Immagini della pagina
PDF
ePub

XII.

ACCOUNT OF THE BATTLE OF MUTINA BY

ONE WHO TOOK PART IN IT.

[This battle was fought between Antony and the two Consuls Hirtius and Pansa, B.C. 43, the year in which Ovid was born. On the side of the Consuls fought also C. Julius Cæsar Octavianus, afterwards the Emperor Augustus. Both Consuls were killed.]

XVII. Kalend. Maii, quo die Pansa in castris Hirtii erat futurus, cum quo ego eram : (nam ei obviam processeram millia pass. centum, quo maturius veniret :) Antonius legiones eduxit duas, Secundam et Quintam trigesimam, et cohortes Praetorias duas, unam suam, alteram Silani, evocatorumque partem. Ita obviam venit nobis, quod nos quattuor legiones tironum habere solum arbitrabatur. Sed noctu, quo tutius venire in castra possemus, legionem Martiam, cui ego praeesse solebam, et duas cohortes Praetorias miserat Hirtius nobis. Quum equites Antonii apparuissent, contineri neque legio Martia, neque cohortes Praetoriae potuerunt: quas sequi coepimus coacti, quando eas retinere non poteramus. Antonius ad Forum Gallorum suas copias continebat : neque sciri volebat, se legiones habere : tantum equitatum et levem armaturam ostendebat. Posteaquam vidit, se invito, legionem ire, Pansa sequi se duas legiones jussit tironum. Postea vero quam angustias paludis et silvarum transivimus, acies est instructa a nobis duodecim cohortium. Nondum venerant legiones duae; repente Antonius in aciem suas copias de vico produxit, et sine morâ concurrit. Primo ita pugnatum est, ut acrius non posset ex utraque parte pugnari : etsi dexterius cornu, in quo eram

Martiae legionis cohortibus octo, impetu primo fugaverat legionem xxxv Antonii, ut amplius passus quingentos ultra aciem, quo loco steterat, processerit. Itaque quum equites nostrum cornu circumire vellent, recipere me coepi, et levem armaturam opponere Maurorum equitibus, ne aversos nostros aggrederentur. Interim video, me esse inter Antonianos, Antoniumque post me esse aliquanto. Repente equum immisi ad eam legionem tironum, quae

cum

veniebat ex castris, scuto rejecto. Antoniani me insequi : nostri pila conjicere velle. Ita, nescio quo fato, sum servatus, quod sum cito a nostris cognitus. In ipsâ Aemiliâ, ubi cohors Caesaris Praetoria erat, diu pugnatum est. Cornu sinisterius, quod erat infirmius, ubi Martiae legionis duae cohortes erant, et cohors Praetoria, pedem referre coeperunt, quod ab equitatu circuibantur, quo vel plurimum valet Antonius. Quum omnes se recepissent nostri ordines, recipere me novissimus coepi ad castra. Antonius, tamquam victor, castra putavit se posse capere. Quo quum venit, complures ibi amisit, nec egit quidquam. Auditâ re, Hirtius cum cohortibus viginti veteranis redeunti Antonio in sua castra occurrit, copiasque ejus omnes delevit, fugavit, eodemque loco, ubi erat pugnatum, ad Forum Gallorum, Antonius cum equitibus horâ noctis quartâ se in castra sua ad Mutinam recepit. Hirtius in ea castra rediit, unde Pansa exierat, ubi duas legiones reliquerat, quae ab Antonio erant oppugnatae. Sic partem majorem suarum copiarum Antonius amisit veteranarum. Nec id tamen sine aliquâ jacturâ cohortium Praetorianarum nostrarum et legionis Martiae fieri potuit. Aquilae duae, signa sexaginta sunt relata Antonii. Res bene gesta est. A.D. XII. Kalendas Maii, ex castris.

Cicero, Ep. ad. Div., X. 30.

XIII.

CAESAR AND CATO CONTRASTED. Igitur his genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuere : magnitudo animi par, item gloria ; sed alia alii. Caesar beneficiis atque munificentiâ magnus habebatur ; integritate vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordiấ clarus factus ; huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando, ignoscendo ; Cato nihil largiundo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies : illius facilitas, hujus constantia laudabatur. Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus, sua neglegere;

nihil denegare, quod dono dignum esset ; sibi magnum imperium, exercitum, novum bellum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat. Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso; sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentiâ certabat; esse, quam videri, bonus malebat ; ita, quo minus gloriam petebat, eo illum magis sequebatur.

