Immagini della pagina
PDF
ePub

finibus; classe quoque navium septuaginta partita,ot ut omni ambitu littorum præsidia' oræ maritimæ essent.. Ipse cum Mutinis equitatu provinciam peragrabat, ut viseret agros cultaque ab incultis notaret, et perinde dominos laudaret castigaretque, Ita tantum ea cura frumenti provenit, ut et Romam mitteret, et Catanam conveheret," unde exercitui, qui ad Tarentum æstiva acturus esset, posset præberi.

2

9. Ceterum transportati milites in Siciliam (et erant * major pars Latini nominis sociorumque) prope magni motus causa fuere: adeo ex parvis sæpe magnarum momenta rerum pendent. Fremitus enim inter Latinos sociosque in conciliis ortus: Decimum annum delectibus, stipendiis exhaustos esse. Quotannis ferme clade magna pugnare. Alios in acie occidi, alios morbo absumi: magis perire sibi civem, qui ab Romano miles lectus sit, quam qui a Pono captus. Quippe ab hoste gratis remitti in patriam ; ab Romanis extra Italiam in exilium verius, quam in militiam, ablegari. Octavum jam ibi annum senescere Can

quondam ad id tempus, quod bellum Punicum 1. præcessit. Fines imperii regii sunt, quibus quondam regnum Hieronis fuerat.' Duker. Sed purs insulæ, qua regnum Hieronis fuerat, distinguitur h. 1. a cetera insula cet. adeoque sic verba divisam quondam saltem ad universam, non ceteram insulam referenda. Divisionem illam, si locum habuerit umquam, ad solum belli Punici 1. tempus pertinere potuisse, monet Crev.' Rupert.-20 Pro partita male in editt. quibusdam parata; nam classis illa, ut bene monet Drakenborchius, non nunc demum, sed diu ante Siciliæ defendendæ parata fuit.' Doering.-1 'Sunt qui præsidio pro præsidia legant.' Doering.

NOTE

Classe q. n. s. partita [classis quoque navium septuaginta parata] Hanc vulgarem lectionem nihil opus erat immutare: non tamen improbabilis Gron. conjectura ex Put. Classe quoque navium LXX. partita, ut omni ambitu littorum præsidia oræ maritimæ essent. Ut nempe quemadmodum Q. Maximus, Fabii consulis filius, partem exercitus L. Cincio attribuerat, altera parte sibi reservata; ita et Delph. et Var. Clas.

classem diviserit, dimidia ejus parte sibi sumta, dimidia Cincio tradita, quo per totum insulæ ambitum præsidia essent ad tuendam oram mari. timam. Vulgo præsidio, forte non deterius, ut scilicet naves præsidio essent oræ maritimæ.

"Et Catanam conveheret] Hæc Siciliæ urbs in orientali ora, Ætnæ monti subjecta, nunc Catana quoque dicitur. Livius.

7 L

nensem militem, moriturum ante, quam Italia hostis (quippe nunc cum maxime florens viribus) excedat. Si veteres milites non redeant in patriam, novi legantur, brevi neminem superfuturum. Itaque, quod propediem res ipsa negatura sit, prius quam ad ultimam solitudinem atque egestatem perveniant, negandum populo Romano esse. Si consentientes in hoc socios videant Romani, profecto de pace cum Carthaginiensibus jungenda cogitaturos. Aliter nunquam, vivo Hannibale, sine bello Italiam fore.' Hæc acta in conciliis. Triginta tum coloniæ populi Romani erant. Ex iis duodecim, cum omnium legationes Romæ essent, negaverunt consulibus esse, unde milites pecuniamque darent.' Eæ fuere Ardea, Nepete, Sutrium, Alba, Carseoli, Cora, Suessa, Circeii,+ Setia, Cales, Narnia, Interamna. Nova re consules icti, cum absterrere eos a tam detestabili consilio vellent, castigando increpandoque plus, quam leniter agendo, profecturos rati, eos ausos esse consulibus dicere,' aiebant,' quod consules, in senatu ut pronuntiarent, in animum inducere non possent. Non enim detrectationem eam munerum militiæ, sed apertam defectionem a populo Romano esse. Redirent itaque propere in colonias, et, tanquam integra re, locuti magis, quam ausi, tantum nefas, cum suis consulerent. Admonerent, non Campanos, neque Tarentinos eos esse, sed Romanos; inde oriundos; inde in colonias atque in agrum bello captum stirpis augendæ causa missos: quæ liberi parentibus deberent, ea illos Romanis debere, si ulla pietas, si memoria antiquæ patriæ esset. Consulerent igitur de integro. Nam, tum quidem quæ temere agitassent, ea prodendi • Dixere consulibus se nec milites, nec stipendia suppeditare posse.

