Immagini della pagina
PDF
ePub

publicam privatamque rem egit, quam in Capitolium iret, ingressusque ædem consideret," et plerumque solus in secreto 20 ibi tempus tereret. Hic mos, per omnem vitam servatus,' seu consulto, seu temere, vulgatæ opinioni fidem apud quosdam fecit, stirpis eum divinæ virum esse; retulitque famam, in Alexandro Magno prius vulgatam, et vanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris ejus persæpe visam prodigii ejus speciem, interventuque hominum evolutam repente atque ex oculis elapsam. His miraculis nunquam ab ipso elusa fides est: quin potius aucta arte quadam, nec ab

A 2

Ipse Scipio nunquam horum prodigiorum fidem elevavit, aut imminuit.

nullam.-20 Put. in secretu.-1 Hanc lectionem e 111. Mss. recepit Rupert. pro vulg. Hic mos, qui per o. v. servabatur. Vox qui in nullo pæne Ms. extat. Put. servabat. Petav. servabant.—2 Hujus miraculi et mox abnuentis et affir

NOTE

Ingressusque ædem consideret] An more Græcorum,qui numina sedentes adorabant? Huc pertinet quod ex antiquioribus refert A. Gell. lib. vit. cap. 1. Scipionem hunc Africanum solitavisse noctis extremo, priusquam dilucularet, in Capitolium ventitare, ac jubere aperiri cellam Jovis, atque ibi solum diu demorari, quasi consultantem de rep. cum Jove; ædituosque templi sæpe esse demiratos, quod solum id temporis in Capitolium ingredientem, canes, semper in alios sævientes, neque latrarent eum, neque incurrerent.'

4 Retulitque famam] Sive hic mos Jovem ante diluculum adeundi, sive potius Scipio, hoc more aliisque rebus gestis, renovavit famam, quæ antea de Alexandro Magno vulgata fu

[merged small][ocr errors][merged small]

scriptum est; idem de Pub. Scipionis quoque matre, qui prior Africanus appellatus est, memoriæ datum est. Nam et C. Oppius et Julius Higinus, aliique qui de vita et rebus Africani scripserunt, matrem ejus diu sterilem existimatam tradunt: Pub. quoque Scipionem, cum quo nupta erat, liberos desperavisse: postea in cubiculo atque in lecto mulieris, cum absente marito cubans sola obdormisset, visum repente juxta eam cubare ingentem anguem, eumque iis, qui viderant, territis et clamantibus, elapsum inve. niri non quisse: id ipsum Pub. Scipionem ad haruspices retulisse; eos sacrificio facto respondisse fore ut liberi gignerentur: neque multis diebus posteaquam ille anguis in lecto visus est, mulierem concepisse : exinde mense decimo peperisse.' Hinc tam ille quam Alexander Jove geniti apud vulgus credi cœpere; nam antiquitas Jovis alteriusve Dei genios ejusmodi serpentes existimabat.

• His miraculis] Vult Gronov. hujus

nuendi tale quicquam, nec palam affirmandi. Multa alia ejusdem generis, alia vera, alia assimulata, admirationis humanæ in eo juvene excesserant modum: quibus freta tunc civitas ætati haudquaquam maturæ tantam molem rerum tantumque imperium permisit. Ad eas copias, quas ex vetere exercitu Hispania habebat, quæque a Puteolis cum C.3 Nerone trajectæ erant, decem millia militum + " et mille equites adduntur: et M. Junius Silanus proprætor adjutor ad res gerendas datus est. Ita cum triginta navium classe (omnes autem quinqueremes erant) ostiis Tiberinis profectus, præter oram Tusci maris, Alpes atque Gallicum sinum, et deinde Pyrenæi+ circumvectus promontorium," Emporiis urbe Græca (oriundi et ipsi a Phocæa sunt)

[ocr errors]
[ocr errors]

4 u

mantis conj. J. F. Gron.-3 Claudio Gron. Crev. Doujat.-4 Ita optimi Mss. non peditum, quod in Edd. vett.-t Pyrenes edd. ante Drak.-5 Edd. ante NOTE

[blocks in formation]

rum Famil. apud Cicer. ubi Lepidus ad eum scribit: itaque ad me complures milites et equites ab eo transierunt.'

