Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 538. tem atque Epicydem creant praetores: Syracusaeque, quum A. C. 214. breve tempus libertas affulsisset, in antiquam servitutem re- 4

33.

castra movent.

cusas.

ciderunt.

Haec nuntiata quum essent Romanis, ex Leontinis mota Romani ad sunt extemplo castra ad Syracusas. Et ab Appio legati per Syracusas portum missi forte in quinqueremi erant. Praemissa quadriremis, quum intrasset fauces portus, capitur: legati aegre effugerunt. Et iam non modo pacis, sed ne belli quidem iura relicta erant: quum Romanus exercitus ad Olympium (Iovis id templum est) mille et quingentis passibus ab urbe 5 Mittunt le-castra posuit. Inde quoque legatos praemitti placuit: quigatos Syra- bus, ne intrarent urbem, extra portam Hippocrates atque Epicydes obviam cum suis processerunt. Romanus orator 'non bellum se Syracusanis, sed opem auxiliumque afferre,' ait, 'et iis, qui, ex media caede elapsi, perfugerint ad se, et iis, qui, metu oppressi, foediorem, non exsilio solum, sed 'etiam morte, servitutem patiantur. Nec caedem nefandam 'sociorum inultam Romanos passuros. Itaque si iis, qui ad se perfugerint, tutus in patriam reditus pateret, caedis 6 ' auctores dedantur, et libertas legesque Syracusanis restituantur, nibil armis opus esse. Si ea non fiant, quicunque Superbum in mora sit, bello persecuturos.' Ad ea Epicydes, 'Si qua Epicydis ad se mandata haberent, responsum iis,' ait, se daturos responsum. fuisse: quum in eorum, ad quos venerint, manu res Syra6 cusana esset, tum reverterentur. Si bello lacessant, ipsa 're intellecturos, nequaquam idem esse Syracusas ac LeonOppugnan- tinos oppugnare.' Ita legatis relictis, portas clausit. Inde tur Syracu- terra marique simul coeptae oppugnari Syracusae: terra ab Hexapylo, mari ab Achradina, cuius murus fluctu alluitur. Et, quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu ceperant, non diffidebant, vastam disiectamque spatio urbem parte aliqua se invasuros, omnem apparatum oppugnandarum urbium muris admoverunt.

sae.

34.

[ocr errors]
[ocr errors]

Et habuisset tanto impetu coepta res fortunam, nisi unus Archime homo Syracusis ea tempestate fuisset. Archimedes is erat, des conatus unicus spectator coeli siderumque; mirabilior tamen 7

Romanorum ludificatur.

4 Reciderunt] Reciderant Crev. et Bekker. reposuerunt.

5 Mille et quingentis passibus] Mille et quingentos passus, ut locutionem magis Livianam, receperunt Crev. et Bekker. De Olympio cf. Diod. Sic. xiii. 6. Huius templi locum columna unica superstes nunc indicat.

6 Reditus pateret] Pateat, quam vocem oratio videtur postulare, reposuerunt Crev. et Bekker. sed lectionem nostram retinendam censuit

Stroth. quoniam Livius nonnunquam tempora diversa iungit. cf. supr. xxii. 32."Si omnes res Neapolitanorum suas duxissent, dignosque iudicaverint."

7 Unicus spectator coeli siderumque] Coeli siderumque spectandorum arte supra omnes excellens. Ceterum ita describit Archimedem Livius, ut se ipse parum omnino peritum rerum mathematicarum exhibeat, quarum sane studia nunquam apud Romanos magnopere viguere. Non astrorum cognitione praecipue claruit Archi

inventor ac machinator bellicorum tormentorum operumque, U. C. 538. 8 quibus ea, quae hostes ingenti mole agerent, ipse perlevi A. C. 214. momento ludificaretur. Murum per inaequales ductum colles, (pleraque alta et difficilia aditu, summissa quaedam, et quae planis vallibus adiri possent) ut cuique aptum visum est loco, ita omni genere tormentorum instruxit. Achradinae murum, qui, ut ante dictum est, mari alluitur, ex quinqueremibus Marcellus oppugnabat. Ex ceteris navibus 9 sagittarii funditoresque, et velites etiam, quorum telum inhabile ad remittendum imperitis est, vix quemquam sine vulnere consistere in muro patiebantur. Hi, quia spatio I missilibus opus est, procul muro tenebant naves. Iunctae 2 aliae binae ad quinqueremes, demptis interioribus remis, ut latus lateri applicaretur, quum exteriore ordine remorum velut una navis agerentur, turres contabulatas machinamentaque alia quatiendis muris portabant. Adversus hunc navalem apparatum Archimedes variae magnitudinis tormenta in muris disposuit. In eas, quae procul erant, naves saxa ingenti pondere emittebat: propiores levioribus, eoque magis crebris, petebat telis: postremo, ut sui vulnere intacti 3 tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit; per quae cava pars

