Immagini della pagina
PDF
ePub

legionarios equites in subsidiis esse. haec procella eque- 9 stris primo confudit et turbavit, deinde dissipavit aciem Gallorum, non tamen ut terga darent. obstabant duces, 10 hastilibus caedentes terga trepidantium et redire in ordines cogentes; sed interequitantes alari non patiebantur. consul obtestabatur milites, ut paululum adniterentur: vi- 11 ctoriam in manibus esse; dum perturbatos et trepidantis viderent, instarent; si restitui ordines sivissent, integro rursus eos proelio et dubio dimicaturos. inferre vexilla- 12 rios iussit signa. omnes conisi tandem averterunt hostem. postquam terga dabant et in fugam passim effundebantur, tum ad persequendos eos legionari equites inmissi. quat- 13 tuordecim milia Boiorum eo die sunt caesa, vivi capti mille nonaginta duo, equites septingenti viginti unus, tres duces eorum, signa militaria ducenta duodecim, carpenta sexaginta tria. nec Romanis incruenta victoria fuit; supra 14 quinque milia militum, ipsorum aut sociorum, sunt amissa, centuriones tres et viginti, praefecti sociûm quattuor et M. Genucius et Q. et M. Marci tribuni militum secundae legionis.

VI. Eodem fere tempore duorum consulum litterae 1 adlatae sunt, L. Corneli de proelio ad Mutinam cum Boîs facto et Q. Minuci a Pisis: comitia suae sortis esse; 2 ceterum adeo suspensa omnia in Liguribus se habere, ut abscedi inde sine pernicie sociorum et damno rei publicae non posset. si ita videretur patribus, mitterent ad 3 collegam, ut is, qui profligatum bellum haberet, ad comitia Romam rediret. si id facere gravaretur, quod non suae 4 sortis id negotium esset, se quidem facturum quodcumque senatus censuisset, sed etiam atque etiam viderent, ne magis e re publica esset interregnum iniri quam ab se in eo statu relinqui provinciam. senatus C. Scribonio 5 negotium dedit, ut duos legatos ex ordine senatorio mitteret ad L. Cornelium consulem, qui litteras collegae ad senatum missas deferrent ad eum et nuntiarent, senatum, 6 ni is ad magistratus subrogandos Romam veniret, potius quam Q. Minucium a bello integro avocaret, interregnum iniri

passurum, missi legati renuntiarunt, L. Cornelium ad 7 magistratus subrogandos Romam venturum. de litteris 8

1

L. Cornelii, quas scripserat secundum proelium cum Bois

factum, disceptatio in senatu fuit, quia privatim plerisque 9 senatoribus legatus M. Claudius scripserat, fortunae populi

Romani et militum virtuti gratiam habendam, quod res bene gesta esset: consulis opera et militum aliquantum

amissum et hostium exercitum, cuius delendi oblata for10 tuna fuerit, elapsum. milites eo plures perisse, quod tar

dius ex subsidiis, qui laborantibus opem ferrent, successissent; hostes e manibus emissos, quod equitibus legionarîs et tardius datum signum esset et persequi fugientes non licuisset.

VII. De ea re nihil temere decerni placuit, ad fre2 quentiores consultatio dilata est. instabat enim cura alia,

quod civitas faenore laborabat et quod, cum multis faenebribus legibus constricta avaritia esset, via fraudis inita erat, ut in socios qui non tenerentur iis legibus no

mina transscriberent; ita libero faenore obruebant debi3 tores. cuius coercendi cum ratio quaereretur, diem finiri

placuit Feralia, quae proxime fuissent, ut qui post eam diem socii civibus Romanis credidissent pecunias, profi

terentur et ex ea die pecuniae creditae, quibus debitor 4 vellet legibus, ius creditori redderetur. inde postquam

professionibus detecta est magnitudo aeris alieni per hanc fraudem contracti, M. Sempronius tribunus plebis

ex auctoritate patrum plebem rogavit, plebesque scivit, 5 ut cum sociis ac nomine Latino creditae pecuniae ius idem quod cum civibus Romanis esset.

