Immagini della pagina
PDF
ePub

iterum barbari male pugnaverant, legati a Boccho veniunt, qui regis verbis ab Mario petivere, " duo quam fidissumos ad eum mitteret: velle "de se, et de populi Romani commodo cum îs disserere." Ille statim L. Sullam et A. Manlium ire jubet. Qui quamquam acciti ibant, tamen placuit verba apud regem facere; ingenium aut avorsum uti flecterent, aut cupidum pacis vehementius accenderent. Itaque Sulla, cujus facundiae, non aetati a Manlio concessum, pauca verba hujuscemodi locutus. "Rex Bocche, magna nobis laetitia, cum te talem virum dî monuere, uti aliquando pacem, quam bellum, malles; neu te optumum cum pessumo omnium Jugurtha miscendo commaculares; simul nobis demeres acerbam necessitudinem, pariter te errantem et illum sceleratissumum 'persequi. Ad hoc, populo Romano jam "inopi visum, amicos, quam servos quaerere: tutius rati, volentibus, quam coactis imperitare. Tibi vero nulla opportunior nostra amicitia; primum, quod procul absumus, in quo offensae minimum, gratia par, ac si prope adessemus; dein, quod 'parentes abunde habemus, amicorum neque nobis, neque cuiquam omnium satis. Atque hoc utinam a principio tibi placuisset! profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bona accepisses, quam mala perpessus esses. Sed, quoniam humanarum rerum fortuna pleraque regit, cui scilicet placuisse et vim et gratiam nostram experiri; nunc, quando per illam licet, festina, atque,

[blocks in formation]

Persequi. For persequendi, and governed by necessitudinem. The use of the infinitive for the gerund is not uncommon. w Inopi. In some editions a principio inopi.

x Visum. In some editions melius visum.

y Parentes. Subjects, from pareo.

2 Perpessus coses. Connected to accepisses: though the sense requires the preterperfect of the indicative perpessus es, as it is in some editions.

ut coepisti, perge. Multa atque opportuna habes, quo facilius errata officiis superes. Postremo hoc in pectus tuum demitte, nunquam populum Romanum beneficiis victum: nam bello quid valeat, tute scis." Ad ea Bocchus placide et benigne; simul pauca pro delicto verba facit: " se non hostili animo, sed 'regnum tutatum arma cepisse : nam Numidiae partem, unde vi Jugurtham expulerat, jure belli suam factam, eam vastari ab Mario pati nequivisse: praeterea missis antea Romam legatis, repulsum ab amicitia. Ceterum vetera omittere, ac tum, si per Marium liceret, legatos ad senatum missurum." Dein, 'copia facta, animus barbari ab amicis flexus, quos Jugurtha, cognita legatione Sullae et Manlii, metuens id quod parabatur, donis corruperat.

CIII. MARIUS interea, exercitu in hibernis composito, cum expeditis cohortibus et parte equitatus proficiscitur in loca sola, obsessum turrim regiam, quo Jugurtha perfugas omnis praesidium imposuerat. Tum rursus Bocchus, seu reputando, quae sibi duobus praeliis venerant, seu admonitus ab amicis, quos incorruptos Jugurtha reliquerat, ex omni copia necessariorum quinque delegit, quorum et fides cognita, et ingenia validissuma erant. Eos

ad Marium, ac dein, si placeat, Romam legatos ire jubet: agendarum rerum, et quocumque modo belli componendi licentiam permittit. Illi mature ad hiberna Romanorum proficiscuntur: deinde itinere a Gaetulis latronibus circumventi spoliatique, pavidi, sine decore ad Sullam perfugiunt, quem

a Regnum tutatum. In some editions ob regnum tutandum, with less elegance.

b Copia facta. When opportunity was given; mittendi legatos being understood.

< Venerant. The simple verb for the compound evenerant, which is the reading in other editions,

d Sine decore. Without ornament, without ensigns of dig nity, or badges of their commission as plenipotentiaries.

consul, in expeditionem proficiscens, pro praetore reliquerat. Eos ille non pro vanis hostibus, ut meriti erant, sed adcurate ac liberaliter habuit; qua re barbari et famam Romanorum avaritiae falsam, et Sullam, ob munificentiam in sese, amicum rati. Nam etiam tum flargitio multis ignara: munificus nemo putabatur, nisi pariter volens: dona omnia sin benignitate habebantur. Igitur quaestori mandata Bocchi patefaciunt; simul ab eo petunt, uti fautor consultorque sibi adsit: copias, fidem, magnitudinem regis sui, et alia, quae aut utilia, aut benevolentiae credebant, oratione extollunt : dein Sulla omuia pollicito, docti, quo modo apud Marium, item apud senatum verba facerent, circiter dies XL. ibidem operiuntur.