[ocr errors]

2 In Edd. ante Gron. et erat.-3 Sigon. monuit, Dionysio Livioque anc toribus, jam 53. deductæ erant: e quibus initio belli Punici 11. nonnisi 30. superstites erant.' Rupert. Vid. h. 1. Not. Var.-4 Olim nomin, transpos. ut Sutrium, Circeii, Alba.-5 'Pro tum Doer. conj. jam. Sed nam jam

NOTE

× Ardea, Nepete, &c.] De his deque cadem 1. sequentibus coloniis egimus ad De.

imperii Romani, tradendæ Hannibali victoriæ esse." Cum alternis hæc consules diu jactassent, nihil moti legati, neque se, quod domum renuntiarent, habere,' dixerunt, 'neque senatum suum, quid novi consuleret, ubi nec miles, qui legeretur, nec pecunia, quæ daretur in stipendium, esset.' Cum obstinatos cos viderent consules, rem ad se-. natum detulerunt. Ubi tantus pavor animis omnium 7 est injectus, ut magna pars, ' actum de imperio,' diceret. 'Idem alias colonias facturas; idem socios consensisse omnes, ad prodendam Hannibali urbem Romanam.'

[ocr errors]

10. Consules hortari et consolari senatum, et dicere, .Alias colonias in fide atque officio pristino fore, eas quo-. que ipsas, quæ officio decessissent, si legati circa eas colonias mittantur, qui castigent, non qui precentur, verecundiam imperii habituras esse.' Permissum ab senatu iis cum esset, agerent, [facerentque 1] ut e re publica ducerent; pertentatis prius aliarum coloniarum animis, citaverunt legatos, quæsiveruntque ab iis,' ecquid milites ex formula paratos haberent?'" Pro duodeviginti coloniis a

Hæc spectare ad prodendum imperium Romanum, atque ad victoriam in Hannibalem transferendam.

" Num milites juxta præscriptum ordinem haberent paratos, id est, tot et quales unaquæque colonia ex veteri lege ac more deberet.

[ocr errors]

auribus ingratum est. Malim nunc.' Rupert.-6 Put. Reg. Men. Voss. dimastussent. Pet. omittit diu. Sigonii liber, demonstrassent.-7 Ante Sigon. hominum et mox infra apud eum dicerent.-8 Orationis concinnitati bene consuluit Rhenanus hunc locum ita distinguendo: idem alias colonias facturas, idem socios; (sc. facturos ;) consensisse omnes ad cet.' Doering. Ita Crev. et Doujat.

9 Quæ officio decessissent. Ed. Mod. et al. rec. ab officio: sed veteres dixerunt decedere re aliqua vel de re, et discedere ab re; Gron. At decedere a re dici Cic. Flacc. XII. Justin. v1. 3. 8. Virg. Æn. 11. 109. et discedere de colloquio' inf. XXXII. 40. (nisi quis hoc quoque, tanquam de loco, dictum velit) monet Duk.' Rupert. Mox infra qui non Gron. Crev.-10 Verbum facerent. que uncis inclusi, quia ignorant illud optimi Mss. Passim tamen cum agere jungitur.' Rupert.—11 Pro XVIII. coloniis, recte; v. cap. 9. neque cum

NOTE

y Hæc consules diu jactassent] Num melius, ut Sigonii liber, hæc consules demonstrassent ?

2 Quae officio decessissent] Sic meliores contra Borbetomagens em editi

onem, ubi, quis ab officio decesserint. Sed notandum aliud decedere re aliqua, vel de re aliqua; aliud discedere ab re Liv. lib. xxxiv. 'potuisse se extra id periculum esse, si decedere

M. Sextilius Fregellanus respondit: et milites ex formula paratos esse, et, si pluribus opus esset, plures daturos, et, quicquid aliud imperaret velletque populus Romanus, enise facturos. Ad id sibi neque opes deesse, animum etiam superesse.' Consules, sibi parum videri, præfati, pro merito eorum, sua voce collaudari eos, nisi universi Patres iis in curia" gratias egissent, sequi in senatum jusserunt. Senatus, quam poterat honoratissimo decreto allocutus eos, mandat consulibus, ut ad populum quoque eos producerent, et inter multa alia præclara, quæ ipsis majoribusque suis præstitissent, recens etiam meritum eorum in rem publicam commemorarent. Ne nunc quidem post tot sæcula sileantur, fraudenturve laude sua. Signini fuere et Norbani Saticulanique et Brundisini et Fregellani et Lucerini et Venusini et Hadriani et Firmani et Ariminenses, et ab altero mari Pontiani et Pæstani et Cosani, et mediterranei Beneventani et Æsernini 14 et Spoletini et Placentini et Cremonenses. Harum coloniarum subsidio tum imperium populi Romani stetit; iisque gratiæ et in senatu et ad populum actæ. Duodecim aliarum coloniarum, quæ detrectaverunt imperium, mentionem fieri Patres vetuerunt, neque illos dimitti, neque retineri, neque appellari a consulibus. Ea tacita castigatio maxime ex dignitate populi Romani visa est. Cetera expedientibus, quæ ad bellum opus erant, consulibus, aurum vicesimarium, quod in sanctiore æra

