Immagini della pagina
PDF
ePub

bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit. Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit: ea quasi venenis malis imbuta, corpus animumque virilem effeminat: semper infinita, insatiabilis, neque copia neque inopia minuitur. Sed, postquam L. Sulla, armis recepta republica, bonis initiis malos eventus habuit, rapere omnes,

tereundum puto." 7.,“ Quod erat Jugurtha manu promtus, et adpetens gloriae militaris, statuit eum objectare periculis." 53., "Quod Metellus amplius opinione morabatur, instructi intentique obviam procedunt." Infra c. 15., 17. extr., 53.

4. Pecuniae studium habet.] Continet in se. Cic. in Catil. IV. 4., "Habere videtur ista res iniquitatem."

5. Corpus animumque virilem effeminat.] Corrumpit, emollit: dum enim opibus inhiant avari, humile aliquid quaerunt, et animus primo corrumpitur; dein, quia corpus non belli laboribus duratur, necessario vires et fortitudo elanguescit. Cortius.

6. Neque copia neque.] Nimirum, "Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit." Juv.

XIV. 138.

7. Recepta republica.] Liberata ab illis, qui captam tenebant : et sic proprie. Liv. XXVI. 32., • Cum tyrannis bellum gerendum | fuisse....et urbem recipi, non capi, (oportuisse)." Idem XXVII. 25., "Fateri se, opera Livii Tarentum receptum,...neque enim recipiundum fuisse, nisi amissum foret." Adde not. 7. ad c. 5. supra.

[blocks in formation]

victores orta seditio, ludicro initio, nisi numerus caesorum invidiam bello auxisset." IV. 50., "Mox Oeensium Leptitanorumque discordias componit, quae, raptu frugum et pecorum inter agrestes, modicis principiis, jam per arma atque acies exercebantur." De qua re videas Perizon. ad Sanctii Minerv. IV. 4. 28. Porro operae pretium est videre, quomodo locum verterit scriptor Graecus J. Antiochenus apud Fabric. Bibl. Lat. I., 9., Καὶ Σαλλούστιος ὁ Ῥωμαῖος συγγραφεὺς ἔφη καλοῖς αὐτὸν τὸν Σύλλαν) ¿yxeiphμασi кákiotov étevnvoxévai tò

τέλος.

9. Malos eventus habuit.] Cic. de Div. II. 9., "Quae enim vita fuisset Priamo, si ab adolescentia

trahere; domum alius, alius agros cupere; neque modum neque modestiam victores habere; foeda crudeliaque in civibus facinora facere. Huc accedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem majorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat; loca amoena, voluptaria, facile in otio ferocis militum animos molliverant. Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare; signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari; ea privatim ac publice rapere; delubra spoliare; sacra profanaque omnia polluere. Igitur hi milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere. Quippe secundae res sapientium animos fatigant; ne illi, corruptis moribus, victoriae temperarent.

scisset, quos eventus senectutis esset habiturus?" Coel. apud eumd. ad Fam. VIII. 4., " Mea porro comitia quem eventum sint habitura, nescio." Adde Liv. X. 8. extr.

10. Rapere omnes, trahere.] Sic Jug. c. 41., "Sibi quisque ducere, trahere, rapere."

11. Modum... habere.] Cic. de Fin. II. 9., " Ergo et avarus erit, sed finite; et adulter, verum habebit modum; et luxuriosus eodem modo."

12. In civibus.] Vide not. 2. ad c. 9. supra.

13. Quem in Asia ductaverat.] Cort. in Asiam, quod pro intra Asiam positum docet, quum longe aliud voluissent librarii, ductaverat scilicet pro duxerat construentes.

14. Habuerat.] Tractaverat: sic Jug. c. 64., Milites...laxiore imperio, quam antea, habere." Et Liv. XXXIX. 1., “ Praecipue sub imperio Cn. Manlii (exercitus) so

lute ac negligenter habiti sunt."

15. Ferocis militum animos.] Veneta 1470. nude feroces molliverant.

16. Amare, potare.] Jug. c. 85., "Quin ergo, quod juvat,...id semper faciant; ament, potent." Adde Terent. Adel. I. 1. 36.-7., 2. 37.-8.

17. Ne illi, corruptis moribus, —.] Tantum aberat ut illi, corruptis moribus, victoriae temperarent: sc. ne pro nedum; sic Cic. ad Fam. IX. 26., "Me vero nihil istorum, ne juvenem quidem, movit umquam ne nunc senem." Et Liv. III, 52., "Novam inexpertamque eam potestatem eripuere patribus nostris: ne nunc, dulcedine semel capti, ferant desiderium." Et Plaut. Amph. I. 1. 174., “ Vix incedo inanis: ne ire posse cum onere existumes." Adde Terent. Andr. IV. 2. 23., et Cic. in Verr. IV. 23.

18. Victoriae temperarent.] Ta

XII. Postquam divitiae honori esse coepere, et eas gloria, imperium, potentia, sequebantur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit. Igitur, ex divitiis, juventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere: rapere, consumere; sua parvi pendere, aliena cupere; pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi atque moderati habere. Operae pretium est, quum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri majores, religiosissumi mortales, fecere. Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria deco

cit. Hist. III. 31., " Mox...subit recordatio, illos esse, qui nuper Bebriaci victoriae temperassent.” Ibid. IV. 1., "Duces partium, accendendo civili bello acres, temperandae victoriae impares."