medes: sed matheseos, quam puram vocant. Quin et parum decorum artis suae dignitati rebatur, eam ad res corporeas convertere: et machinas illas, quas Livius maxime miratur, inventor ipse haud magni faciebat, et pro quodam lascivientis Geometriae lusu habebat. Vid. Plut. in Marcello. CREV.

8 Perlevi momento] Levissima impulsione, parvo molimine, facile. cf. supr. xxi. 43. CREV.

....

9 Velites. quorum telum] Levis armaturae milites, quorum telum eiusmodi est, ut remitti non possit ab imperitis. Polyb. vi. 22. illud telum omnino remitti posse negat, et causam affert. "Ferrum," inquit,"teli velitaris adeo extenuatum est, et in aciem productum, ut necessario statim a primo iactu inflectatur, nec possint hostes retorquere." Quod si eiusmodi est, profecto illud telum non imperitis tantum, sed et peritis inhabile fuit ad remittendum. Lipsius, de Mil. Rom. iii. 1. suspicatur aut vocem imperitis, in hoc Livii loco redundare; aut mutandam in impeditis, ut, nisi quis otiose mucronem refingat et erigat, neget Livius remitti posse; aut denique ideo etiam imperitis inhabile, quia amento emittebatur, et

certo motu. CREV. Ceterum de ve-
litibus nondum institutis cf. supr. xxi.
55.

1 Iunctae aliae binae ad quinque-
remes] Polybius, viii. 5. scribit octo
quinqueremes fuisse simul iunctas,
binas et binas. Plut. in Marcello
eundem numerum octo quinquere-
mium habet. Inde Sigonius recte
coniicit legendum: iunctae aliae bi-
nae ad octo quinqueremes: id est,
aliae quinqueremes ad octo, ad nu-
merum octo, iunctae, binae et binae.
CREV. Sigonio auctore octo in tex-
tum recepit Bekker.

2 Interioribus remis] Remis eorum laterum quae ad sese mutuo applicabantur. Exterior ordo remorum est is qui alterum navis latus, quod liberum relinquebatur, instruebat. CREV.

...

3 Crebris cubitalibus fere cavis] Crebris foraminibus, quorum magnitudo, sive diameter esset unius cubiti: per quae foramina alii sagittis. Ceterum haec cava, si credimus Polybio viii. 6, quem hic vertit Livius, unius tantum palmi fuere. Quae quidem multum discrepant. Cubitus enim habet pedem unum et dimidium: palmus quattuor tantum digitos, et est sexta pars cubiti. CREV. Sed forsan utriusque narratio ita con

U.C. 538. sagittis, pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hos-4 A. C. 214. tem. Quae propius quaedam subibant naves, quo interiores ictibus tormentorum essent, in eas tollenone supermurum eminente ferrea manus firmae catenae illigata quum iniecta prorae esset, gravi libramento plumbi recellente ad solum, suspensa prora, navim in puppim statuebat: dein, remissa subito, velut ex muro cadentem navim cum ingenti trepidatione nautarum ita undae affligebat, ut, etiamsi recta reciderat, aliquantum aquae acciperet. Ita maritima oppugnatio est elusa, omnisque vis est eo versa, ut totis viribus terra aggrederentur. Sed ea quoque pars eodem omni apparatu tormentorum instructa erat, Hieronis impensis curaque per multos annos, Archimedis unica arte. Natura etiam iuvabat loci, quod saxum, cui imposita muri fundamenta sunt, magna ex parte ita proclive est, ut non solum missa tormento, sed etiam quae pondere suo provoluta essent, graviter in hostem inciderent. Eadem causa ad subeundum arduum aditum instabilemque ingressum praebebat. Ita, consilio habito, quum omnis conatus ludibrio esset, absistere oppugnatione, atque obsidendo tantum arcere terra marique commeatibus hostem placuit.

Ab oppugnatione absistunt Romani.

35.

Interim Marcellus, cum tertia fere parte exercitus ad Marcellus recipiendas urbes profectus, quae in motu rerum ad Car

alias urbes

capit.

ciliari potest, ut dicas foramina ista
seu cava intrinsecus cubitalia, extrin-
secus vero palmaria, fuisse. STROTH.

