Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

moveri ac signa ferri jussisset, non fore dicto audientes milites neque propter timorem signa laturos.

XL. Haec quum animadvertisset, convocato consilio omniumque ordinum ad id consilium adhibitis centurionibus, vehementer eos incusavit: Primum, quod, aut quam in 5 partem aut quo consilio ducerentur, sibi quaerendum aut cogitandum putarent. Ariovistum, se consule, cupidissime populi Romāni amicitiam appetisse; cur hunc tam temere quisquam ab officio discessurum judicaret? Sibi quidem persuaderi, cognitis suis postulatis atque aequitate conditi- 10 onum perspectā, eum neque suam neque populi Romāni gratiam repudiaturum. Quod si furore atque amentiā impulsus bellum intulisset, quid tandem vererentur? aut cur de sua virtute aut de ipsius diligentia desperarent? Factum ejus hostis periculum patrum nostrorum memoriā, 15 quum, Cimbris et Teutonis a Gaio Mario pulsis, non minorem laudem exercitus quam ipse imperator méritus videbatur: factum etiam nuper in Italia, servili tumultu, quos tamen aliquid usus ac disciplina, quam a nobis accepissent, sublevarent. Ex quo judicari posse, quantum aberet in se 20 boni constantia propterea quod, quos aliquamdiu inermos sine causa timuissent, hos postea armatos ac victores super assent. Denique hos esse eosdem, quibuscum saepenumero Helvetii congressi non solum in suis, sed etiam in illorum finibus, plerumque superarint, qui tamen pares esse nostro 25 exercitui non potuerint. Si quos adversum proelium et fuga Gallōrum commoveret, hos, si quaererent, reperire posse, diuturnitate belli defatigatis Gallis, Ariovistum, quum multos menses castris se ac paludibus tenuisset, neque sui potestatem fecisset, desperantes jam de pugnā et dispersos 30 subito adortum, magis ratione et consilio quam virtute vicisse. Cui rationi contra homines barbaros atque imperitos locus fuisset, hac ne ipsum quidem sperare nostros exercitus capi posse. Qui suum timorem in rei frumentariae simulationem angustiasque itinerum conferrent, facere 25 arroganter, quum aut de officio imperatoris desperare aut praescribere viderentur. Haec sibi esse curae; frumentum Sequănos, Leucos, Lingonas subministrare, jamque esse in

agris frumenta matura; de itinere ipsos brevi tempore judicaturos. Quod non fore dicto audientes neque signa laturi dicantur, nihil se ea re commoveri scire enim, quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gestā 5 fortunam defuisse, aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam: suam innocentiam perpetuā vitā, felicitatem Helvetiōrum bello, esse perspectam. Itaque se, quod in longiorem diem collaturus fuisset, repraesentaturum et proximā nocte de quarta vigilia castra moturum, ut quam 10 primum intelligere posset, utrum, apud eos pudor atque officium, an timor valeret. Quod si praeterea nemo sequatur, tamen se cum sola decima legione iturum, de qua non dubitaret; sibique eam praetoriam cohortem futuram. Huic legioni Caesar et indulserat praecipue et propter vir15 tutem confidebat maxime.

XLI. Hac oratione habita, mirum in modum conversae sunt omnium mentes, summaque alacritas et cupiditas belli gerendi innata est, princepsque decima legio per tribunos militum ei gratias egit, quod de se optimum judicium fecis 20-set, seque esse ad bellum gerendum paratissimam confirmavit Deinde reliquae legiones cum tribunis militum et primorum ordinum centurionibus egerunt, uti Caesări satisfacerent; se nec unquam dubitasse neque timuisse, neque de summā belli suum judicium, sed imperatoris esse, existi25 mavisse. Eorum satisfactione accepta, et itinere exquisito per Divitiăcum, quod ex aliis ei maximam fidem habebat, ut millium amplius quinquaginta circuitu locis apertis exercitum duceret, de quarta vigilia, ut dixerat, profectus est. Septimo die, quum iter non intermitteret, ab explo80 ratoribus certior factus est, Ariovisti copias a nostris millibus passuum quattuor et viginti abesse.

XLII. Cognito Caesăris adventu, Ariovistus legatos ad eum mittit: Quod antea de colloquio postulasset, id per se fieri licere, quoniam propius accessisset; seque id sine 35 periculo facere posse existimare. Non respuit conditionem Caesar, jamque eum ad sanitatem reverti arbitrabatur, quum id, quod antea petenti denegasset, ultro polliceretur; magnamque in spem veniebat, pro suis tantis populique

Romāni in eum beneficiis, cognitis suis postulatis, fore, uti pertinacia desisteret. Dies colloquio dictus est, ex eo die quintus. Interim saepe ultro citroque quum legati inter eos mitterentur, Ariovistus postulavit, ne quem peditem ad colloquium Caesar adduceret: Vereri se, ne per insidias 5 ab eo circumveniretur; uterque cum equitatu veniret; aliā ratione se non esse venturum. Caesar, quod neque colloquium interpositā causā tolli volebat, neque salutem suam Gallōrum equitatui committere audebat, commodissimum esse statuit, omnibus equis Gallis equitibus detractis, eo 10 legionarios milites legionis decimae, cui quam maxime confidebat, imponere, ut praesidium quam amicissimum, si quid opus facto esset, haberet. Quod quum fieret, non irridicule quidam ex militibus decimae legionis dixit: Plus, quam pollicitus esset, Caesarem ei facere; pollicitum, se in 15 cohortis praetoriae loco decimam legionem habiturum, ad equum rescribere

