Immagini della pagina
PDF
ePub

tum. Nec aliud est aeque fragile in homine morborum 90 et casus iniuria atque etiam metuus sentit, alias particulatim, alias universa. Ictus lapide oblitus est litteras tantum. Ex praealto tecto lapsus matris et adfinium pro5 pinquorumque cepit oblivionem, alius aegrotus servorum etiam, sui vero nominis Messala Corvinus orator. Itaque saepe deficere temptat ac meditatur vel quieto corpore et valido. Somno quoque serpente amputatur, ut inanis mens quaerat ubi sit loci.

10 25. (25.) Animi vigore praestantissimum arbitror geni-91 tum Caesarem dictatorem. Nec virtutem constantiam

que nunc conmemoro, nec sublimitatem omnium capacem quae caelo continentur, sed proprium vigorem celeritatemque quodam igne volucrem. Scribere aut legere, 15 simul dictare et audire solitum accepimus, epistulas vero tantarum rerum quaternas pariter dictare librariis aut, si nihil aliud ageret, septenas. Idem signis conlatis quin-92 quagiens dimicavit, solus M. Marcellum transgressus qui undequadragiens dimicavit. Nam praeter civilis victorias 20 undeciens centum et nonaginta duo milia hominum occisa proeliis ab eo non equidem in gloria posuerim, tantam etiamsi coactam humani generis iniuriam, quod ita esse confessus est ipse bellorum civilium stragem non prodendo.

(26.) Iustius Pompeio Magno tribuatur DCCCXLVI 93 25 navis piratis ademisse, Caesari proprium et peculiare sit praeter supra dicta clementiae insigne qua usque ad paenitentiam omnis superavit. Idem magnanimitatis perhibuit exemplum cui comparari non possit aliud. Specta-94 cula enim edita effusasque opes aut operum magnificentiam 30 in hac parte enumerare luxuriae faventis est. Illa fuit vera et incomparabilis invicti animi sublimitas, captis apud Pharsaliam Pompei Magni scriniis epistularum iterumque apud Thapsum Scipionis concremasse ea optima fide atque non legisse.

Illustrious Men.

100 27. (28.) Ceteris virtutum generibus varie et multi fuere praestantes. Cato primus Porciae gentis tris summas in homine res praestitisse existimatur, ut esset optimus orator, optimus imperator, optimus senator, quae mihi 5 omnia, etiamsi non prius, attamen clarius fulsisse in Scipione Aemiliano videntur, dempto praeterea plurimorum odio quo Cato laboravit. Itaque sit proprium Catonis quater et quadragiens causam dixisse, nec quemquam saepius postulatum et semper absolutum.

10

101 28. (29.) Fortitudo in quo maxime extiterit inmensae quaestionis est, utique si poetica recipiatur fabulositas. Q. Ennius T. Caecilium Teucrum fratremque eius praecipue miratus propter eos sextum decimum adiecit annalem. L. Siccius Dentatus qui tribunus plebei fuit Sp. 15 Tarpeio A. Aternio cos. Haud multo post exactos reges, vel numerosissima suffragia habet centiens viciens proeliatus, octiens ex provocatione victor, quadraginta quinque 102 cicatricibus adverso corpore insignis, nulla in tergo. Idem. spolia cepit XXXIIII, donatus hastis puris XVIII, phaleris 20 XXV, torquibus LXXXIII, armillis CLX, coronis XXVI, in is civicis XIIII, aureis VIII, muralibus III, obsidionali una, fisco aeris, x captivis et XX simul bubus, imperatores novem ipsius maxime opera triumphantes secutus, praeterea (quod optumum in operibus eius 25 103 reor) uno ex ducibus T. Romilio ex consulatu ad populum convicto male imperatae rei militaris. Haud minora forent Capitolini decora, ni perdidisset illa exitu vitae. Ante decem et septem annos bina ceperat spolia. Primus omnium eques muralem acceperat coronam, 30 sex civicas, XXXVII dona, XXIII cicatrices adverso corpore exceperat, P. Servilium magistrum equitum serva

--

verat, ipse vulneratus umerum, femur. Super omnia 104 Capitolium summamque rem in eo solus a Gallis servaverat, si non regno suo servasset. Verum in his sunt quidem virtutis opera magna, sed maiora fortunae. M. Sergio, ut equidem arbitror, nemo quemquam hominum iure praetulerit, licet pronepos Catilina gratiam nomini deroget. Secundo stipendio dextram manum perdidit, stipendiis duobus ter et vicies vulneratus est, ob id neutra manu, neutro pede satis utilis, animo tantum 10 salvo, plurimis postea stipendiis debilis miles. Bis ab Hannibale captus neque enim cum quolibet hoste res fuit-bis vinculorum eius profugus, in viginti mensibus nullo non die in catenis aut compedibus custoditus. Sini- 105 stra manu sola quater pugnavit, duobus equis insidente. 15 eo suffossis. Dextram sibi ferream fecit, eaque religata proeliatus Cremonam obsidione exemit, Placentiam tutatus est, duodena castra hostium in Gallia cepit quae omnia ex oratione eius adparent habita cum in praetura sacris arceretur a collegis ut debilis, quos hic coronarum acervos 20 constructurus hoste mutato! Etenim plurimum refert, in 106 quae cuiusque virtus tempora inciderit. Quas Trebia Ticinusve aut Trasimenus civicas dedere? quae Cannis corona merita, unde fugisse virtutis summum opus fuit? ceteri profecto victores hominum fuere, Sergius vicit 25 etiam fortunam.