4 Scorpionibus] Scorpiones sunt ma-
chinae bellicae ad vibranda missilia.
De iis sic habet Vegetius: "Scor-
piones dicebant, quas nunc manu-
ballistas vocant. Ideo sic nuncupati,
quod parvis subtilibusque spiculis
mortem inferant." Vir unus eos di-
rigere, iis uti poterat. Duplicis ge-
neris fuere, maiores minoresque. Vid.
Lips. Poliorc. iii. 4. CREV.

5 Quae propius quaedam] Sic Gronovius dedit ex tribus Mss. quibus assentiuntur duo Hearnio inspecti: quum vulgati haberent, quae propius quidem. Displicet tamen rò quaedam: et ipse Gronovius illud mutandum censet in moenia. Nos illud omnino delere satius esse ducimus, eo quidem magis, quod abest a codice Victor. CREV.

6 Interiores ictibus tormentorum] Propiores, quam ut ictibus tormentorum, quae in longinquum iaculabantur, feriri possent; tam propinquae, ut tela e tormentis emissa ultra eas ferrentur. Sic supr. vii. 10. T. Manlius dicitur interior periculo vulneris

factus. CREV.

7 In eas tollenone] Tolleno est machinae genus, quum trabi in terram praealte defixae in summo vertice alia transversa longior dimensa medietate connectitur eo libramento, ut, si unum caput depresseris, alterum erigatur. Igitur machina huius generis super murum eminente, ferrea manus firmae catenae illigata, quae quidem catena pendebat ex uno brachio tollenonis, iniiciebatur prorae alicuius navis. Tum gravi libramento plumbi, quod alteri tollenonis brachio connexum erat, recellente, seu recidente ad solum, necesse erat catenam, et ferream manum, et proram navis sursum erigi, et, suspensa prora, navim in puppim statui. Dein eadem ferrea manus remissa, et exempta machinae διά τινος σχαστηρίας, ut habet Polybius viii. 8. sinebat navem recidere, et eam ita affligebat undis, ut... CREV. cf. Vitruv. iv. 21. Haud absimilis erat machinis, quas in agris et villis hodie passim videmus, ad aquas e puteis tollendas adhibitis, et quae apud Graecos кnλwvia appellabantur. cf. Herod. i. 193. Plin. H. N. xix. 4.

citu in Sici

thaginienses defecerant, Helorum atque Herbessum, deden- U. C. 538. tibus ipsis, recipit. Megara vi capta diruit ac diripuit ad A. C. 214. reliquorum, ac maxime Syracusanorum, terrorem. Per Himilco idem fere tempus et Himilco, qui ad Pachyni promontorium cum exerclassem diu tenuerat, ad Heracleam, quam vocant Minoam, liam venit. quinque et viginti millia peditum, tría equitum, duodecim 8 elephantos exposuit: nequaquam cum quantis copiis ante tenuerat ad Pachynum classem. Sed, postquam ab Hippocrate occupatae Syracusae erant, profectus Carthaginem, adiutusque ibi et ab legatis Hippocratis, literisque Hannibalis, qui venisse tempus aiebat Siciliae per summum decus repetendae, et ipse haud vanus praesens monitor facile perpulerat, ut, quantae maximae possent, peditum equitumque copiae in Siciliam traiicerentur. Adveniens Heracleam, intra paucos dies inde Agrigentum recipit: aliarumque civitatium, quae partis Carthaginiensium erant, adeo accensae sunt spes ad pellendos Sicilia Romanos, ut postremo etiam, qui obsidebantur Syracusis, animos sustulerint; et, Hippocraparte copiarum satis defendi urbem posse rati, ita inter se tes cum exmunera belli partiti sint, ut Epicydes praeesset custodiae racusis urbis, Hippocrates, Himilconi coniunctus, bellum adversus egreditur. consulem Romanum gereret. Cum decem millibus peditum, quingentis equitibus nocte per intermissa custodiis 9 loca profectus, castra circa Acrillas urbem ponebat. Munientibus supervenit Marcellus, ab Agrigento iam occupato, quum frustra eo praevenire hostem festinans tetendisset, rediens; nihil minus ratus, quam illo tempore ac loco Syracusanum sibi exercitum obviam fore; sed tamen metu Himilconis Poenorumque, ut quibus nequaquam iis copiis, quas habebat, par esset, quam poterat maxime intentus, atque agmine ad omnes casus composito ibat. Forte ea 36. cura, quae erat adversus Poenos praeparata, adversus Siculos Vincitur a usui fuit. Castris ponendis incompositos ac dispersos nactus eos et plerosque inermes, quod peditum fuit, circumvenit: eques, levi certamine inito, cum Hippocrate Acras perfugit.

ercitu Sy

Marcello.