CIV. MARIUS postquam, infecto, 'quo intenderat, negotio, Cirtam redit; de adventu legatorum certior factus, illosque et Sullam venire jubet, item L. Bellienum praetorem Utica, praeterea omnis undique senatorii ordinis, quibuscum mandata Bocchi cognoscit. Legatis potestas eundi Romam fit ab consule: interea induciae postulabantur. *Ea Sullae et plerisque placuere: pauci ferocius decernunt, scilicet ignari humanarum rerum, quae fluxae et mobiles semper in advorsa 'mutant. Ceterum Mauri, impetratis omnibus rebus, tres Romam

e Adcurate, &c. He treated them respectfully and generously. f Largitio. Bribery, liberality with a view to corruption.

In benignitate, &c. Were attributed to generosity.

h Benevolentia. Parande being understood. This construction has been already explained. In some editions the reading is benevolentia esse, benevolentia being an adjective.

i Quo intenderat. Supply the sentence thus: quo confecto redire intenderat. Others explain it thus: negotio eo loci quo intenderat, &c.

* Ea Sullæ, &c. Ea being plural refers both to potestas eundi, and to inducia.

Mutant. Is here either used for mutantur; or is taken as a reflective verb, se being understood.

profecti cum Cn. Octavio Rufo, qui quaestor sti pendium in Africam portaverat; duo ad regem redeunt. Ex his Bocchus cum cetera, tum maxume benignitatem et "studium Sullae lubens accepit. Romae legatis ejus, postquam errasse regem et Jugurthae scelere lapsum, "deprecati sunt, amicitiam et foedus petentibus hoc modo respondetur. "Senatus et populus Romanus beneficii et injuriae memor esse solet; ceterum Boccho, quoniam poenitet, delicti gratiam facit: foedus et amicitia dabuntur, cum meruerit."

Is

CV. Quis rebus cognitis, Bocchus per litteras a Mario petivit, uti Sullam ad se mitteret; cujus arbitratu de communibus negotiis consuleretur. missus cum praesidio equitum atque peditum, funditorum Balearium: praeterea sagittarii et cohors Peligna cum 'velitaribus armis, itineris properandi caussa: neque his secus, atque aliis armis, advorsum tela hostium, quod ea levia sunt, muniti. Sed itinere, quinto denique die, Volux, filius Bocchi, repente in campis patentibus cum mille non amplius equitibus sese ostendit: qui temere et effuse euntes, Sullae aliisque omnibus et numerum ampliorem vero, et hostilem metum efficiebant. Igitur sese

[ocr errors]

Studium. Attention, courtesy.

Deprecati sunt. Confitentes being understood.

• Cujus arbitratu. By whose instrumentality, or interven tion; an uncommon signification of the word.

P Balearium. The Balearean Islands were Majorca and Minorca, whose inhabitants were dexterous slingers, having beentrained up to the practice from their infancy.

a Sagittarii, &c. Complete the sentence thus: sagitarii et cobors Peligna erant; or, profecti sunt cum Sulla. In some editions icre is expressed. The Peligni were a tribe of the Samnites in Italy. Their chief town was Corfinium; another of their towns was Sulmo, famous for being the birth-place of Ovid.

Velitaribus, &c. Light armour, such as was used by the Velites, who fought in scattered parties in the front, or on the flanks of the legions.

quisque 'expedire, arma atque tela tentare, inten dere: timor aliquantus, sed spes amplior, quippe victoribus, et advorsum eos, quos saepe vicerant. Interim equites, exploratum praemissi, rem, uti erat, quietam nunciant.

CVI. VOLUX adveniens quaestorem adpellat: "se a patre Boccho obviam illis simul, et praesidio missum."

Deinde eum et proxumum diem sine metu conjuncti eunt. Post, ubi castra locata, et dié vesper erat, repente Maurus 'incerto voltu ad Sullam adcurrit:" sibi ex speculatoribus cognitum, Jugurtham haud procul abesse :" simul, uti noctu clam secum profugeret, rogat atque hortatur. Ille animo feroci negat 66 se toties fusum Numidam pertimescere: virtuti suorum satis credere: etiam si certa pestis adesset, mansurum potius, quam proditis, quos ducebat, turpi fuga incertae ac forsitan post paullo morbo interiturae vitae parceret." Ceterum ab eodem monitus, uti noctu proficiscerentur, consilium adprobat: ac statim milites "coe> natos esse, in castris ignis quam creberrumos fieri, dein "prima vigilia silentio egredi jubet. Jamque nocturno itinere fessis omnibus, Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, cum equites Mauri nun.

Expedire, &c. They put off all incumbrances, or got ready, tried their arms and weapons, and were intent on an engage mrent. The word intendere seems to refer to the bows, which some of the troops used.

t Incerto voltu. With looks of confusión.

u Cœnatos esse. To get their supper over. Supper was the principal meal among the Romans, and the only meal to which they regularly sat down together. It had its name, cana, accord ingly from novos, communis, and was taken at 3 P. M. in summer, and at 4 in winter. The dinner, prandium, was a slight meal, without any preparation, frequently taken standing, especially by the soldiers.

▾ Prima vigilia. The Romans divided the night into four watches, beginning at sunset, and ending at sunrise. The Greeks divided it into three watches,

[ocr errors]
« IndietroContinua »