Immagini della pagina
PDF
ePub

tron duplex fieri debet; podii altitudo ab libramento pulpiti cum corona et lysi duodecuma orchestrae diametri; supra podium columnae cum capitulis et spiris altae quarta parte eiusdem diametri; epistylia et ornamenta earum columnarum altitudinis quinta parte; pluteum insuper cum unda et corona inferioris plutei dimidia parte; supra id pluteum columnae quarta parte minore altitudine sint quam inferiores; epistylia et ornamenta earum columnarum quinta parte. Item si tertia episcaenos futura erit, mediani plutei summum sit dimidia parte; columnae summae medianarum minus altae sint quarta parte; epistylia cum coronis earum columnarum item habeant altitudinis quintam partem. Nec tamen in omnibus theatris symmetriae ad omnes rationes et effectus possunt respondere; sed oportet architectum animadvertere, quibus proportionibus necesse sit sequi symmetriam, et quibus rationibus ad loci naturam aut magnitudinem operis temperari.

V, vi (vii).

310. CLIMATE DETERMINES THE MENTAL QUALITIES OF NATIONS.

Hoc autem verum esse, ex umidis naturae locis graviora fieri et ex fervidis acutiora, licet ita experiendo animadvertere. Calices duo in una fornace aeque cocti aequoque pondere ad crepitumque uno sonitu sumantur; ex his unus in aquam demittatur, postea ex aqua eximatur; tunc utrique tangantur. Cum enim ita factum fuerit, largiter inter eos sonitus discrepabit, aequoque pondere non poterunt esse. Ita et hominum corpora uno genere figurationis et una mundi coniunctione concepta alia propter regionis ardorem acutum spiritum aëris exprimunt tactu, alia propter umoris abundantiam gravissimas effundunt sonorum qualitates. Item propter tenuitatem caeli meridianae nationes. ex acuto fervore mente expeditius celeriusque moventur ad consiliorum cogitationes. Septentrionales autem gentes, infusae crassitudine caeli, propter obstantiam aëris umore refrigeratae, stupentes habent mentes. Hoc autem ita esse, a serpentibus licet aspicere, quae per calorem cum exhaustam habent umoris refrigerationem, tunc acerrime moventur; per brumalia autem et hiberna tempora mutatione caeli refrigeratae, inmotae sunt

stupore. Ita non est mirandum, si acutiores efficit calidus aër hominum mentes, refrigeratus autem contra tardiores. Cum sint autem meridianae nationes animis acutissimis infinitaque sollertia consiliorum, simul ad fortitudinem ingrediuntur, ibi succumbunt; quod habent exsuctas ab sole animorum virtutes. Qui vero refrigeratis nascuntur regionibus, ad armorum vehementiam paratiores sunt, magnisque virtutibus sine timore, sed tarditate animi sine considerantia inruentes, sine sollertia, suis consiliis refragantur.

VI, i, 8-10.

311. A DESCRIPTION OF THE ZODIAC.

Mundus autem est omnium naturae rerum conceptio summa caelumque sideribus conformatum. Id volvitur continenter circum terram atque mare per axis cardines extremos. Namque in his locis naturalis potestas ita architectata est conlocavitque cardines tamquam centra, unum a terra et mari in summo mundo ac post ipsas stellas septentrionum, alterum trans contra sub terra in meridianis partibus; ibique circum eos cardines orbiculos, circum centra uti in torno, perfecit, qui Graece Tóλo nominantur; per quos pervolitat sempiterno caelum : ita media terra cum mari centri loco naturaliter est conlocata. His natura dispositis ita, uti septentrionali parte a terra excelsius habeat altitudinem centrum, in meridiana autem parte in inferioribus locis subiectum a terra obscuretur; tunc etiam per medium transversa et inclinata in meridiem circuli lata zona duodecim signis est conformata; quae eorum species stellis dispositis duodecim partibus peraequatis exprimit depictam ab natura figurationem. Itaque lucentia cum mundo reliquoque siderum ornatu circum terram mareque pervolantia cursus perficiunt ad caeli rotunditatem.

IX, i (iv), 2, 3.

P. OVIDIUS NASO, 43 B. C.-17 A. D.

312. A LOVER CHIDES A STREAM WHICH BARS HIS PATH.

Amnis, harundinibus limosas obsite ripas,

Ad dominam propero; siste parumper aquas.
Nec tibi sunt pontes, nec quae sine remigis ictu
Concava traiecto cumba rudente vehat.
Parvus eras, memini; nec te transire refugi,
Summaque vix talos contigit unda meos.
Nunc ruis adposito nivibus de monte solutis,
Et turpi crassas gurgite volvis aquas.
Quid properasse iuvat? quid parca dedisse quieti
Tempora? quid nocti conseruisse diem?