Sallust, Catilina, c. 55.

XIV.
THE EXECUTION OF THE CATILINARIAN

CONSPIRATORS. Postquam Senatus in Catonis sententiam discessit, Consul, optimum factum ratus, noctem, quae instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur, Triumviros, quae supplicium postulabat, parare jubet : ipse, dispositis praesidiis, Lentulum in carcerem deducit : ceteris idem fit per Praetores. Est locus in carcere, quod Tullianum adpellatur, ubi paullulum descenderis, ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus ; eum muniunt undique parietes atque insuper camera, lapideis fornicibus juncta ; sed incultu, tenebris, odore, foeda atque terribilis ejus facies est. In eum locum postquam demissus esť Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere. Îta ille patricius, ex gente clarissimâ Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitum vitae invenit. De Cethego, Statilio, Gabinio, Coepario eodem modo supplicium sumptum est.

Sallust, Catilina, c. 56.

XV.

THE BATTLE OF PISTORIA, IN WHICH CATILINE WAS DEFEATED AND KILLED.

B.C. 62. At ex alterâ parte C. Antonius pedibus aeger, quod proelio adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit. Ille cohortes veteranas, quas tumulti causâ conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat : ipse equo circumiens unumquemque nominans appellat, hortatur, rogat ut meminerint se contra latrones inermes pro patriâ, pro liberis pro aris atque focis suis certare. Homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magnâ gloriâ in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat ; ea commemerando militum animos accendebat.

Seduli omnibus rebus exploratis Petreius tubâ signum dat et cohortes paullatim incedere jubet, idem facit hostium exercitus. Postquam eo ventum est unde a ferentariis proelium committi posset, maximo clamore cum infestis signis concurrunt, pila omittunt: gladiis res geritur. Veterani pristinae virtutis memores acriter instare: illi haud timidi resistunt : maximâ vi certatur. Interea Catilina cum expeditis in primâ acie versari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire : strenui militis et boni imperatoris officia simul exsequebatur. Petreius ut videt Catilinam contra ac ratus erat, magnâ vi tendere, cohortem praetoriam in medios hostes inducit, eosque perturbatos atque alios alibi resistentes interficit : deinde utrinque ex lateribus ceteros aggreditur. Manlius et Faesulanus in primis pugnantes cadunt. Postquam fusas copias seque cum paucis relictum videt Catilina, memor generis atque pristinae suae dignitatis in confertissimos hostes incurrit, ibique pugnans confoditur.

Sed confecto proelio, tum vero cerneres quanta audacia quantaque vis animi fuisset in exercitu Catilinae. Nam

fere quem quisque vivus pugnando locum ceperat, eum amissâ animâ corpore tegebat. Pauci autem, quos medios cohors praetoria "disjecerat, paulo diversius, sed tamen omnes adversis vulneribus conciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi quam habuerat vivus in vultu retinens. Postremo ex omni copiâ neque in proelio neque in fugâ quisquam civis ingenuus captus est. Ita cuncti suae hostiumque vitae juxta pepercerant. Neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat ; nam strenuissimus quisque aut occiderat in proelio aut graviter vulneratus discesserat. Multi autem qui de castris visendi aut spoliandi gratiâ processerant, volventes hostilia cadavera, amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant : fuere autem qui inimicos suos cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur.

Sallust, Catilina, c. 59, 60, 61.

XVI.

THE RANSOM AND CAMILLUS. Tum senatus habitus, tribunisque militum negotium datum, ut paciscerentur. Inde inter Q. Sulpicium tribunum militum et Brennum regulum Gallorum colloquio transacta res est, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi factum. Rei foedissimae per se, adjecta indignitas est. Pondera ab Gallis allata iniqua, et, tribuno recusante, additus ab insolente Gallo ponderi gladius : auditaque intoleranda Romanis vox, Vae victis.

Sed diique et homines prohibuere redemptos vivere Romanos : nam forte quâdam, priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro appenso, dictator intervenit ; auferrique aurum de medio, et Gallos summoveri jubet. Quum illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam pactionem ratam esse, quae, postquam ipse dictator creatus esset, injussu suo ab inferioris juris magistratu facta esset : denuntiatque Gallis, ut se ad

« IndietroContinua »