Immagini della pagina
PDF
ePub

ambiguo inter marem ac fœminam sexu infantem ; quos androgynos vulgus (ut pleraque, faciliore ad duplicanda verba Græco sermone") appellat: et lacte pluisse, et cum elephanti capite puerum natum. Ea prodigia hostiis majoribus procurata, et supplicatio circa omnia pulvinaria, et obsecratio in unum diem indicta; et decretum, ut C. Hostilius prætor ludos Apollini," sicut his annis voti factique erant, voveret faceretque. Per eos dies et censoribus creandis Q. Fulvius consul comitia habuit. Creati censores, ambo qui nondum consules fuerant,' M. Cornelius Cethegus, P. Sempronius Tuditanus.18 Hi censores ut agrum Campanum fruendum locarent, ex auctoritate Patrum latum in plebem 19m est, plebesque scivit. Senatus lectionem 20 contentio inter censores de principe legendo tenuit. Sempronii lectio erat: ceterum Cornelius morem traditum a patribus sequendum' aiebat; ut, qui primus censor ex iis, qui viverent, fuisset, eum principem legerent:' is T. Manlius Torquatus erat. Sempronius, 'cui Dii sortem legendi dedissent, ei jus liberum eosdem dedisse Deos. Se id suo arbitrio facturum, lecturumque Q. Fabium Maximum, quem tum principem Romanæ civitatis esse, vel Hannibale judice, victurus esset.'" Cum diu certatum verbis esset,*

Græca lingua, quæ liberius et felicius quam Latina, per compositionem plura vocabula geminat et conjungit.

* Penes Sempronium erat jus nominandi principem senatus et senatum universum, quod sorte ipsi obvenerat.

a A majoribus introductum.

credebat Crev.' Rupert.-17 Apollinis Gron. Doujat. Crev.-18 Olim ante Sigon. legebatur Tuditanus, duo censores, ut.—19' In plebem. De locutionis integritate ferre in plebem pro ad plebem, dubitat Crevierius. Et vere in quibusdam librr. Mss. apud Drakenb. ad pro in exhibetur.' Doering.-20 'Put. Men. legionem. Ut lib. 1x. 29. codex perantiquus Thuanæ us, ' Ob infamem atque invidiosam senatus legionem.' Quod tamen Livio assignare nondum audeo.'

NOTE

Androgynos] Dicuntur iidem bermaphroditi, desumto nomine ab adolescente eximiæ formæ, quem poë. tæ Mercurio et Venere genitum, atque a Salmaci nympha adamatum, in unum cum ea corpus coaluisse ferunt.

1 Qui nondum consules fuerant] Id exemplo proximorum censorum fac

tum.

m Latum in plebem] Alias, latum ad plebem: est ergo in pro apud.

n Vel Hannibale judice, victurus esset] Gall. Qu'il le gagneroit, qu'il

concedente collega, lectus a Sempronio princeps in senatu Q. Fabius Maximus consul: inde alius lectus senatus, octo præteritis, inter quos L. Cæcilius Metellus erat, infamis auctor deserendæ Italiæ post Cannensem cladem. In equestribus quoque notis eadem servata causa. Sed erant perpauci, quos ea infamia attingeret. Illis omnibus (et multi erant) ademti equi, qui Cannensium legionum equites in Sicilia erant. Addiderunt acerbitati etiam tempus, ne præterita stipendia procederent iis, quæ equo publico emeruerant,' sed dena stipendia equis privatis facerent. Magnum præterea numerum eorum conquisiverunt, qui equo merere deberent, atque ex iis, qui principio ejus belli septemdecim annos nati fuerant, neque militaverant, omnes ærarios fecerunt. Locaverunt inde reficienda, quæ circa forum incendio consumta erant, septem tabernas, macellum, atrium regium.6

12. Transactis omnibus, quæ Romæ agenda erant, consules ad bellum profecti. Prior Fulvius prægressus Capuam. Post paucos dies consecutus Fabius; qui et collegam coram obtestatus, et per literas Marcellum, ut quam acerrimo bello detinerent 7 Hannibalem, dum ipse Taren

In equitum recensione et remotione ignominiosa, ratio quoque habita est ejusdem rei, id est, consilii deserendæ Italiæ.

J. F. Gron.—1 'Ita Put. Flor. Cant, et Hearnii duo Mss. Alii dicturus; sed Gad. dicturum esse; unde leg. victurum esse Gron.' Rupert.-2 Esset verbis Gron. Doujat. Crev.-3 Qui equo publico meruerant Gron. Doujat.- 'Cantabrig. conquisierunt. Nec cansa id negligendi.' Jac. Gron.-5 Edd. prior. Sigon. habent sexdecim. Al. decem et septem.-6 Put. Voss. Gud. et Cantabrig. regiam hoc loco habent. Unde conj. Gron. regiæ.