- Gallicum sinum] Mare Gallicum, quod Mediterranei pars est, vocant hodie nautæ, magna ex parte ab ostiis Rhodani ad Pyrenæos, le Golfe de Lyon.

Pyrenæi [Pyrenes] circumvectus promontorium] Vocarunt et promontorium Veneris, Græcis Aphrodisium, a templo Veneris Pyrenææ, ad quod usque excurrunt Pyrenæi montes. Hodie nominis vestigia servare videtur, Cap de Vendres, in aditu Cataloniæ; sed longius in mare excurrit promontorium paulo ulterius, quod vulgo vocant Cap de Cadaques, vel Cap de Creuz.

[graphic]
[ocr errors][merged small]

b

copias exposuit: inde sequi navibus jussis, Tarraconem pedibus profectus, conventum omnium sociorum (etenim legationes ad famam adventus ejus ex omni se provincia effuderant) habuit. Naves ibi subduci jussit,* remissis quatuor triremibus Massiliensium, quæ officii causa ab domo prosecutæ fuerant. Responsa inde legationibus suspensis varietate tot casuum dare cœpit, ita elato ab ingenti virtutum suarum fiducia animo, ut nullum ferox verbum excideret, ingensque omnibus, quæ diceret, cum majestas inesset, tum fides.

20. Profectus ab Tarracone, et civitates sociorum et hyberna exercitus adiit; collaudavitque milites, quod, duabus tantis cladibus deinceps icti, provinciam obtinuissent, nec fructum secundarum rerum sentire hostes passi,' omni cis Iberum agro eos arcuissent, sociosque cum fide tutati essent. Marcium secum habebat cum tanto honore, ut facile appareret, nihil minus, quam vereri, ne quis obstaret gloriæ suæ. Successit inde Neroni Silanus, et in hyberna novi milites deducti. Scipio, omnibus, quæ adeunda agendaque erant, mature aditis peractisque, Tarraconem

i Itinere terrestri pergens ab Emporiis Tarraconem usque.

Imperavit ut naves in Tarraconensem portum deducerentur e mari.
Nec passi essent ut hostes utilitatem ex victoria caperent.

m Eum nihil minus formidare, quam ne quis ejus gloriam obscuraret.

Gron. Emptoris. Verba et ipsi suspecta mihi videntur. Forte exciderunt ut Massilienses, vel tota glossa fuit et ipsi ut Massil.' Rupert.

6 Ita optimi plurimique Mss. Al. nihil minus eum vereri, quam ne quis.—

NOTE

Velleius Paterculus Ionibus ascribit, alii Æolibus, quæque hodie nautis Focchie, actum antea.

Oriundi et ipsi a Phocæa] Ita loquitur Livius, quod Gallicum sinum memorans cogitasset de Massilia illic sita, et a Phocæis, ut notum est, olim condita. Itaque voces hæ et ipsi potius cum cogitatione Livii, quam cum ejus oratione connexæ sunt. J. Clericus.

b Conventum omnium sociorum] Hic

mos prætorum, aliorumque magistratuum provincialium, ut advenientes conventum haberent sociorum, subjectorumque populorum; qui ad eos, tum officii causa, id est, salutandi per legatos, tum mandata accipiendi, concurrebant: singulis præterea annis, ad certa loca juris disceptandi gratia populi conveniebant, quæ idcirco loca conventus quoque appellabantur.

8

concessit. Nihilo minor fama apud hostes Scipionis erat, quam apud cives sociosque, et divinatio quædam futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temere, majorem inferens metum."7 In hyberna diversi concesserant : Hasdrubal Gisgonis usque ad oceanum et Gades: Mago in mediterranea, maxime supra Castulonensem saltum:" Hasdrubal Hamilcaris filius proximus Ibero circa Saguntum hybernavit. Estatis ejus extremo, qua capta est Capua et Scipio in Hispaniam venit, Punica classis, ex Sicilia Tarentum accita ad arcendos commeatus præsidii Romani, quod in arce Tarentina erat, clauserat quidem omnes ad arcem a mari aditus; sed assidendo diutius arctiorem annonam sociis, quam hosti, faciebat. Non enim tantum subvehi oppidanis per pacata littora apertosque portus præsidio navium Punicarum poterat, quantum frumenti classis ipsa, turba navali mixta ex omni genere hominum, absumebat; ut arcis præsidium etiam sine invecto (quia pauci erant) 9 ex ante præparato sustentari posset; Tarentinis classique ne invectum quidem sufficeret. Tandem majore gratia, quam venerat, classis dimissa est." Annona 10 haud multum laxaverat, quia, remoto maritimo præsidio, subvehi frumentum non poterat.

