Immagini della pagina
PDF
ePub

adpellantium, sed et argumenta rerum docent, non solum quia talis figura omnibus sui partibus vergit in sese ac sibi ipsa toleranda est seque includit et continet, nullarum egens campagium nec finem aut initium ullis sui partibus sentiens, nec quia ad motum, quo sublime verti mox ad- 5 parebit, talis aptissima est, sed oculorum quoque probatione, quod convexus mediusque quacumque cernatur, cum id accidere in alia non possit figura.

3. (3.) Hanc ergo formam eius aeterno et inrequieto ambitu, inenarrabili celeritate, viginti quattuor horarum 10 spatio circumagi solis exortus et occasus haud dubium reliquere. An sit inmensus et ideo sensum aurium excedens tantae molis rotatae vertigine adsidua sonitus non equidem facile dixerim, non hercule magis quam circumactorum simul tinnitus siderum suosque volventium 15 orbes an dulcis quidam et incredibili suavitate concentus. Nobis qui intus agimus iuxta diebus noctibusque tacitus 7 labitur mundus. Esse innumeras ei effigies animalium rerumque cunctarum impressas nec, ut in volucrum notamus ovis, levitate continua lubricum corpus, quod cla- 20 rissimi auctores dixere, rerum argumentis indicatur, quoniam inde deciduis rerum omnium seminibus innumerae, in mari praecipue, ac plerumque confusis monstrificae gignantur effigies, praeterea visus probatione, alibi ursi, tauri alibi, alibi literae figura, candidiore medio per verti- 25 8 cem circulo. 4. Equidem et consensu gentium moveor. Nam quem kooμor Graeci nomine ornamenti adpellavere, eum et nos a perfecta absolutaque elegantia mundum. Caelum quidem haud dubie caelati argumento diximus, ut 9 interpretatur M. Varro. Adiuvat rerum ordo descripto 30 circulo qui signifer vocatur in duodecim animalium effigies illas solis cursus congruens tot saeculis ratio. 5. (4.) Nec de elementis video dubitari quattuor esse ea, ignium summum, inde tot stellarum illos conlucentium

10

et per

oculos, proxumum spirituus, quem Graeci nostrique eodem vocabulo aera appellant, vitalem hunc et per cuncta rerum meabilem totoque consertum, huius vi suspensam cum quarto aquarum elemento librari medio spatii tellurem. 5 Ita mutuo complexu diversitatis effici nexum et levia pon- 11 deribus inhiberi quo minus evolent, contraque gravia ne ruant suspendi levibus in sublime tendentibus. Sic pari in diversa nisu in suo quaeque consistere inrequieto mundi ipsius constricta circuitu, quo semper in se currente imam 10 atque mediam in toto esse terram, eandemque universo cardinem stare pendentem, librantem per quae pendeat, ita solam inmobilem, circa eam volubili universitate, eandemque ex omnibus necti eidemque omnia inniti. 6. Inter 12 hanc caelumque eodem spiritu pendent certis discreta 15 spatiis septem sidera quae ab incessu vocamus errantia, cum errent nulla minus illis. Eorum medius sol fertur amplissima magnitudine ac potestate, nec temporum modo terrarumque sed siderum etiam ipsorum caelique rector. Hunc esse mundi totius animum ac planius mentem, hunc 20 principale naturae regimen ac numen credere decet opera eius aestimantes. Hic lucem rebus ministrat aufertque 13 tenebras, hic reliqua sidera occultat inlustrat, hic vices temporum annumque semper renascentem ex usu naturae temperat, hic caeli tristitiam discutit atque etiam humani nubila animi serenat, hic suum lumen ceteris quoque sideribus fenerat, praeclarus, eximius, omnia intuens, omnia etiam exaudiens, ut principi literarum Homero placuisse in uno eo video.

7. (5.) Quapropter effigiem dei formamque quaerere in- 14 30 becillitatis humanae reor. Quisquis est deus, si modo est alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus visus, totus auditus, totus animae, totus animi, totus sui. Innumeros quidem credere atque etiam ex vitiis hominum, ut Pudicitiam, Concordiam, Mentem, Spem, Honorem,

