Immagini della pagina
PDF
ePub

5

in jus ditionemque totam redegerunt gentem. Amphilochia recepta (nam fuerat quondam ÆtoJorum) eadem fpe in Aperantiam transcenderunt. ea quoque magna ex parte fine certamine in deditionem venit. Dolopes nunquam Ætolorum fuerant: Philippi erant. hi primùm ad arma concurrerunt: ceterùm pofteaquam Amphilochos cum Ætolis effe, fugamque ex Athamania Philippi, & cædem præfidii ejus accepere, & ipfi à Philippo ad Ætolos deficiunt. Quibus circumjectis gentibus, jam undique fe à Macedonibus tutos credentibus effe Ætolis, fama affertur, Antiochum in Afia victum ab Romanis. nec ita multo poft legati ab Roma rediere, fine fpe pacis; Fulviumque confulem nunciantes jam cum exercitu trajeciffe. His territi, priùs ab Rhodo & Athenis legationibus excitis, ut per auctoritatem civitatum carum fuse preces nuper repudiatæ faciliorem aditum ad fenatum haberent; principes gentis ad tentandum ultimam fpem Romam miferunt; nihil, ne bellum haberent, priufquam pene in confpectu hoftis erat, præmeditati. Jam M. Fulvius, Apolloniam exercitu trajecto, cum Epirotarum principibus confultabat, unde bellum inciperet. Epirotis Ambraciam placebat aggredi, quæ tum contribuerat fe Ætolis. five ad tuendam eam venirent Ætoli, apertos circa eampos ad dimicandum effe: five detrectarent certamen, oppugnationem fore haud difficilem. nam & co piam in propinquo materia ad aggeres excitandos, cetera opera effe: & Arethontem navigabilem amnem, opportunum ad comportanda qua ufui fint, prater ipfa moenia fluere:& aftatem aptam rei gerenda adeffe. his perfuaferunt, ut per Epirum duceret.

I a 2

IV. Con

IV. Confuli ad Ambraciam advenienti, magni operis oppugnatio vifa eft. Ambracia tumulo afpero fubjecta, Perranthem incolæ vocant. urbs, quà murus vergit in campos & flumen, occidentem; arx, quæ pofita in tumulo eft, orientem fpeEtat. amnis Aretho ex Acarnania fluens cadit in finum maris, ab nomine propinquæ urbis Ambracium appellatum. præterquam quòd hinc amnis munit, hinc tumuli, muro quoque firmo fepta erat, patente in circuitu paullo amplius tria millia paffuum. Fulvius bina à campo caftra modico inter fe diftantia intervallo, unum caftellum loço edito contra arcem objecit. ea omnia vallo ac foffa ita jungere parat, ne exitus inclufis ab urbe, neve aditus foris ad auxilia intromittenda effet. Ad famam oppugnationis Ambraciæ Stratum jam edicto Nicandri prætoris convenerant Ætoli. Inde primò copiis omnibus ad prohibendam obfidionem venire in animo fuerat. deinde, pofteaquam urbem jam magna ex parte operibus feptam viderunt, Epirotarum trans flumen loco plano caftra pofita effe; dividere copias placuit. cum mille expeditis Eupolemus Ambraciam profectus, per nondum commiffa inter fe munimenta urbem intravit. Nicandro cum cetera manu primò Epirotarum caftra nocte aggredi confilium fuerat; haud facili ab Romanis auxilio, quia flumen intererat. deinde periculofum inceptum ratus, ne quà fentirent Romani, & regreffus inde in tutum non effet; deterritus ab hoc confilio, ad depopulandam Acarnaniam iter convertit.