Tu potius, ripis effuse capacibus amnis,
Sic aeternus eas, labere fine tuo.

Non eris invidiae, torrens, mihi crede, ferendae,
Si dicar per te forte retentus amans.
Flumina debebant iuvenes in amore iuvare;
Flumina senserunt ipsa, quid esset amor.
Inachus in Melie Bithynide pallidus isse
Dicitur, et gelidis incaluisse vadis.

Te quoque credibile est aliqua caluisse puella;
Sed nemora et silvae crimina vestra tegunt.
Dum loquor, increvit latis spatiosius undis,

Nec capit admissas alveus altus aquas.
Quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs
Gaudia? quid coeptum, rustice, rumpis iter?
Quid? si legitimum flueres, si nobile flumen ?
Si tibi per terras maxima fama foret?
Nomen habes nullum, rivis collecte caducis ;
Nec tibi sunt fontes, nec tibi certa domus.
Fontis habes instar pluviamque nivesque solutas;
Quas tibi divitias pigra ministrat hiemps.
Aut lutulentus agis brumali tempore cursus,

Aut premis arentem pulverulentus humum.

Quis te iam potuit sitiens haurire viator?
Quis dixit grata voce, 'Perennis eas?'
Damnosus pecori curris, damnosior agris.
Forsitan haec alios; me mea damna movent.

Huic ego vae! demens narrabam fluminum amores?
Iactasse indigne nomina tanta pudet.

Amor., III, vi, 1-10, 19-26, 83-102.

313. ELEGY ON THE DEATH OF TIBULLUS.

√313.

Tene, sacer vates, flammae rapuere rogales?
Pectoribus pasci nec timuere tuis?
Aurea sanctorum potuissent templa deorum
Urere, quae tantum sustinuere nefas.
Avertit vultus, Erycis quae possidet arces.
Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant.
Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus
Ignotum vili supposuisset humo.

Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos
Mater, et in cineres ultima dona tulit.

Hinc soror in partem misera cum matre doloris
Venit, inornatas dilaniata comas;

Cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque
Oscula, nec solos destituere rogos.

Delia descendens, 'Felicius,' inquit, ‘amata

Sum tibi: vixisti, dum tuus ignis eram.'

[ocr errors]

Cui Nemesis, Quid,' ait, 'tibi sunt mea damna dolori ?
Me tenuit moriens deficiente manu.'

Si tamen e nobis aliquid, nisi nomen et umbra,
Restat, in Elysia valle Tibullus erit.

Obvius huic venias, hedera iuvenilia cinctus
Tempora, cum Calvo, docte Catulle, tuo;

Tu quoque, si falsum est temerati crimen amici,
Sanguinis atque animae prodige, Galle, tuae.

His comes umbra tua est, si qua est modo corporis umbra.
Auxisti numeros, culte Tibulle, pios.

[blocks in formation]
[ocr errors]

314. MEDEA TO JASON.

Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum;
Vix illuc radiis solis adire licet.

Sunt in eo, fuerant certe, delubra Dianae;
Aurea barbarica stat dea facta manu.

Scisne, an exciderunt mecum loca?

Orsus es infido sic prior ore loqui:

Venimus illuc ;

Ius tibi et arbitrium nostrae Fortuna salutis
Tradidit, inque tua est vitaque morsque manu.
Perdere posse sat est, si quem iuvet ipsa potestas.
Sed tibi servatus gloria maior ero.

Per mala nostra precor, quorum potes esse levamen,
Per genus et numen cuncta videntis avi,
Per triplicis voltus arcanaque sacra Dianae,
Et si forte aliquos gens habet ista deos,
O virgo, miserere mei; miserere meorum!
Effice me meritis tempus in omne tuum.
Quod si forte virum non dedignare Pelasgum,
(Sed mihi tam faciles unde meosque deos?)
Spiritus ante meus tenues vanescat in auras,
Quam thalamo, nisi tu, nupta sit ulla meo.
Conscia sit Iuno, sacris praefecta maritis,

Et dea, marmorea cuius in aede sumus.'

Haec animum (et quota pars haec sunt?) movere puellae Simplicis, et dextrae dextera iuncta meae.

Vidi etiam lacrimas: ac pars est fraudis in illis.

Sic cito sum verbis capta puella tuis.

Her., xii, 67-92.

315. CERATIS OPE DAEDALEA NITITUR PENNIS.'

Iamque volaturus parvo dedit oscula nato.
Nec patriae lacrimas continuere genae.

[ocr errors]

Monte minor collis, campis erat altior equis;
Hinc data sunt miserae corpora bina fugae.
Et movet ipse suas, et nati respicit alas
Daedalus, et cursus sustinet usque suos.

« IndietroContinua »