Clementiam, Fidem, aut (ut Democrito placuit) duos omnino, Poenam et Beneficium, maiorem ad socordiam 15 accedit. Fragilis et laboriosa mortalitas in partis ista digessit infirmitatis suae memor, ut portionibus coleret quisque quo maxime indigeret. Itaque nomina alia aliis 5 gentibus et numina in iisdem innumerabilia invenimus, inferis quoque in genera discriptis, morbisque et multis etiam pestibus, dum esse placatas trepido metu cupimus. 16 Ideoque etiam publice Febris fanum in Palatio dicatum est, Orbonae ad aedem Larum et ara Malae Fortunae Esquiliis. 10 Quamobrem maior caelitum populus etiam quam hominum intellegi potest, cum singuli quoque ex semetipsis totidem deos faciant Iunones Geniosque adoptando sibi, gentes vero quaedam animalia et aliqua etiam obscena pro dis habeant ac multa dictu magis pudenda, per fetidas cepas, 15 17 alia et similia iurantes. Matrimonia quidem inter deos credi tantoque aevo ex his neminem nasci et alios esse grandaevos semper canosque, alios iuvenes atque pueros, atri coloris, aligeros, claudos, ovo editos et alternis diebus. viventes morientesque, puerilium prope deliramentorum 20 est, sed super omnem impudentiam adulteria inter ipsos. fingi, mox iurgia et odia atque etiam furtorum esse et 18 scelerum numina. Deus est mortali iuvare mortalem et haec ad aeternam gloriam via. Hac proceres iere Romani, hac nunc caelesti passu cum liberis suis vadit maximus 25 omnis aevi rector Vespasianus Augustus fessis rebus sub19 veniens. Hic est vetustissimus referendi bene merentibus gratiam mos, ut fates numinibus adscribant. Quippe et omnium aliorum nomina deorum et quae supra rettuli siderum ex hominum nata sunt meritis. Iovem quidem 30 aut Mercurium aliterve alios inter se vocari et esse caelestem nomenclaturam? quis non interpretatione naturae fateatur inridendum? Agere curam rerum humanarum illud quidquid est summum? anne tam tristi atque multi

plici ministerio non pollui credamus? dubitemusne? Vix profecto est iudicare, utrum magis conducat generi humano, quando aliis nullus est deorum respectus, aliis pudendus. Externis famulantur sacris, ac digitis deos 21 5 gestant, monstra quoque colunt, damnant et excogitant cibos, imperia dira in ipsos ne somno quidem quieto inrogant. Non matrimonia, non liberos, non denique quid- 22 quam aliud nisi iuvantibus sacris deligunt. Alii in Capitolio fallunt ac fulminantem periurant Iovem et hos 10 iuvant scelera, illos sacra sua poenis agunt. Invenit tamen inter has utrasque sententias medium sibi ipsa mortalitas numen, quo minus etiam plana de deo coniectatio esset. Toto quippe mundo et omnibus locis omnibusque horis omnium vocibus Fortuna sola invocatur ac nomina15 tur, una accusatur, una agitur rea, una cogitatur, sola laudatur, sola arguitur. Et cum conviciis colitur, volubilis, a plerisque vero et caeca existimata, vaga, inconstans, incerta, varia, indignorumque fautrix. Huic omnia expensa, huic omnia feruntur accepta, et in tota ratione 20 mortalium sola utramque paginam facit, adeoque obnoxiae sumus sortis, ut sors ipsa pro deo sit, qua deus probatur incertus. Pars alia et hanc pellit astroque suo eventuus 23 adsignat nascendi legibus, semelque in omnis futuros umquam deo decretum, in reliquum vero otium datur. Se25 dere coepit sententia haec, pariterque et eruditum vulgus et rude in eam cursu vadit. Ecce fulgurum monituus, 24 oraculorum praescita, haruspicum praedicta atque etiam parva dictu in auguriis sternumenta et offensiones pedum. Divos Augustus prodidit laevum sibi calceum praepostere 30 inductum, quo die seditione militari prope adflictus est. Quae singula improvidam mortalitatem involvont, solum 25 ut inter ista vel certum sit nihil esse certi nec quidquam miserius homine aut superbius. Ceteris quippe animantium sola victus cura est, in quo sponte naturae benignitas

sufficit, uno quidem vel praeferendo cunctis bonis, quod de gloria, de pecunia, ambitione, superque de morte non 26 cogitant. Verum in his deos agere curam rerum humanarum credi ex usu vitae est, poenasque maleficiis aliquando seras, occupato deo in tanta mole, numquam autem inritas 5 esse, nec ideo proximum illi genitum hominem ut vilitate 27 iuxta beluas esset. Imperfectae vero in homine naturae praecipua solatia, ne deum quidem posse omnia—namque nec sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homini dedit optimum in tantis vitae poenis, nec mortalis aeter- 10 nitate donare aut revocare defunctos, nec facere ut qui vixit non vixerit, qui honores gessit non gesserit-nullumque habere in praeterita ius praeterquam oblivionis atque (ut facetis quoque argumentis societas haec cum deo copuletur) ut bis dena viginti non sint aut multa similiter efficere non 15 posse, per quae declaratur haud dubie naturae potentia, idque esse quod deum vocemus. In haec divertisse non

88

fuerit alienum, vulgata iam propter adsiduam quaestionem de deo.

Book VII.: On Memory.

20

24. (24.) Memoria necessarium maxime vitae bonum cui praecipua fuerit haud facile dictu est tam multis eius gloriam adeptis. Cyrus rex omnibus in exercitu suo militibus nomina reddidit, L. Scipio populo Romano, Cineas Pyrrhi regis legatus senatui et equestri ordini Romae 25 postero die quam advenerat. Mithridates duarum et viginti gentium rex totidem linguis iura dixit, pro contione 89 singulas sine interprete adfatus. Charmadas quidam in Graecia quae quis exegerit volumina in bibliothecis legentis modo repraesentavit. Ars postremo eius rei facta 30 et inventa est a Simonide melico, consummata a Metrodoro Scepsio, ut nihil non iisdem verbis redderetur audi

« IndietroContinua »