Haec in Italia domi militiaeque acta. in Hispania nequaquam tantum belli fuit, quantum auxerat fama. 7 C. Flaminius in citeriore Hispania oppidum Illuciam in

Oretanis cepit, deinde in hibernacula milites deduxit; et per hiemem proelia aliquot nulla memoria digna adversus

latronum magis quam hostium excursiones, vario tamen 8 eventu nec sine militum iactura sunt facta. maiores

gestae res a M. Fulvio. is apud Toletum oppidum cum Vaccaeis Vectonibusque et Celtiberis signis conlatis dimicavit, exercitum earum gentium fudit fugavitque, regem Hilernum vivum cepit.

VIII. Cum haec in Hispania gerebantur, comitiorum

6

iam adpetebat dies. itaque L. Cornelius consul relicto ad exercitum M. Claudio legato Romam venit. is in senatu 2 cum de rebus ab se gestis disseruisset quoque statu provincia esset, questus est cum patribus conscriptis, quod 3 tanto bello una secunda pugna tam feliciter perfecto non esset habitus diis inmortalibus honos. postulavit deinde, supplicationem simul triumphumque decernerent. prius 4 tamen quam relatio fieret, Q. Metellus, qui consul dictatorque fuerat, litteras eodem tempore dixit et consulis L. Corneli ad senatum et M. Marcelli ad magnam partem senatorum adlatas esse inter se pugnantis, eoque dilatam 5 esse consultationem, ut praesentibus auctoribus earum litterarum disceptaretur. itaque expectasse sese, ut consul, qui sciret ab legato suo adversus se scriptum aliquid, cum ipsi veniendum esset, deduceret eum secum Romam, cum etiam verius esset Ti. Sempronio imperium habenti 6 tradi exercitum quam legato: nunc videri esse amotum 7 de industria ne ea quae scripsisset praesens diceret [et] aut argueret coram, aut, si quid vani adferret, argui posset, donec ad liquidum veritas explorata esset. itaque 8 nihil eorum quae postularet consul, decernendum in praesentia censere.

cum pergeret nihilo segnius referre, ut 9 supplicatio decerneretur triumphantique sibi urbem invehi liceret, M. et C. Titini tribuni plebis se intercessuros, si de ea re fieret senatus consultum, dixerunt.

VIIII. Censores erant priore anno creati Sex. Aelius 1 Paetus et C. Cornelius Cethegus. Cornelius lustrum condidit. censa sunt civium capita centum quadraginta tria 2 milia septingenta quattuor. aquae ingentes eo anno fuerunt, et Tiberis loca plana urbis inundavit. circa portam 3 Flumentanam etiam conlapsa quaedam ruinis sunt; et porta Caelimontana fulmine icta est, murusque circa multis locis de caelo tactus. et Ariciae et Lanuvi et in 4 Aventino lapidibus pluvit; et a Capua nuntiatum est examen vesparum ingens in forum advolasse et in Martis aede consedisse; eas conlectas cum cura et igni crematas

horum prodigiorum causa decemviri libros adire 5 iussi, et novemdiale sacrum factum, et supplicatio indicta est atque urbs lustrata. iisdem diebus aediculam Victo- 6

esse.

7

1

riae Virginis prope aedem Victoriae M. Porcius Cato dedicavit biennio post quam vovit.

Eodem anno coloniam Latinam in castrum Frentinum triumviri deduxerunt A. Manlius Volso, L. Apustius Fullo, Q. Aelius Tubero, cuius lege deducebatur. tria

milia peditum iere, trecenti equites, numerus exiguus pro 8 copia agri. dari potuere tricena iugera in pedites, sexa

gena in equites. Apustio auctore tertia pars agri dempta est, quo postea, si vellent, novos colonos adscribere possent. vicena iugera pedites, quadragena equites acceperunt.