29. (30.) Ingeniorum gloriae quis possit agere delectum 107 per tot disciplinarum genera et tantam rerum operumque varietatem, nisi forte Homero vate Graeco nullum felicius extitisse convenit, sive operis fortuna sive materie aesti30 metur? Itaque Alexander Magnus - etenim insignibus 108 iudiciis optime citraque invidiam tam superba censura peragetur inter spolia Darii Persarum regis unguentorum scrinio capto quod erat de auro margaritis gemmisque pretiosum, varios eius usuus amicis demonstrantibus, quando

taedebat unguenti bellatorem et militia sordidum, 'immo Hercule,' inquit, librorum Homeri custodiae detur,' ut pretiosissimum humani animi opus quam maxime diviti 109 opere servaretur. Idem Pindari vatis familiae penatibusque iussit parci, cum Thebas raperet, Aristotelis philosophi 5 patriam condidit, tantaeque rerum claritati tam benignum testimonium miscuit. Archilochi poetae interfectores Apollo arguit Delphis. Sophoclem tragici cothurni principem defunctum sepelire Liber pater iussit, obsidentibus moenia Lacedaemoniis, Lysandro eorum rege in quiete 10 saepius admonito ut pateretur humari delicias suas. quisivit rex, quis supremum diem Athenis obisset, nec difficulter ex his quem deus significasset intellexit, pacemque funeri dedit.

110

Re

30. (31.) Platoni sapientiae antistiti Dionysius tyrannus 15 alias saevitiae superbiaeque natus vittatam navem misit obviam, ipse quadrigis albis egredientem in litore excepit. Viginti talentis unam orationem Isocrates vendidit. Aeschines Atheniensis summus orator, cum accusationem qua fuerat usus Rhodis legisset, legit et defensionem De- 20 mosthenis qua in illud depulsus fuerat exilium, mirantibusque tum magis fuisse miraturos dixit, si ipsum orantem 111 audivissent, calamitate testis ingens factus inimici. Thucydiden imperatorem Athenienses in exilium egere, rerum conditorem revocavere, eloquentiam mirati cuius virtutem 25 damnaverant. Magnum et Menandro in comico socco testimonium regum Aegypti et Macedoniae contigit classe et per legatos petito, maius ex ipso regiae fortunae prae112 lata litterarum conscientia. Perhibuere et Romani proceres etiam exteris testimonia. Cn. Pompeius confecto 30 Mithridatico bello intraturus Posidonii sapientiae professione clari domum forem percuti de more a lictore vetuit, et fascis litterarum ianuae submisit is cui se oriens occidensque submiserat. Cato censorius in illa nobili trium

sapientiae procerum ab Athenis legatione audito Carneade quam primum legatos eos censuit dimittendos, quoniam illo viro argumentante quid veri esset haud facile discerni posset. Quanta morum conmutatio! ille semper alioquin 113 5 universos ex Italia pellendos censuit Graecos, at pronepos eius Vticensis Cato unum ex tribunatu militum philosophum, alterum ex Cypria legatione deportavit, eandemque linguam ex duobus Catonibus in illo abegisse, in hoc importasse memorabile est. Sed et nostrorum gloriam 114 10 percenseamus. Prior Africanus Q. Ennii statuam sepulchro suo imponi iussit, clarumque illud nomen, immo vero spolium ex tertia orbis parte raptum, in cinere supremo' cum poetae titulo legi. Divus Augustus carmina Vergilii cremari contra testamenti eius verecundiam vetuit, ma15 iusque ita vati testimonium contigit quam si ipse sua probavisset. M. Varronis in bibliotheca quae prima in orbe 115 ab Asinio Pollione ex manubiis publicata Romae est, unius viventis posita imago est, haud minore, ut equidem reor, gloria, principe oratore et cive ex illa ingeniorum quae 20 tunc fuit multitudine uni hanc coronam dante quam cum eidem Magnus Pompeius piratico ex bello navalem dedit. Innumerabilia deinde sunt exempla Romana, si persequi 116 libeat, cum pluris una gens in quocumque genere eximios tulerit quam ceterae terrae. Sed quo te, M. Tulli, piaculo 25 taceam, quove maxime excellentem insigni praedicem? quo potius quam universi populi illius sciscentis amplissimo testimonio, e tota vita tua consulatus tantum operibus electis? te dicente legem agrariam, hoc est alimenta sua, 117 abdicarunt tribuus, te suadente Roscio theatralis auctori 30 legis ignoverunt notatasque se discrimine sedis aequo animo tulerunt, te orante proscriptorum liberos honores petere puduit, tuum Catilina fugit ingenium, tu M. Antonium proscripsisti. Salve primus omnium parens patriae adpellate, primus in toga triumphum linguaeque

« IndietroContinua »