Immagini della pagina
PDF
ePub

cœpta ab Etruscis fuga pavorem ceteris injecisset. Non tamen omisere pugnam deserti ab Etruscis Fregellani, donec integri consules hortando ipsique ex parte pugnando rem sustinebant. Sed postquam vulneratos ambo consules, Marcellum etiam transfixum lancea prolabentem ex equo moribundum videre, tum et ipsi (perpauci autem supererant) cum Crispino consule, duobus jaculis icto, et Marcello adolescente, saucio et ipso, effugerunt. Interfectus A. Manlius f tribunus militum, et ex duobus præfectis socium M'. Aulius occisus, L. Arennius captus. Et lictores consulum quinque vivi in hostium potestatem venerunt: ceteri aut interfecti, aut cum consule effugerunt. Equites tres et quadraginta, aut in prælio, aut in fuga, ceciderunt, duodeviginti vivi capti. Tumultuatum et in castris fuerat, ut consulibus irent subsidio; cum consulem et filium alterius consulis saucios exiguasque infelicis expeditionis reliquias ad castra venientes cernunt. Mors Marcelli cum alioqui miserabilis fuit, tum quod nec pro ætate, (major jam enim sexaginta annis erat,) neque pro veteris prudentia ducis,' tam improvide3 se collegamque et prope totam rem publicam in præceps dederat. Multos circa unam rem ambitus fecerim,' si, quæ de Marcelli morte variant auctores, omnia exequi velim. Ut omittam alios, L. Cœlius triplicem rei gestæ ordinem edit: 4 unam traditam

• Nec quantum exigebat prudentia, quam comparare sibi debuerat, cum jam vetus esset dux.

* Utendum mihi esset longo verborum circuitu, multisque ambagibus circa rem

unam.

neque evaderent olim legebatur.-2 Vid. Not. Delph. inf. et Gron. ubi disseruit de nomine prioris præfecti.-3' Ita Rhenan. se restituisse depravatum locum ait. Priores improvide isset coll. nec aliter legimus Cantabrigiæ. Voss. improvide issent coll. Nimirum colligendæ propins literæ, scribendumque tum improvide is se collegamque.' Jac. Gron.-4 ‘L. Cœlius triplicem rei gestæ ordinem

NOTE

e Transfixum lancea] Adactam Marcello per latera hastam lato ferro armatam scribit Plut.

f Interfectus A. Manlius] Cum meliores codices exhibeant interfecti, non abs re suspicatur Gron. ita scripsisse

Livium interfecti A. Manlius tribu-
nus militum, et ex duobus præfectis so-
cium Manius Aulius, L. Arennius cap-
tus, expuncta voce occisus, quam ab
homine semidocto adjectam censet.
8 L. Cœlius] Librorum veterum alii

h

fama; alteram scriptam laudatione filii," qui rei gestæ interfuerit; tertiam, quam ipse pro inquisita ac sibi comperta affert. Ceterum ita fama variat, ut tamen plerique loci speculandi causa castris egressum, omnes insidiis circumventum tradant.

28. Hannibal, magnum terrorem hostibus, morte consulis unius, vulnere alterius, injectum esse ratus, ne cui deesset occasioni, castra in tumulum, in quo pugnatum erat, extemplo transfert. Ibi inventum Marcelli corpus sepelit.i Crispinus, et morte collegæ, et suo vulnere territus, silentio insequentis noctis profectus, quos proximos nactus est montes, in iis loco alto et tuto undique castra posuit. Ibi duo duces sagaciter moti sunt,' alter ad inferendam, alter

"Oratione qua filius Marcelli defunctum patrem publice pro more laudavit. * Castra prudenter moverunt.

edit, unam sc. rem gestam cet. Sed pro ordinem Livium scripsisse seriem aut narrationem aliamve vocem gen. fem. cum aliis suspicari possis. Pro L. Caelius quidam libri habent C. Lælius: quem historias scripsisse non constat. Cf. Schweigh. ad Polyb. x. 3. 3.' Rupert.-5 Parum caute videtur mutasse Rhenan, scriptam in scripta, judice Gron.

