Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

ac descendisse in Argestæum 7 campum; famamque inter barbaros celebrem esse, Philippum occisum. Expeditione ea, qua cum populatoribus agri ad Sicyonem pugnavit, in arborem illatus impetu equi, ad eminentem ramum cornu alterum galeæ præfregit. Id inventum ab Ætolo quodam perlatumque in Ætoliam ad Scerdilædum, cui notum erat insigne galeæ, famam interfecti regis vulgavit. Post pro

7' In Argestæum campum, nescio quem. Estræum ex Ptol, conj. Glar. et Egestæum, h. e. Thesprotium, qui affinis Orestidi, Sigon. coll. Steph. Alyerταῖοι οἱ Θεσπρωτοὶ ἀπὸ τινὸς Αἰγέστου στρατηγοῦ. Hæc nimis remota sunt, et aliis quoque argumentis possunt refelli.' Drak.—8 Perfregit Edd. anté

NOTE

montibus dividuntur a Chaonia, quæ videtur ad eorum sedem producta sub corrupto nomine Canina, quæ pars Albaniæ ad oram meridionalem sinus Adriatici.

¶ In Argestæum campum] Sigon. pro Argestæum campum, scribendum censet Ægestæum, id est, Thesprotium: nam Egestæi apud Steph. Thesproti, Epirotica gens satis nota. Sed Thesproti extra Philippi regnum, adversus quem bellum Dardanis erat; et vix credibile in Thesprotis nominandis obsoleta et parum nota appellatione usum Livium. Num potius Estraum, quod conjecerat Glarean.? Fuit certe in Macedonia, auctore Ptolem. ejus nominis oppidum, a quo Estræi, exiguus populus, Dassaretiis ad ortum æstivum proximi, inter Axium et Drillonem fluvios: hodie in Albaniæ parte septemtrionali, eo loco forte ubi nunc Tabulæ Mercatoris locant Hitirga.

r Cornu alterum galea] Ipse Livius mox insigne galea' explicat: quale tamen id fuerit silent interpretes. Lucem afferre potest quod Plut. in Pyrrho tradit, agnitum eum fuisse ab eximia crista, sive apice galeæ, et cornibus hircinis; quo sive ornamen. to ad decorem, sive nota præcipua ad terrorem usos fuisse Macedoniæ

præsertim reges, ex ipsorum nummis constat. Et ante Alexandrum quidem caput tegebant leoninis exuviis, exemplo Herculis, a quo genus ducebant: Alexander vero, qui Jove Hammone, sub arietis specie coli solito, genitus credi volebat; ex eo cornibus insignem amabat effigiem: unde et Bicornis cognominatus. Inde successores ejus simile affectabant insigne. Et Pyrrhus quidem inter Alexandri successores fuit, regnumque Macedoniæ bis tenuit. Philippus autem, de quo hic agitur, Macedonibus nunc imperabat. Quin et Thraces Asiatici, ex Herodoto, æreæ cassidi imponebant bovis aures et cornua ex ære facta: Celtæ quoque sive Galli, et Cimbri rictibus ferarum, quarum pellibus corpus tegebant, aut eorum formis affabre effigiatis sæpe capita exornabant, aut armabant. Quin et Hammoni ipsi arietis caput assignatum refert Diod. Sic. lib. 1. quod hoc signo galeam in bellis ornatam gestasset. Et vero cornu pro gloriæ ac splendoris symbolo apud veteres habebatur. Adeo ut Hebræorum aliorumque orientalium lingua eodem vocabulo, Karan 7¬p, utrumque exprimatur, et splendor et cornu: unde et cornuta Mosis facies pro splendida.

12

10

[ocr errors]

fectionem ex Achaia regis 9 Sulpicius, Æginam classe profectus, cum Attalo sese conjunxit. Achæi cum Etolis Eleisque haud procul Messene prosperam pugnam fecerunt. Attalus rex et P. Sulpicius Æginæ hybernarunt. Exitu hujus anni T. Quintius Crispinus consul, dictatore comitiorum ludorumque faciendorum causa dicto T. Manlio Torquato, ex vulnere moritur. Alii Tarenti," alii in Campania mortuum tradunt. Id quod nullo ante bello acciderat, duo consules, sine memorando prælio interfecti, velut orbam rem publicam reliquerant. Dictator Manlius magistrum equitum C. Servilium (tum ædilis curulis erat) dixit. Senatus, quo die primum est habitus, ludos magnos facere dictatorem jussit, quos M. Æmilius prætor urbis, C. Flaminio, Cn. Servilio consulibus, fecerat, et in quinquennium voverat.13 Tum dictator et ludos 14 fecit, et in insequens lustrum vovit. Ceterum, cum duo consulares exercitus tam prope hostem sine ducibus essent, omnibus aliis omissis, una præcipua cura Patres populumque incessit, consules primo quoque tempore creandi, et ut eos potissimum crearent, quorum virtus 's satis tuta a fraude Punica esset: 'cum toto eo bello damnosa præpropera ac fervida ingenia imperatorum fuissent,16 tum eo ipso anno consules, nimia cupiditate conserendi cum hoste manum, in necopinatam