7 Bello detinerent e tribus Mss. recepi pro vulg. bello detineret.' Rupert.

NOTE

l'emporteroit au dire même d' Hannibal: ou, Quand Hannibal même en seroit le juge. Nam vincere dicitur is secundum quem judex pronuntiat.

• Inde alius lectus senatus] Gall. Ensuite on nomma le reste du sénat.

Et multi erant [fuerant] Pauci

quidem auctores fuerant Italiæ relinquendæ, sed multi reliqui ex fuga Cannensi utrisque ademti a censoribus ignominiæ causa equi publici.

4 Septemdecim annos nati] Hæc plena pubertas, hoc legitimum sumenda militiæ tempus.

[ocr errors]

tum oppugnaret: ea urbe ademta hosti jam3 undique pulso, nec ubi consisteret, nec quid fidum respiceret habenti, ne remorandi quidem causam in Italia fore. Rhegium etiam nuntium mittit ad præfectum præsidii, quod ab Lævino consule adversus Bruttios ibi locatum erat, octo millia 49 hominum pars maxima ab Agathyrna (sicut antea dictum est) ex Sicilia traducta, rapto vivere hominum 10 assuetorum. Additi erant Bruttiorum indidem perfugæ, et audacia et audendi omnia necessitatibus pares. Hanc manum ad Bruttium primum agrum depopulandum duci jussit, inde ad Cauloniam 12 urbem oppugnandam. Imperata non impigre solum, sed etiam avide, executi, direptis fugatisque cultoribus agri, summa vi urbem oppugnabant. Marcellus, et consulis literis excitus," et quia ita in animum induxerat, neminem ducem Romanum tam parem Hannibali, quam se, esse, ubi primum in agris pabuli copia fuit, ex hybernis profectus, ad Canusium Hannibali occurrit. Solicitabat ad defectionem Canusinos Poenus. Ceterum, ut appropinquare Marcellum audivit, castra inde movit. Aperta erat regio, sine ullis ad insidias latebris; itaque in

Cum nihil haberet quo confidere, aut quo confugere posset. d Quod præsidium octo millibus hominum constabat.

Equales Siculis ex Agathyrna, tum audacia, tum necessitate nihil non audendi, ob crimina quæ eos alibi secure agere non sinebant.

Detineret Gron. Doujat. Crev, c. Drak.—8 T4 jam carent Edd. ante Gron. Mox infra morandi habent pro remorandi.—9 Cum Gron. forte leg. octo millium.' Rupert.-10 Junge: pars maxima...hominum rapto vivere adsuetorum. Sed rò hominum alterutro loco, sive post millia, sive ante adsuetorum, abundare, recte jam monuit J. Fr. Gronovius.' Doering.-11 Vet. lib. et ad audendum omnia.-12 Gron. Caulonem legendum putabat, quia in quibusdam Mss. sit Cautoneam, et c. 15. Cautones et Cautiores pro vulg. Caulonia: aliis antiquo Græcoque nomine Aulon vel Aulonia, Avλwvía Appian. Hann. XLIX. qui et expugnatam dicit urbem, cujus oppugnationem solutam tradit Livius inf. c. 15. Rupert.-13 Olim legebatur excitatus.—

NOTE

Ad Cauloniam] Caulonia sive Caulon, prius Aulon, (Græco vocabulo quod convallem significat,) oppidum fuit agri Locrensis inter Sagram flu. vium, qui nunc Sagriano, et Cocintum promontorium. Locatur a Cluverio

subdubitanter ubi nonc Castelvettere ad flumen Alaro, qui olim Eleporus, in ulteriori Calabria, ad oram maris Ionii. Alia fuit Aulonia in Sicilia, ab hujus civibus, per Bruttios domo' pulsis, condita.