XII. 1. Sequebantur.] Rescripsi ex Harl. 4., 6., 9., 12., 15., 19., et Regio; vulgo sequebatur: sic alibi Sallustius pluribus nominibus àσvvdérois verbum plurale subjunxit; ut supra c. 3., “Audacia, largitio, avaritia, vigebant." Atque ita melius cumulus honorum indicatur. Elegans autem verbum sequi : Liv. IX. 40., "Omnia illa victoriam sequi." Ovid de Trist. I. 5. 28., "Indelibatas cuncta sequuntur opes."

2. Innocentia.] Hic est ea virtus, qua nemini divitiarum causa nocebant: infra c. 54., “Cum innocente abstinentia certabat." Adde Jug. c. 46.-Pro malevolentia: h. e., qui divitias undique non tra

hebat, ille non virtutis amore abstinere censebatur, sed pro male animato in divites habebatur. Haec fere, inter alia multa, Cortius.

3. Ex divitiis.] Jug. c. 40., "Plebem ex secundis rebus insolentia ceperat."

4. Pudorem, pudicitiam.] Intellige ex sequentibus, non pensam neque moderatam habere; hoc est pudoris ac pudicitiae rationem habere nullam, neque iis parcere.

5. Promiscua.] Sine discrimine. 6. Nihil pensi atque moderati habere.] Supra c. 5., "Neque... quidquam pensi habebat." ubi vide. Copulae autem atque quasi pro neque, exempla dedi Doctr. Copular. c. I. n. 17., quibus adde sis Liv. XXIV. 40., XXVII. 38.

7. Domos suas.] Cortius sua gloria; consequi enim, quum domos sua gloria dicantur decorasse, suas decorasse domos; non vero contra: cujus subtilitas paucis, credo,

rabant; neque victis quidquam praeter injuriae licentiam eripiebant. At hi contra, ignavissumi homines, per summum scelus omnia sociis adimere, quae fortissumi viri victores reliquerant: proinde quasi injuriam facere, id demum esset imperio uti.

XIII. Nam, quid ea memorem, quae, nisi qui videre, nemini credibilia sunt; a privatis compluribus subvorsos montis, maria constructa esse? quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae; quippe, quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. Sed lubido stupri, ganeae, ceterique cultus, non minor incesserat: viros muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere; ves

[blocks in formation]

levi: sic apud illum Seneca, Medea v. 334., "Nisi quas tulerat Natale solum, non norat opes." Noster Jug. c. 17., "Plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro aut bestiis interiere."

2. Subvorsos montis, maria constructa.] Infra c. 20., "Quas (divitias) profundant in exstruendo mari et montibus coaequandis."

3. Quas honeste habere licebat.] Quibus honeste uti-.Tacit. Ann. IV. 44., "Opes innocenter paratae et modeste habitae."

4. Cultus.] Mollitiae. Liv. XXIX. 21., "Quae vulgata sermonibus erant de cultu ac desidia imperatoris."

5. Incesserat.] Vide not. 2. ad c. 7. supra.

6. Muliebria pati.] Hanc collocationem ex cod. M. S. pluribus recepi: nimirum respexit Sallustius vocem Graecam γυναικοπαθειν.

cendi causa terra marique omnia exquirere; dormire prius, quam somni cupido esset; non famem, aut sitim, neque frigus, neque lassitudinem opperiri, sed omnia luxu antecapere. Haec juventutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora incendebant. Animus imbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat: eo profusius omnibus modis quaestui atque sumtui deditus erat.

XIV. In tanta tamque corrupta civitate, Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se, tamquam stipatorum, catervas habebat. Nam, quicumque impudicus, adulter, ganeo, manu, ventre, pene, bona patria laceraverat; quique alienum aes grande

Ceterum, ad constructionem quod attinet, intellige per zeugma: viros incesserat lubido Tôv muliebria pati, mulieres Tov pudicitiam in propatulo habere. Jug. c. 3., “Nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam grati- | ficari." Sic infinitivis pro gerundiis utitur Sallustius passim: vide not. 3. ad c. 17. infra.

7. Quam somni cupido esset.] Harl. 5., 9., 11., 16., Regius, atque ed. Juntina, adesset.

8. Sed omnia luxu antecapere.] Sic, omisso ca, Leidenses A., E., G.,

item ed. Parisiensis 1470.

9. Ad facinora incendebant.] Infra c. 23., "Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni." et Jug. c. 4., "Vehe

mentissume sibi animum ad virtutem accendi."

10. Haud facile lubidinibus carebat.] H. e., carere nequibat; et μelwois est: sic infra c. 51., "Haud facile animus verum providet, ubi illa obficiunt." i. e. numquam: et c. 52., “Qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini malefacta condonabam." Liv. XXVIII. 6., "Haud facile alia infestior classi statio est." Similis est loquutio non temere: Liv. XXX. 30., “Non temere incerta casuum reputat, quem fortuna numquam de

cepit."

XIV. 1. Flagitiorum atque facinorum.] Per metonymiam eam, qua virtutes et vitia pro ipsis, in quibus illa sunt, appellantur: vide Cic. de Orat. III. 42.

2. Quique-] Harl. 6., 11., 18., Regius, Leidenses B., D., H., ed. Venetae et Ascens., quicumque.—

« IndietroContinua »