Immagini della pagina
PDF
ePub

Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus quascumque urbes et agros manu ceperat, regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissae bona atque honesta nobis permansit. Sed imperi vitaeque 5 ejus finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit, Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit, Jugurthamque, filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina 10 erat, privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.

6. Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxume ingenio validus, non se luxu neque inertiae corrumpendum dedit, sed, uti 15 mos gentis illius est, equitare, jaculari, cursu cum aequalibus certare, et cum omnes gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire, plurumum facere, minumum ipse 20 de se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio laetus fuerat, existumans virtutem Jugurthae regno suo gloriae fore, tamen postquam hominem adolescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis magisque crescere intelligit, vehementer eo negotio 25 permotus, multa cum animo suo volvebat. Terrebat eum natura mortalium avida imperi et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocres viros spe praedae transvorsos agit; ad hoc studia 30 Numidarum in Jugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.

7. His difficultatibus circumventus, ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam 35 acceptum popularibus, quod erat Jugurtha manu promptus et appetens gloriae militaris, statuit eum objectare periculis et eo modo fortunam temptare. Igitur bello Numantino Micipsa, cum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret,

sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longe aliter ac ratus erat evenit. Nam Jugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui 5 tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissume parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo ter- 10 rori esset. Ac sane, quod difficillumum in primis est, et proelio strenuus erat et bonus consilio; quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem adferre plerumque solet. Igitur imperator omnes fere res asperas per Jugur- 15 tham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti; quippe cujus neque consilium neque inceptum ullum frustra erat. Huc accedebat munificentia animi et ingeni sollertia, quibus rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia conjunxerat. 20 8. Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Jugurthae non mediocrem animum pollicitando accende- 25 bant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus imperio Numidiae potiretur: in ipso maxumam virtutem, Romae omnia venalia esse. Sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse revorti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice 30 pro concione Jugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret, neu quibus largiri insuesceret periculose a paucis emi, quod multorum esset si permanere vellet in suis artibus, ultro 35 illi et gloriam et regnum venturum, sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia praecipitem casurum. 9. Sic locutus cum litteris eum, quas Micipsae redderet, di:nisit. Earum sententia haec erat:

"Jugurthae tui bello Numantino longe maxuma virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est; ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur. Tibi 5 quidem pro nostra amicitia gratulor. En habes virum dignum te atque avo suo Masinissa." Igitur rex, ubi ea, quae fama acceperat, ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Jugurtham 10 beneficiis vincere aggressus est, statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos morbo atque

aetate confectus cum sibi finem vitae adesse intelligeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale 15 et Hiempsale filiis dicitur hujusce modi verba cum Jugurtha habuisse.

10. "Parvum ego, Jugurtha, te amisso patre, sine spe, sine opibus, in regnum meum accepi, existumans non minus me tibi quam liberis, si genuissem, 20 ob beneficia carum fore; neque ea res falsum me habuit. Nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissume rediens Numantia meque regnumque meum gloria honoravisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissumos fecisti. In Hispania 25 nomen familiae renovatum est. Postremo, quod difficillumum inter mortales est, gloria invidiam vicisti. Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem moneo obtestorque te, uti hos, qui tibi genere propinqui, 30 beneficio meo fratres sunt, caros habeas, neu malis alienos adjungere quam sanguine conjunctos retinere. Non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. Quis autem 35 amicior quam frater fratri ? Aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis, sin mali, imbecillum. Nam concordia parvae res crescunt, discordia maxumae dilabuntur. Ceterum

ante hos te, Jugurtha, qui aetate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet. Nam in omni certamine qui opulentior est, etiamsi accipit injuriam, tamen quia plus potest, facere videtur. Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, observate 5 talem hunc virum, imitamini virtutem et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse."

11. Ad ea Jugurtha, tametsi regem ficta locutum intelligebat et ipse longe aliter animo agitabat, 10 tamen pro tempore benigne respondit. Micipsa paucis post diebus moritur. Postquam illi more regio justa magnifice fecerant, reguli in unum convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minumus ex illis erat, 15 natura ferox et jam antea ignobilitatem Jugurthae, quia materno genere impar erat, despiciens, dextra Adherbalem adsedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, Jugurtha foret. Dein tamen ut aetati concederet fatigatus a fratre, vix 20 in partem alteram transductus est. Ibi cum multa de administrando imperio dissererent, Jugurtha inter alias res jacit, oportere quinquenni consulta et decreta omnia rescindi: nam per ea tempora confectum annis Micipsam parum animo valuisse. Tum 25 idem Hiempsal placere sibi respondit: nam ipsum illum tribus proxumis annis adoptatione in regnum pervenisse. Quod verbum in pectus Jugurthae altius quam quisquam ratus erat descendit. Itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri, parare 30 atque ea modo cum animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quae ubi tardius procedunt neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.

12. Primo conventu, quem ab regulis factum 35 supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros finesque imperi singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea

in loca propinqua thesauris alius alio concessere. Sed Hiempsal in oppido Thirmida forte ejus domo utebatur, qui proxumus lictor Jugurthae carus acceptusque ei semper fuerat; quem ille casu 5 ministrum oblatum promissis onerat impellitque, uti tamquam suam visens domum eat, portarum claves adulterinas paret nam verae ad Hiempsalem referebantur ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum. Numida 10 mandata brevi conficit atque, uti doctus erat, noctu Jugurthae milites introducit. Qui postquam in aedes irrupere, divorsi regem quaerere, dormientes alios, alios occursantes interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere; 15 cum interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieris ancillae, quo initio pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidae caput ejus, uti jussi erant, ad Jugurtham referunt.

13. Ceterum fama tanti facinoris per omnem 20 Africam brevi divolgatur. Adherbalem omnesque, qui sub imperio Micipsae fuerant, metus invadit. In duas partes discedunt Numidae: plures Adherbalem sequuntur, sed illum alterum bello meliores. Igitur Jugurtha quam maxumas potest copias ar25 mat, urbes partim vi, alias voluntate imperio suo adjungit, omni Numidiae imperare parat. Adherbal, tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum parabat armis contendere. 30 Sed ubi res ad certamen venit, victus ex proelio profugit in provinciam ac deinde Romam contendit. Tum Jugurtha patratis consiliis, postquam omnis Numidiae potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans, timere populum Romanum neque 35 advorsus iram ejus usquam nisi in avaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere. Itaque paucis diebus cum auro et argento multo Romam legatos mittit, quis praecipit, primum uti veteres amicos muneribus expleant, deinde novos adquirant, pos

« IndietroContinua »