loca saltuosa cedere inde cœpit. Marcellus vestigiis instabat, castraque castris conferebat, et, opere perfecto, extemplo in aciem legiones educebat/ Hannibal, turmatim per equites peditumque jaculatores levia certamina serens, casum universæ pugnæ non necessarium ducebat. Tractus est tamen ad id, quod vitabat, certamen. Nocte prægressum 14 assequitur locis planis ac patentibus Marcellus. Castra inde ponentem, pugnando undique in munitores, operibus prohibet. Ita signa collata, pugnatumque totis copiis; et, cum jam nox instaret, Marte æquo discessum est. Castra, exiguo distantia spatio, raptim ante noctem permunita. Postero die luce prima Marcellus in aciem copias eduxit. Nec Hannibal detrectavit certamen, multisverbis adhortatus milites, ut, memores Trasimeni Cannarumque, contunderent ferociam hostis. Urgere atque instare eum. Non iter quietos facere,' non castra ponere pati, non respirare aut circumspicere. Quotidie simul orientem solem et Romanam aciem in campis videndam esse. Si uno prælio haud incruentus abeat, quietius deinde tranquilliusque eum bellaturum.' His irritati adhortationibus, simulque tædio ferociæ hostium quotidie instantium lacessentiumque, acriter prælium ineunt. Pugnatum amplius duabus horis est. Cedere inde ab Romanis dextra ala et extraordinarii" cœpere. Quod ubi Marcellus vidit, duodevicesimam legionem in primam aciem inducit. Dum alii

Et castra sua locabat juxta castra Hannibalis, eum continuo insequens, et statim atque munitionem castrorum suorum absolverat, instruebat aciem Romanam ad pugnam.

NOTE

Castra inde ponentem] Gall. Comme Hannibal étoit après à se lòger, Marcellus attaqua ceux qui travailloient aux retranchemens, et l'empêcha de fortifier

son camp.

t Non iter quietos facere] Gall. Qu'il ne les laissoit en repos, ni dans leur marche ni dans leur campement ; et ne leur donnoit pas le loisir de respirer et de se reconnoître.

▪ Et extraordinarii] Extraordinarii dicebantur selecti ex sociorum nu

mero, qui in exercitu Romano milita bant, tum equites pro tertia parte, tum pedites pro quinta; eximii nempe utriusque corporis seligebantur, qui circa imperatorem assidui in via, in castris, in pugna, ei velut custodes extra ordinem adessent: unde extraordinariorum nomen, quo equites ab alaribus, pedites a cohortibus sociorum distinguebantur. Vide Lips. de Milit. Roman. lib. 11. Dial. 7. ex Polyb.

[ocr errors]

15

X

trepidi ' cedunt, alii segniter subeunt, turbata tota acies est, dein prorsus fusa; et, vincente pudorem metu, terga dabant. Cecidere in pugna fugaque 16 ad duo millia et septingenti civium sociorumque: in his quatuor Romani centuriones," duo tribuni militum, M. Licinius et M. Helvius. Signa militaria quatuor de ala, prima quæ fugit; duo de legione, quæ cedentibus sociis successerat, amissa.

13. Marcellus, postquam in castra reditum est, concionem adeo sævam atque acerbam apud milites habuit, ut prælio, per diem totum 18 infeliciter tolerato, tristior iis irati ducis oratio esset. Diis immortalibus, ut in tali re, laudes gratesque,' inquit, ago, quod victor hostis, cum tanto pavore incidentibus vobis in vallum portasque, non ipsa castra est aggressus. Deseruissetis profecto eodem terrore castra, quo omisistis pugnam. Qui pavor hic, qui terror, quæ repente, qui, et cum quibus pugnaretis, oblivio animos cepit? 19 Nempe iidem sunt hi hostes, quos vincendo et victos sequendo priorem æstatem absumsistis; quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis; quos levibus præliis fatigastis; 20 quos hesterno die nec iter facere, nec castra ponere passi estis. Omitto ea, quibus gloriari potestis: cujus et ipsius pudere ac pœnitere vos oportet, referam. Nempe, æquis manibus hesterno die diremistis pugnam. Quid hæc nox, quid hic dies attulit? vestræ his copiæ imminutæ sunt, an illorum auctæ ? Non equidem mihi cum exercitu meo loqui videor, nec

h

Cum extraordinarii, et qui in ala dextra erant, trepidantes cederent hostibus, et octavadecimæ legionis milites ex secunda acie in primam procederent tardius. Nocte ac die.

[ocr errors]

14 Add. eum Gron. Doujat.—15 Vulgo olim trepide.—16 In Edd. ante Sigon. deerat fugaque. Deest etiam rò fuga in Vossiano. Put. Regiusque, Cecidere in pugnaque ad duo millia.' J. F. Gron.-17 Edd. ante Gron. centuriones fuere. Mox apud Gron. Doujat. Crev. Fulvius pro Helvius.

18 Totam Gron. Doujat. Črev.-19 Animos invasit vulgo legebatur ante Gron. et ii hostes pro hi hostes.-20 Ante Sigon. fugastis.-1 Olim aberat referam. 'Nec credimus Rhenano, non opus esse verbo referam, aut cohærere alioqui quæ sequuntur.' J. F. Gron. Mox hesterna Gron. Doujat. Crev.

NOTE

* In his] In cæsorum uuinero.

« IndietroContinua »