6 Put. Reg. Pall. Voss. quosquos proxumos nanctus.

NOTE

C. Lælius scribunt, ut Colb. alii C. Cœlius. Unde Sigonius putat intelligendum hic esse L. Cœlium Antipatrum, cujus alibi mentio apud Nostrum; aut C. Lælium, quem historias scripsisse colligi potest ex Polyb. lib. x.

h Unam traditam fama] An igitur ordo fœminino genere dicitur? An vero unam, alteram, et tertiam referuntur ad rem gestam? Nisi pro ordinem, legendum narrationem, seriem, aut quid simile.

1. Marcelli corpus sepelit] Decet nimirum victores moderatio, et humanitatis, in mortuos præsertim, officia. Testatur Plut. Hannibalem Marcelli corpus vultumque contemplatum, et commotum hoc tanti viri casu, mortui cadaver splendide cremasse, ci

Mox inferius Put.

neresque argentea inclusos urna ad Marcelli filium misisse, sicuti a Livio et Cæsare Augusto narratum ait: nam a Corn. Nepot. et Valer. Maximo traditum fuisse, urna a Numidis e manibus deferentium rapta, sparsos ac dissipatos cineres jacuisse. Ecce tibi ex nummis Marcelli effigies:

8

k

ad cavendam fraudem. Annulo Marcelli simul cum corpore Hannibal potitus erat. Ejus signi errore ne cui dolus 71 necteretur a Poeno, metuens Crispinus, circa civitates proximas miserat nuntios: occisum collegam esse, annuloque ejus hostem potitum: ne quibus literis crederent nomine Marcelli compositis. Paulo ante hic nuntius consulis Salapiam venerat, cum literæ ab Hannibale allatæ sunt, Marcelli nomine compositæ: 'se nocte, quæ diem illum secutura esset, Salapiam venturum. Parati milites essent,9 qui in præsidio erant, si quo opera eorum opus esset.' Sensere Salapitani 10 m fraudem, et ab ira," non defectionis modo, sed etiam equitum interfectorum, rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio, (perfuga autem Romanus erat,)"1 ut sine arbitro milites, quæ vellent, agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt; custodias vigiliasque in eam noctem intentius instruunt. Circa portam, qua venturum hostem rebantur, quod roboris in præsidio erat, opponunt. Hannibal quarta vigilia ferme ad urbem accessit. Primi agminis erant perfugæ Romanorum, et arma Romana habebant. Ii, ubi ad portam est ventum, Latine omnes loquentes excitant vigiles,

12

Suspicati Salapiani seu Salapitani Hannibalem occasionem hanc quærere expetendi ab ipsis panas, propter iram qua ardebat, non solum quod descivissent ad Romanos, sed etiam quod prodidissent præsidium, ita ut ala equitum Numidarum interficeretur.

Voss. Men. Anulis Marcelli. Id etiam in Gud.—7 ' Ne qui dolus in vet. libr. apud Rhenan. ne quis dolus in Lov. 3. et Reg. apud Doujat. sed nostram lectionem plurimi Codd. apud Drakenb. tuentur. Similiter supr. 1. 5. Ita undique regi dolus nectitur.'' Doering.-8 Vet. lib. apud Sigon. quam literæ. -9 Vox parati abest ab optimis Mss. unde Gron. conj. venturum: vigiles essent cet.' Rupert.-10 Al. ut Doujat. Salapiani.-11' Ignorant Put. et ceteri Tò erat. Men. et Voss. etiam perfugam. Licet conjicere, remisso retro nuntio (perfugam norant Romanum) ut sine.' J. F. Gronov.-12' Put. Men.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