[ocr errors]

Gronov. Put. præflegit.—9 Philippi pro regis Edd. ante Gronov.-10 Olim legebatur T. Quintius Cos. Mox L. Manlio pro T. Manlio.-11 Verba Alii Tarenti in omnibus Gall. et Voss. desiderantur.-12 Non Cn. Servilium, quod ex ultima Gruteri ed. Gron. et al. servarunt. Nam C. Servilium cum Q. Metello hujus anni ædilem curulem fuisse, infr. quoque c. 36. Noster refert.' Doering.-13 Conj. Rupert. et in quinquennium vovere sc. dictatorem jussit: quia Livius sup. XXII. 9. dicit quidem, ludos hos ab Emilio factos, non vero in quinquennium votos fuisse.-14 Vocem ludos, quam ob ingratam ejus repetitionem ejiciendam censuerunt Jac. Gronov. et Crevierius, librr. Mss. apud Drakenborchium constanter tuentur.' Doering. Mox in sequens Edd. ante Gronov.-15 ‘J. F. Gronov. orationis concinnitati consulturus, hunc locum ita refingit: consules creandi, et eos potissimum, quorum virtus cett. Sed Dukerus, sæpius apud Nostrum mutatam hujuscemodi orationis formam occurrere, exemplis probavit.' Doering.—

NOTE

• Ludos magnos] De illorum origine, supra lib. xxv. cap. 12.

t Ingenia fuisse [fuissent] Subintellige, aiebant, vel cogitabant.

fraudem lapsos esse. Ceterum Deos immortales, miseritos 17 nominis Romani, pepercisse innoxiis exercitibus: temeritatem consulum ipsorum capitibus damnasse."

34. Cum circumspicerent Patres, quosnam consules facerent, longe ante alios eminebat C. Claudius Nero. Ei collega 18 quærebatur, et virum quidem eum egregium ducebant, sed promtiorem acrioremque, quam tempora belli postularent, aut hostis Hannibal: temperandum acre ejus ingenium moderato et prudenti viro adjuncto collega censebant. M. Livius erat, multis ante annis ex consulatu populi judicio damnatus." Quam ignominiam adeo ægre tulerat, ut et rus migraret,' et per multos annos et Urbe et omni coetu careret hominum. Octavo ferme post damnationem anno M. Claudius Marcellus et M. Valerius Lævinus consules reduxerant eum in Urbem: sed erat veste obsoleta capilloque et barba promissa,* præferens in vultu habituque insignem memoriam ignominiæ acceptæ. L. Veturius et P. Licinius censores eum tonderi,20 et squalorem deponere, et in senatum venire, fungique aliis publicis muneribus coëgerunt. Sed tum quoque aut verbo assentiebatur, aut pedibus in sententiam ibat, donec cognati hominis eum causa, M. Livii Macati, cum fama' ejus age

• Consulumque ipsorum nimiam audaciam, ipsorum tantum morte punitam voluisse.

Condemnatus statim post consulatum, vel propter gesta in consulatu.

Senatoribus aliis verba facientibus ipse vel unico verbo assentiendo, vel cum discessio fieret, e sua sede in alteram partem cum aliis migrando, sententiam suam per silentium prodebat.

16 Fuisse Donjat.-17 Misertos Crev.

18 Put. Voss. et coll. Gud. collega et quar. Cantabr. Sed collega; idque rectius videtur.' Jac. Gron.-19 Migrarit Edd. ante Gron.-20 Tondere Edd. ante Gron.-1'Non opus erat, ut præpositio de, quam optimi codd. ignorant,

NOTE

u Populi judicio damnatus] Quod prædam Illyricam maligne divisisse

argueretur.

huc a censoribus lectum in senatum fuisse apparet: sed quod consul fuisset, et sic ex eorum esset numero,

* Barba promissa] Ut in luctu et quibus permissum erat in senatu sententiam dicere, ut antea est observatum.

reatn.