V. Conful, jam munimentis, quibus fepienda urbs erat, jam operibus, quæ admovere muris pa

rabat,

rabat, perfectis, quinque fimul locis moenia eftaggreffus. tria paribus intervallis faciliore aditu à campo adverfus Pyrrheum, quòd vocant, admovit: unum è regione Æfculapii, unum adverfus arcem. Arietibus muros quatiebat, afferibus falcatis detergebat pinnas. Oppidanos primò, & ad fpeciem, & ad ictus monium cum terribili fonitu editos, pavor ac trepidatio cepit. deinde, ut præter fpem ftare muros viderunt, collectis rurfus animis, in arietes tollenonibus libramenta plumbi aut faxorum ftipitefve robustos incutiebant; falces anchoris ferreis injectis, in interiorem partem mui trahentes afferem, perfringebant: ad hoc eruptionibus, & nocturnis in cuftodias operum & diurn s in ftationes, ultro terrorem inferebant. In hoc ftatu res ad Ambraciam quum essent, jam Ætoli à populatione Acarnania Stratum redierant. inde Nicander prætor, fpem nactus folvendæ incepto forti obfidionis, Nicodamum quendam cum Ætolis quingentis Ambraciam intromittit. noctem ce tam tempufque etiam noctis constituit, quo & illi ab urbe opera hoftium, quæ adverfus Pyrrheum erant, aggrederentur, & ipfe ad caftra Romana terrorem faceret; poffe ratus ancipiti tumultu, no&te augente pavorem, memorabilem rem geri. Et Nicodamus intempefta nocte, quum alias cuftodias fefelliffet, per alias impetu conftanti erupiffet, fuperato brachio in urbem penetrat: animique aliquantum ad omnia audenda & fpei obfeffis adjecit. & fimul conftituta nox venit, ex compofito repente opera eft aggreffus. Id inceptum conatu, quàm effectu, gravius fuit: quia nulla ab exteriore parte vis admota eft, feu metu deterrito prætore I 3

Æto

Ætolorum, feu quia potius vifum eft Amphilochis opem ferre nuper receptis; quos Perfeus Philippi filius, miffus ad Dolopiam Amphilochosque recipiendos, fumma vi oppugnabat.

VI. Tribus locis, ficut ante dictum eft, ad Pyrrheum opera Romana erant: quæ omnia fimul, fed nec apparatu, nec vi fimili, Ætoli aggreffi funt. alii cum ardentibus facibus, alii stuppam picemque & malleolos ferentes, tota collucente flammis acie, advenere: multos primo impetu cuftodes opprefferunt. deinde, pofteaquam clamor tumultufque in caftra eft perlatus, datumque à confule fignum, arma capiunt, & omnibus portis ad opem ferendam effunduntur. Uno in loco ferro ignique gefta res eft. à duobus ifrito incepto, quum tentåffent magis quàm inîffent certamen, Ætoli abfcefferunt. Atrox pugna in unum inclinaverat locum. ibi diverfis partibus duo duces Eupolemus & Nicodamus pugnantes hortabantur, & prope certa fovebant fpe, jam Nicandrum ex compofito affore, & terga hoftium invafurum. Hæc res aliquam. diu animos pugnantium fuftinuit, ceterùm pofteaquam nullum ex compofito fignum à fuis accipiebant, & crefcere numerum hoftium cernebant, deftituti fegniùs inftare: poftremò re omiffa, jam vix tuto receptu, fugientes in urbem compelluntur; parte operum incenfa, & pluribus aliquanto, quàm ipfi ceciderant, interfectis. quòd fi ex compofito acta res fuiffet, haud dubium erat expugnari una utique parte opera cum magna cæde hoftium potuiffe. Ambracienfes, quique intus erant Etoli, non ab ejus folùm noctis incepto receffere, fed in reliquum quoque tempus, velut proditi à fuis,

fegniores

fegniores ad pericula erant. jam nemo eruptionibus, ut antè, in ftationes hoftium, fed difpofiti per muros & turres ex tuto pugnabant.

VII, Perseus ubi adeffe Ætolos audivit, omissa obfidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus. tantum agros, Amphilochia exceffit, atque in Macedoniam rediit. Et Etolos inde avocavit populatio maritime oræ. Pleuratus Illyriorum rex, cum fexaginta lembis Corinthium finum invectus, adjunctis Achæorum, quæ Patris erant, navibus, maritima Ætoliæ vaftabat. adverfus quos mille Ætoli miffi, quacumque fe claffis circumegerat, per littorum anfractus brevioribus femitis occurrebant. Et Romani ad Ambraciam, pluribus locis quatiendo arietibus muros, aliquantum urbis nudaverant. nec tamen penetrare in urbem poterant. Nam & pari celeritate novus pro diruto murus objiciebatur, & armati ruinis fuperftantes inftar munimenti erant. Itaque quum aperta vi parum procederet confuli res, cuniculum occultum, vineis, antè contecto loco, agere inftituit, & aliquamdiu, quum dies noctefque in opere effent, non folùm fub terra fodientes, fed egerentes etiam humum, fefellere hoftem. Cumulus, repente terræ eminens, index operis oppidanis fuit. pavidique ne jam fubrutis muris facta in urbem via effet, foffam intra murum è regione ejus operis, quod vineis conte &tum erat, ducere inftituunt. cujus ubi ad tantam altitudinem, quantæ effe folum infimum cuniculi poterat, pervenerunt, filentio facto, pluribus locis aure admota, fonitum fodientium captabant. Quem ubi acceperant, aperiunt rectam in cuniculum viam. nec fuit magni operis. momento enim ad 1 4 inane,

« IndietroContinua »