aperirique portam jubent: consulem adesse. Vigiles, velut ad vocem eorum excitati, tumultuari, trepidare, moliri 1 portam. Cataracta dejecta clausa erat. Eam partim vectibus levant, partim funibus subducunt in tantum altitudinis, ut subire recti possent. Vixdum satis patebat iter, cum perfugæ certatim ruunt per portam; et cum sexcenti ferme intrassent, remisso fune, quo suspensa erat, cataracta magno sonitu cecidit. Salapitani alii perfugas negligenter ex itinere suspensa humeris, ut inter pacatos, gerentes arma, invadunt; alii e turri ejus portæ 14 murisque saxis, sudibus, pilis, absterrent hostem. Ita inde Hannibal suamet ipse fraude captus abiit; profectusque ad Locrorum solvendam obsidionem, quam Cincius 's summa vi, operibus tormentorumque omni genere ex Sicilia advecto, oppugnabat. Magoni, jam haud ferme fidenti retenturum defensurumque se urbem, prima spes, morte nuntiata Marcelli, affulsit. Secutus inde nuntius, Hannibalem, Numidarum equitatu præmisso, ipsum, quantum accelerare posset, cum peditum agmine sequi. Itaque ubi primum Numidas edito e speculis signo adventare sensit, et ipse, patefacta repente porta, ferox in hostes erumpit. Et primo, magis quia improviso id fecerat, quam quod par viribus esset, anceps certamen erat. Deinde, ut supervenere Numidæ, tantus pavor Romanis est injectus, ut passim ad mare ac naves fugerent; relictis operibus machinisque, quibus muros quatiebant. Ita adventu Hannibalis soluta Locrorum obsidio est.

29. Crispinus, postquam in Bruttios profectum Hannibalem sensit, exercitum, cui collega præfuerat, M. Marcel

Voss. hostem quærebantur. Forte verebantur.' J. F. Gronov.-13 Olim distinctio post moliri; ut moliri. Porta cataracta.—14 Rhenan. e turribus porta. -15 Vet. lib. teste Sigon. quam L. Cincius.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

lum tribunum militum Venusiam abducere 16 jussit. Ipse, cum legionibus suis Capuam profectus, vix lecticæ agitationem præ gravitate vulnerum patiens, Romam literas de morte collegæ scripsit, quantoque ipse in discrimine esset. 'Se comitiorum causa non posse Romam venire, quia nec viæ laborem passurus videretur, et de Tarento solicitus esset, ne ex Bruttiis Hannibal eo converteret agmen. Legatos opus esse ad se mitti, viros prudentes, cum quibus, quæ vellet, de re publica loqueretur.' Hæ literæ recitatæ magnum et luctum 17 morte alterius consulis, et metum de altero fecerunt. Itaque et Q. Fabium filium ad exercitum Venusiam 18 miserunt, et ad consulem tres legati missi, Sext. Julius Cæsar, L. Licinius Pollio, L. Cincius Alimentus, cum paucis ante diebus ex Sicilia redisset. Hi nuntiare consuli jussi, ut, si ad comitia ipse Romam venire non posset, dictatorem in agro Romano 19 diceret comitiorum causa. Si consul Tarentum profectus esset, Q. Claudium prætorem placere in eam regionem inde abducere legiones, in qua plurimas sociorum urbes tueri posset. Eadem æstate M. Valerius cum classe centum navium ex Sicilia in Africam transmisit,20 et, ad Clupeam urbem exscensione facta, agrum late, nullo ferme obvio armato, vastabat. Inde ad naves raptim prædatores recepti, quia repente fama accidit, classem Punicam adventare. Octoginta erant et tres Cum iis haud procul Clupea prospere pugnat Ro

naves.

...

16 Lectio vulgat. ante Gron. adducere.-17 Olim legebatur et magnum luctum, anteposit. et.-18 Ante Gron. Venusianum. Mox inf. Alimentius pro Alimentus.-19 Nulla ratio est in senatusconsulto addendi in agro Rom. et hæc

NOTE

a M. Marcellum tribunum militum] Marcelli consulis nuper interfecti filium.

Dictatorem in agro Romano] An ita ut ipse Quintius ex vulneribus æger in agrum Romanum veniret? an ut dictatoris potestas agro Romano finiretur? Sed hoc, ni fallor, valde novum; illud vix possibile.

• Clupeam urbem] Clupea sive Clypea oppidum fuit Africæ proprie dictæ, (quæ et postea proconsularis,) inter Hermæam sive Mercurii promontorium (vul. Capo Bon) et Hadrumettum. Clupea hodie inflexo vocabulo Quipia vocatur, pertinetque ad regnum Tunetanum.

« IndietroContinua »