y Et in senatum venire] Forte non tanquam senatorem ; neque enim ad

retur, stantem coëgit in senatu sententiam dicere. Tum ex tanto intervallo auditus convertit ora hominum2 in se, causamque sermonibus præbuit," 'indigno injuriam a populo factam, magnoque id damno fuisse, quod tam gravi bello nec opera nec consilio talis viri usa res publica esset. C. Neroni neque Q. Fabium, neque M. Valerium Lævinum dari collegas posse, quia duos patricios creari non liceret. Eandem causam in T. Manlio esse, præterquam quod recusasset delatum consulatum recusaturusque esset. Egregium par consulum fore, si M. Livium C. Claudio collegam adjunxissent.' Nec populus mentionem ejus rei ortam a Patribus est aspernatus. Unus eam rem in civitate is, cui deferebatur honos, abnuebat, levitatem civitatis accusans. "Sordidati rei non miseritos, candidam togam invito offerre: eodem honores pœnasque congeri. Si bonum virum ducerent, quid ita pro malo ac noxio damnassent? si noxium comperissent, quid ita, male credito priore consulatu, alterum crederent?' Hæc taliaque arguentem et querentem castigabant Patres, 'et M. Furium,' memorantes, 'revocatum de exilio, patriam pulsam3 sede sua restituisse. Ut parentum sævitiam, sic patriæ, patiendo ac ferendo leniendam esse.' Annisi omnes cum C. Claudio M. Livium consulem fecerunt.*

[ocr errors]

h Cum egregie perorasset, spectari cœpit, deditque causam de se disserendi, et fatendi inustam ipsi infamiam cum eam meritus non esset.

i Post male sibi commissum primum consulatum, cur secundum committerent?

ante fama in editt. quibusdam intruderetur.' Doering.-2 Conj. Rupert. ora omnium sc. senatorum.-3 Male in quibusd. editt. patria pulsum vel patriam pulsum legitur.' Doering.

NOTE

z Duos patricios] Notat Sigon. his temporibus nunquam in consulatu duos simul patricios fuisse, licet plebeii duo conjuncti fuerint; velut cum creati sunt consules Gracchus et Marcellus.

a Patriam pulsam sede sua restituisse] Vulgo, patria pulsum, sede sua restituisse elegantius tamen Put. patriam pulsam sede sua; quod post Rhenanum

Gronov. probat. Patriæ quippe nomine intelligitur resp. civitas, populus Romanus ; qui, urbe pulsus a Gallis, restitutus fuerat in pristinas sedes a Camillo (de quo lib. v.) Simili loquendi forma usus Augustus apud Sueton. Ita mihi salvam ac sospitem remp. sistere in sede sua liceat.' *A. U. C. 546.

35. Post diem tertium ejus diei prætorum comitia habita. Prætores creati L. Porcius Licinus, C. Mamilius,4 b A. et C. Hostilii Catones. Comitiis perfectis ludisque factis, dictator et magister equitum magistratu abierunt. C. Terentius Varro in Etruriam proprætor missus, ut ex ea provincia C. Hostilius Tarentum ad eum exercitum iret, quem T. Quintius consul habuerat. Et L. Manlius trans mare legatus iret, viseretque, quæ res ibi gererentur: simul, quod Olympiæ ludicrum ea æstate futurum erat, quod maximo coetu Græciæ celebraretur, ut, si tuto per hostem posset, adiret id concilium : ut, qui Siculi bello ibi profugi, aut Tarentini cives relegati ab Hannibale essent domos redirent, scirentque, sua omnia, quæ ante bellum habuissent, reddere populum Romanum. Quia periculosissimus annus imminere videbatur, neque consules in re publica erant, in consules designatos omnes versi, quam primum eos sortiri provincias, et præsciscere, quam quisque eorum provinciam, quem hostem haberet, volebant. De reconcilia

[ocr errors]

4 Olim legebatur C. Manlius. Caius certe non est prænomen Manliorum. Hunc puto esse C. Mamilium Vitulum.' J. F. Gron.-5 Hæc verba nullo in Ms. obvia: unde forsan leg. ad eum exercitum, (qui illic erat,) L. (al. T.)

NOTE

[blocks in formation]

Langanico, ex mente Castaldi, Nigro Stauri. Ibi habebantur ludi Olympici Jovi sacri, quarto quoque anno celebrari soliti circa solstitium æstivum; quod intervallum Olympiadem dixere. Quatuor apud Græcos fnisse præcipua certamina sacra sive agones cuique notum. Olympia Jovi; Pythia Apollini dicata; Nemea in honorem Archemori; Isthmia in honorem Palæmonis, alias Melicertæ. Præter musicæ certamen (quod in Pythiis), exercitationum, quibus certabatur, quinque fuere genera; saltus, cursus, discus, jaculatus, et lucta. Præmia victoris coronæ fuere ex ramis in Olympicis ludis oleastri, in Pythicis lauri cum baccis, in Isthmiis ex pinu, in Nemeis ex apio.

« IndietroContinua »