Claverio Ital. Ant. 11. 2. p. 480. leg. undeviginti: nam mox, ubi coloniarum nomina recensentur, Signini fuere et Nolani et Norbani cet. delenda verba et Nolani, quæ ab omnibus Mss. absunt.' Rupert.-12 Ante Gron. Patres in curia. Mox Pat. et al. eos jusserunt.-13 Ex Velleio Stephanoque corrigit Sigon. ab antiq. Satriculanique.—14 Ita docet Sigon. pro vulg. Esserneni. NOTE

fide, si conjurare cum ceteris maluissent.'

• Pro duodeviginti coloniis] Cluverius undeviginti legit: tot enim paulo post vulgo recensentur. Verum cum ante Livius triginta omnino numeraverit, atque ex eo numero duodecim dixerit recusasse delectum; sequitur ut non nisi octodecim supersint. Ita.

que deletis Nolanis, qui absunt ab Mss. numerus constabit. Fuerant coloniæ ad quinquaginta tres; sed pars interierant, pars in hostium erant potestate.

b Aurum vicesimarium] Ex vectigali vicesimæ ab iis qui manumittebantur pendi solitæ redactum : qua de re Liv. lib. VII.

rio ad ultimos casus servabatur, promi placuit. Promta ad quatuor millia pondo auri. Inde quingena pondo d data consulibus et M. Marcello et P. Sulpicio proconsulibus et L. Veturio prætori, qui Galliam provinciam sortitus erat; additumque Fabio consuli centum pondo auri præcipuum,* quod in arcem Tarentinam portaretur. Cetero usi sunt 15 ad vestimenta præsenti pecunia locanda exercitui, qui in Hispania bellum secunda sua fama ducisque gerebat.

11. Prodigia quoque, prius quam ab Urbe consules proficiscerentur, procurari placuit. In Albano monte tacta de cœlo erant signum Jovis arborque templo propinqua, et Ostiæ lacus, et Capuæ murus, Fortunæque ædes, et Sinuessæ murus portaque. Hæc de cœlo tacta. Cruentam etiam fluxisse aquam Albanam, quidam auctores erant. Et Romæ intus cellam 16 ædis Fortis Fortunæ de capite signum, quod in corona erat, in manus sponte sua prolapsum. Et Priverni satis constabat bovem locutum, volturiumque i frequenti foro in tabernam devolasse, et Sinuessæ natum * In parte intima, et quasi penetralibus ærarii.

Paulo infra, vet. lib. Spoletani: quod Gron. Doujat. Crev.-15 In Edd. ante Gron. Cetero auro usi sunt.

16' Et Romæ intus cellam (v. ad I. 19. 11.) ædis Fortis Fortunæ, v. ad x. 46. 7. intus cellam (in cella, ut ap. Plaut. Mil. 11. 6. 55.) optimi Mss. pro vulg. intra c. Signum, pato, Fortis Fortunæ. Nomen alius Dei Deæve excidisse

NOTE

Vicesimarium] Congestum paulatim

et vicesima parte pretii manumissorum, quæ soluta fuerat ab A. U. C. 398.

Vid. 1. vII. c. 16. J. Clericus.

c Quatuor millia pondo auri] Nobis æstimarentur vicies centenis ducentis quadraginta ferme millibus librarum. d Quingena pondo] Nostra æstimatione, deux cents vingt-huit mille livres chacun, aut circiter.

e Centum pondo auri præcipuum] Nobis hodie, la valeur de cinquante-six mille livres en or plus qu'à chacun des

autres.

tur quæ dantur facienda, non minus quam quæ dantur utenda, fruenda : sic vestimenta certo pretio facienda artificibus data sunt, quæ militantibus in Hispania mitterentur. Præsenti pecunia. Gall. Argent comptant.

Fortis Fortunæ] Ædes Fortis Fortunæ fuit in foro boario, regione fori Romani, quæ Octava sub Augusto.

h Signum, quod in corona erat] Imagunculam significat, quæ in corona illius Deæ.

1 Volturiumque] Pro vulture voltu

! Locanda exercitui] Locari dicun- rius quoque dicitur.

« IndietroContinua »