"Et futuri velut augurium hostibus timorem tanto majorem incutiens, quanto minus ejus ratio reddi poterat, utpote qui sine ulla probabili causa exortus esset. • Classis Punico jucundior fuit Turentinis digressus, quam fuerat ejusdem adventus.

[ocr errors]

7 Olim legebatur eo opportune majorem inferens metum. Vide Not. Var.8 Ita edidi ex emendatione Periz. pro vulg. quo capta.' Rupert.-9 Olim legebatur quia ibi pauci erant.-10 Classis dimissa annonam cet. conj. J. F. Gron.

NOTE

* Quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temere] Editi fere habent oportet temere. Reg. Oportet timere. Colb. quo minus ratio timoris reddi poterat, eo opportune majorem inferens metum: quod explicari potest. Elegantius Gronov. ex pluribus mire variantibus lectionibus, textum restituit, qui egregie loci hujus exprimit sen

sum.

lone oppido in Oretanorum citerioris, et Turdulorum ulterioris Hispaniæ populis, sito, quod nunc Caslona Vieja, dictus est saltus Castulonensis: creditur esse montium Marianorum pars, circa vallem, quæ puerto de Muradal, et Campestria quibus ab oppido exiguo Tolosa nomen est, vulgo Navas de Tolosa, inter Montiel Castellæ Novæ, et Ubedam Andalusiæ Orientalis op

d Castulonensem saltum] A Castu pida.

21. Ejusdem æstatis exitu M. Marcellus ex Sicilia provincia cum ad Urbem venisset, a C. Calpurnio prætore senatus ei ad ædem Bellonæ datus est. Ibi cum de rebus a se gestis disseruisset, questus leniter" non suam magis, quam militum, vicem, quod provincia confecta exercitum deportare non licuisset, postulavit, ut triumphanti Urbem inire liceret. Id non impetravit. Cum multis verbis actum esset, utrum minus conveniret, cujus nomine absentis, ob res prospere ductu ejus gestas, supplicatio decreta foret, et Diis immortalibus habitus honos, ei præsenti negare triumphum; an, quem tradere exercitum successori jussissent, (quod, nisi manente in provincia bello, non decerneretur,) eum quasi debellato triumphare, cum exercitus, testis meriti atque immeriti 12 triumphi, abesset: medium visum, ut ovans Urbem iniret. Tribuni plebis ex auctoritate senatus ad populum tulerunt, ut M. Marcello, quo die Urbem ovans iniret, imperium esset. Pridie, quam Urbem iniret, in monte Albano triumphavit. Inde ovans multam præ se prædam in Urbem intulit. Cum simulacro captarum Syracusarum catapultæ ballistæque et alia omnia instrumenta belli lata, et pacis diuturnæ regiæque opulentiæ ornamenta, argenti ærisque fabrefacti vis, alia supellex" pretiosaque vestis et multa nobilia signa,' quibus inter primas Græciæ urbes Syracusæ ornatæ fuerant. Punicæ quoque victoriæ signum,' octo ducti elephanti. Et non minimum fuit 14 spectaculum cum coronis aureis

P Quasi bello confecto.

Eximia statuæ picturæque quamplurimæ.

*Nota victoria de Pœnis relatæ.

11 Ms. Gærtn. leviter, quod rectius putat Rupert.-12 J. F. Gron. conj. aut immeriti.-13 Al. argenti ærisque fabrefacta vasa et alia supellex.-14 Sic

NOTE

e In monte Albano] Nec primus, nec ultimus hoc commento usus est Marcellus, ut negato Romæ triumpho, in Albano monte, retentis extra urbem insignibus imperii proconsu laris, triumpharet; quod intra urbem sine senatusconsulto, aut lege speci

ali retinere non liceret. Exemplum dederat C. Papirius Maso; secutus est postea L. Æmilius Paulus.

f Fabrefacti vis] In editis scriptisque pluribus argenti ærisque fabrefac

ta vasa.

« IndietroContinua »