XLIII. Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hic locus aequo fere spatio ab castris Ariovisti et Caesaris aberat. Eo, ut erat dictum, ad colloqui- 20 um venerunt. Legionem Caesar, quam equis devexerat, passibus ducentis ab eo tumulo constituit. Item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt. Ariovistus, ex equis ut colloquerentur et praeter se denos ut ad colloquium adducerent, postulavit. Ubi eo ventum est, Caesar initio 25 .orationis sua senatusque in eum beneficia commemoravit, quod rex appellatus esset a senatu, quod amicus, quod munera amplissime missa; quam rem et paucis contigisse, et pro magnis hominum officiis consuesse tribui docebat; illum, quum neque aditum neque causam postulandi justam 30 haberet, beneficio ac liberalitate sua ac senatus ea praemia consecutum. Docebat etiam, quam veteres quamque justae causae necessitudinis ipsis cum Aeduis intercederent, quae senatus consulta, quoties, quamque honorifica in eos facta essent; ut omni tempore totius Galliae principatum Aedui 35 tenuissent, prius etiam quam nostram amicitiam appetissent. Populi Romāni hanc esse consuetudinem, ut socios atque amicos non modo sui nihil deperdere, sed gratia,

dignitate, honore auctiores velit esse: quod vero ad amicitiam populi Romāni attulissent, id iis eripi, quis pati posset? Postulavit deinde eadem, quae legatis in mandatis dederat, ne aut Aeduis aut eorum sociis bellum inferret; obsides 5 redderet; si nullam partem Germanōrum domum remittere posset, at ne quos amplius Rhenum transire pateretur.

XLIV. Ariovistus ad postulata Caesăris pauca respon dit; de suis virtutibus multa praedicavit: Transisse Rhenum sese non sua sponte, sed rogatum et arcessitum a 10 Gallis; non sine magnā spe magnisque praemiis domum propinquosque reliquisse; sedes habere in Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum voluntate datos; stipendium capere jure belli, quod victores victis imponere consuerint. Non sese Gallis, sed Gallos sibi bellum intulisse; omnes 15 Galliae civitates ad se oppugnandum venisse, ac contra se castra habuisse; eas omnes copias a se uno proelio fusas ac superatas esse. Si iterum experiri velint, se iterum paratum esse decertare; si pace uti velint, iniquum esse de stipendio recusare, quod sua voluntate ad id tempus pe20 penderint. Amicitiam populi Romāni sibi ornamento et praesidio, non detrimento, esse oportere, idque se eă spe petisse. Si per populum Romānum stipendium remittatur, et dediticii subtrahantur, non minus libenter sese recusaturum populi Romāni amicitiam quam appetierit. Quod 25 multitudinem Germanōrum in Galliam transducat, id se sui muniendi, non Galliae impugnandae causa facere; ejus rei testimonium esse, quod nisi rogatus non venerit, et quod bellum non intulerit, sed defenderit. Se prius in Galliam venisse, quam populum Romānum. Nunquam 30 ante hoc tempus exercitum populi Romāni Galliae provinciae fines egressum. Quid sibi vellet? Cur in suas possessiones veniret? Provinciam suam hanc esse Galliam, sicut illam nostram. Ut ipsi concedi non oporteret, si in nostros fines impetum faceret, sic item nos esse iniquos, 35 qui in suo jure se interpellaremus. Quod fratres a senatu Aeduos appellatos diceret, non se tam barbarum neque tam imperitum esse rerum, ut non sciret, neque bello Aliobrogum proximo Aeduos Romānis auxilium tulisse, neque

ipsos in his contentionibus, quas Aedui secum et cum Sequănis habuissent, auxilio populi Romāni usos esse. Debere se suspicari, simulata Caesarem amicitia, quod exercitum in Gallia habeat, sui opprimendi causă habere. Qui nisi decedat atque exercitum deducat ex his regioni- 5 bus, sese illum non pro amico, sed pro hoste habiturum. Quod si eum interfecerit, multis sese nobilibus principibusque populi Romāni gratum esse facturum; id se ab ipsis per eorum nuntios compertum habere, quorum omnium gratiam atque amicitiam ejus morte redimere posset. 10 Quod si decessisset ac liberam possessionem Galliae sibi tradidisset, magno se illum praemio remuneraturum, et quaecumque bella geri vellet, sine ullo ejus labore et periculo confecturum.

XLV. Multa ab Caesăre in eam sententiam dicta sunt, 15 quare negotio desistere non posset, et neque suam neque populi Romani consuetudinem pati, uti optime meritos socios desereret; neque se judicare Galliam potius esse Ariovisti, quam populi Romāni. Bello superatos esse Arvernos et Rutēnos ab Quinto Fabio Maximo, quibus popu- 20 lus Romanus ignovisset, neque in provinciam redegisset, neque stipendium imposuisset. Quod si antiquissimum quodque tempus spectari oporteret, populi Romāni justissimum esse in Gallia imperium: si judicium senatus observari oporteret, liberam debere esse Galliam, quam bello 25 victam suis legibus uti voluisset.

XLVI. Dum haec in colloquio geruntur, Caesări nuntiatum est equites Ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros conjicere. Caesar loquendi finem facit seque ad suos recipit, suisque 30 imperavit, ne quod omnino telum in hostes rejicerent. Nam etsi sine ullo periculo legionis delectae cum equitatu proelium fore videbat, tamen committendum non putabat, ut pulsis hostibus dici posset, eos ab se per fidem in colloquio circumventos. Posteaquam in vulgus militum ela- 35 tum est, qua arrogantia in colloquio Ariovistus usus omni Gallia Romānis interdixisset, impetumque in nostros ejus equites fecissent, eaque res colloquium ut diremisset, multo

« IndietroContinua »