie abeundum ei fuisset, Galliam repetiturus fuerit, nulla relicta spe alendi exercitus in eis locis, si insequentes consules eisdem artibus bellum gere

rent.

Cum ad Gereonium jam hieme inpediente consti20 tisset bellum, Neapolitani legati Romam venere. Ab iis quadraginta paterae aureae magni ponderis in curiam inlatae, atque ita verba facta, ut dicerent, 'scire sese populi Romani aerarium bello exhauriri; et, cum juxta pro urbibus agrisque sociorum 25 ac pro capite atque arce Italiae, urbe Romana atque imperio, geratur, aequum censuisse Neapolitanos, quod auri sibi cum ad templorum ornatum tum ad subsidium fortunae a majoribus relictum foret, eo juvare populum Romanum. Si quam opem in sese 30 crederent, eodem studio fuisse oblaturos. Gratum sibi patres Romanos populumque facturum, si omnes res Neapolitanorum suas duxissent, dignosque judicaverint, ab quibus donum, animo ac voluntate eorum qui libentes darent quam re majus ampliusque, 35 acciperent.' Legatis gratiae actae pro munificentia curaque; patera, quae ponderis minimi fuit, accepta.

XXXIII. Per eosdem dies speculator Carthaginiensis, qui per biennium fefellerat, Romae deprensus praecisisque manibus dimissus, et servi quin

que et viginti in crucem acti, quod in campo Martio conjurassent; indici data libertas et aeris gravis viginti milia. Legati et ad Philippum Macedonum regem missi ad deposcendum Demetrium Pharium, qui bello victus ad eum fugisset, et alii in Ligures ad 5 expostulandum, quod Poenum opibus auxiliisque suis juvissent, simul ad visendum ex propinquo, quae in Bois atque Insubribus gererentur. Ad Pineum quoque regem in Illyrios legati missi ad stipendium, cujus dies exierat, poscendum, aut, si diem proferri 10 vellet, obsides accipiendos. Adeo, etsi bellum ingens in cervicibus erat, nullius usquam terrarum rei cura Romanos, ne longinquae quidem, effugiebat. In religionem etiam venit, aedem Concordiae, quam per seditionem militarem biennio ante L. Manlius praetor 15 in Gallia vovisset, locatam ad id tempus non esse. Itaque duumviri ad eam rem creati a M. Aemilio praetore urbano, C. Pupius et Caeso Quinctius Flamininus, aedem in arce faciendam locaverunt.

Ab eodem praetore ex senatus consulto litterae ad 20 consules missae, ut, si iis videretur, alter eorum ad consules creandos Romam veniret; se in eam diem. quam jussissent comitia edicturum. Ad haec a consulibus rescriptum, 'sine detrimento rei publicae abscedi non posse ab hoste; itaque per interregem 25 comitia habenda esse potius quam consul alter a bello avocaretur.' Patribus rectius visum est dictatorem a consule dici comitiorum habendorum causa. Dictus L. Veturius Philo M.' Pomponium Mathonem magistrum equitum dixit. Iis vitio creatis jussisque die 30 quarto decimo se magistratu abdicare, ad interregnum res rediit.

XXXIV. Consulibus prorogatum in annum imperium. Interreges proditi a patribus C. Claudius Appi filius Centho, inde P. Cornelius Asina. In 35 ejus interregno comitia habita magno certamine patrum ac plebis. C. Terentio Varroni, quem sui generis hominem, plebi insectatione principum popularibusque artibus conciliatum, ab Q. Fabi opibus et 12- Livy.

dictatorio imperio concusso aliena invidia splendentem, volgus extrahere ad consulatum nitebatur, patres summa ope obstabant, ne se insectando sibi aequari adsuescerent homines. Q. Baebius Heren5 nius tribunus plebis, cognatus C. Terenti, criminando non senatum modo, sed etiam augures, quod dictatorem prohibuissent comitia perficere, per invidiam eorum favorem candidato suo conciliabat: 'ab hominibus nobilibus, per multos annos bellum quae10 rentibus, Hannibalem in Italiam adductum; ab îsdem, cum debellari possit, fraude bellum trahi. Cum quattuor legionibus universis pugnari posse apparuisset eo, quod M. Minucius absente Fabio prospere pugnasset, duas legiones hosti ad caedem 15 objectas, deinde ex ipsa caede ereptas, ut pater patronusque appellaretur, qui prius vincere prohibuisset Romanos quam vinci. Consules deinde Fabianis artibus, cum debellare possent, bellum traxisse. Id foedus inter omnes nobilis ictum, nec finem ante 20 belli habituros, quam consulem vere plebeium, id est hominem novum, fecissent; nam plebeios nobiles jam eisdem initiatos esse sacris et contemnere plebem, ex quo contemni a patribus desierint, coepisse. Cui non apparere, id actum et quaesitum esse, ut inter25 regnum iniretur, ut in patrum potestate comitia essent? Id consules ambos ad exercitum morando quaesisse; id postea, quia invitis iis dictator esset dictus comitiorum causa, expugnatum esse, ut vitiosus dictator per augures fieret. Habere igitur inter30 regnum eos; consulatum unum certe plebis Romanae esse; populum liberum habiturum ac daturum ei, qui mature vincere quam diu imperare malit.'

XXXV. Cum his orationibus accensa plebs esset, tribus patriciis petentibus, P. Cornelio Merenda, L. 35 Manlio Volsone, M. Aemilio Lepido, duobus nobilibus jam familiarum plebei, C. Atilio Serrano et Q. Aelio Paeto, quorum alter pontifex, alter augur erat, C. Terentius consul unus creatur, ut in manu ejus essent comitia rogando conlegae. Tum experta

« IndietroContinua »