X. In exitu iam annus erat, et ambitio magis quam umquam alias exarserat consularibus comitiis. multi et 2 potentes petebant patrici plebeique: P. Cornelius Cn.

filius Scipio, qui ex Hispania provincia nuper decesserat

magnis rebus gestis, et L. Quinctius Flamininus, qui classi 3 in Graecia praefuerat, et Cn. Manlius Volso - hi patrici, ,

plebei autem C.Laelius, Cn. Domitius, C. Livius Salinator, 4 M'. Acilius. sed omnium oculi in Quinctium Corneliumque

coniecti; nam et in unum locum petebant patricii ambo,

et rei militaris gloria recens utrumque commendabat. 5 ceterum ante omnia certamen accendebant fratres candi

datorum, duo clarissimi aetatis suae imperatores. maior

gloria in P. Scipione, et quo maior, eo propior invidiam; 6 Quincti recentior, ut qui eo anno triumphasset. accede

bat, quod alter decimum iam prope annum assiduus in oculis hominum fuerat, quae res minus verendos magnos

homines ipsa satietate facit - consul iterum post devictum 7 Hannibalem censorque fuerat -; in Quinctio nova et re

centia omnia ad gratiam erant, nihil nec petierat a populo 8 post triumphum nec adeptus erat. pro fratre germano,

non patrueli se petere aiebat, pro legato et participe ad

ministrandi belli: se terra, fratrem mari rem gessisse. 9 bis obtinuit, ut praeferretur candidato, quem Africanus frater ducebat, quem

Cornelia

gens

Cornelio consule comitia habente, quem tantum praeiudicium senatus, virum e civitate optimum iudicatum, qui matrem Idaeam Pessinunte venientem in urbem acciperet.

L. Quinctius et Cn. Domitius Ahenobarbus consules

10

facti; adeo ne in plebeio quidem consule, cum pro C. Laelio niteretur, Africanus valuit. postero die praetores 11 creati L. Scribonius Libo, M. Fulvius Centumalus, A. Atilius Serranus, M. Baebius Tamphilus, L. Valerius Tappo, Q. Salonius Sarra. aedilitas insignis eo anno fuit M. Aemili Lepidi et L. Aemili Pauli. multos pecuarios damnarunt, ex ea pecunia clipea inaurata in fastigio Iovis aedis posuerunt. porticum unam extra portam Trigeminam, emporio ad Tiberim adiecto, alteram ab porta Fontinali ad Martis aram, qua in Campum iter esset, perduxerunt.

XI. Diu nihil in Liguribus dignum memoria gestum 1 erat, extremo eius anni bis in magnum periculum res adducta est. nam et castra consulis obpugnata aegre sunt 2 defensa, et non ita multo post per saltum angustum cum duceretur agmen Romanum, ipsas fauces exercitus Ligurum insedit. qua cum exitus non pateret, converso agmine 3 redire institit consul. et ab tergo fauces saltus occupatae a parte hostium erant Caudinaeque cladis memoria non animis modo, sed prope oculis obversabatur. Numidas 4 octingentos ferme equites inter auxilia habebat. praefectus consuli pollicetur, se parte utra vellet cum suis erupturum, tantum uti diceret, utra pars frequentior vicis 5 esset: in eos se inpetum facturum et nihil prius quam flammam tectis iniecturum, ut is pavor cogeret Ligures excedere saltu, quem obsiderent, et discurrere ad opem ferendam suis. conlaudatum eum consul spe praemiorum 6 onerat. Numidae equos conscendunt, et obequitare stationibus hostium, neminem lacessentes, coeperunt. nihil 7 primo adspectu contemptius: equi hominesque paululi et graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula secum portat, equi sine frenis, deformis ipse cur- 8 sus rigida cervice et extento capite currentium. hunc contemptum de industria augentes labi ex equis et per ludibrium spectaculo esse. itaque qui primo intenti paratique, 9 si lacesserentur, in stationibus fuerant, iam inermes sedentesque pars maxima spectabant. Numidae adequitare, 10 dein refugere, sed propius saltum paulatim evehi, velut quos inpotentis regendi equi invitos efferrent. postremo

eorum

« IndietroContinua »