Ea pugna deficientes ab Romanis quum cohibuisset Siculos, Marcellus Syracusas rediit: et post paucos dies Himilco, adiuncto Hippocrate, ad flumen Anapum, octo ferme inde millia, castra posuit. Sub idem fere tempus et Auxilia naves longae quinque et quinquaginta Carthaginiensium Roma et I cum Bomilcare classis praefecto in magnum portum Syra- missa.

8 Nequaquam cum quantis copiis] Cum copiis, quae tantae erant, quantae non fuerant illae, cum quibus prius tenuerat ad Pachynum classem: sive, cum copiis maioribus, quam

quantae fuerant illae, cum quibus,
etc. CREV.

9 Acrillas] Inter Agrigentum et
Acras. RUP.

1 Magnum portum] Maiorem enim

Carthagine

U. C. 538. cusas ex alto decurrere; et Romana item classis, triginta A. C. 214. quinqueremes, legionem primam Panormi exposuere ; versumque ab Italia bellum (adeo uterque populus in Siciliam intentus) fuisse videri poterat. Legionem Romanam, quae exposita Panormi erat, venientem Syracusas, praedae haud dubie sibi futuram Himilco ratus, via decipitur. Mediterraneo namque Poenus itinere duxit; legio maritimis locis, classe prosequente, ad Ap. Claudium, Pachynum cum parte copiarum obviam progressum, pervenit. Nec diutius Poeni ad Syracusas morati sunt. Et Bomilcar, simul parum fidens navibus suis, duplici facile numero classem habentibus Ro-? manis, simul inutili mora cernens nihil aliud ab suis quam inopiam aggravari sociorum, velis in altum datis, in Africam transmisit: et Himilco, secutus nequicquam Marcellum Syracusas, si qua, priusquam maioribus copiis iungeretur, occasio pugnandi esset, postquam ea nulla contigerat, tutumque ad Syracusas et munimento et viribus hostem cernebat, ne frustra assidendo spectandoque obsidionem sociorum tempus tereret, castra inde movit; ut, quocunque vocasset defectionis ab Romanis spes, admoveret exercitum, ac praesens suas res foventibus adderet animos. Murgantiam primum, prodito ab ipsis praesidio Romano, recepit; 3 ubi frumenti magna vis commeatusque omnis generis con- + vecti erant Romanis.

37.

bes ad Poe

unt. Hennen

sium molitiones.

Ad hanc defectionem erecti sunt et aliarum civitatium Aliquot ur- animi: praesidiaque Romana aut pellebantur arcibus, aut nos defici- prodita per fraudem opprimebantur. Henna, excelso loco ac praerupto undique sita, quum loco inexpugnabilis erat, tum praesidium in arce validum, praefectumque praesidii haud sane opportunum insidiantibus habebat. L. Pinarius 5 erat vir acer, et qui plus in eo, ne posset decipi, quam in fide Siculorum, reponeret: et tum intenderant eum ad cavendi omnia curam tot auditae proditiones defectionesque urbium, et clades praesidiorum. Itaque nocte dieque iuxta parata instructaque omnia custodiis ac vigiliis erant: nec ab armis aut loco suo miles abscedebat. Quod ubi Hennensium principes, iam pacti cum Himilcone de proditione praesidii, animadverterunt, nulli occasioni fraudis Romanum

et minorem portum Syracusae habe-
bant, inter quos Insula sita erat.
STROTH.

2 Habentibus Romanis] Classis Ro-
mana centum navium fuisse dicitur
supr. 27: quare triginta quinqueremes
aut pars classis Romanae erant, aut
in supplementum eius missae sunt.

3 Ab ipsis] sc. Civibus urbis, ut supr. 35. dedentibus ipsis.

4 Convecti erant Romanis] Displicet Fabro To ubi, sed Drakenb. defendendum videtur, quippe quod magna vis frumenti, ibi, sc. Murgantiae, reposita erat, in usum Romanorum convecta.

5 Haud... opportunum insidiantibus] Qui se non facile captandum praeberet insidiantibus. Sic supr. vi. 24. Opportunus eruptioni. CREV.

« IndietroContinua »