Immagini della pagina
PDF
ePub

tione etiam gratiæ eorum in senatu actum est, principio facto a Q. Fabio Maximo. Inimicitiæ autem nobiles 7 ° inter eos erant, et acerbiores eas indignioresque Livio sua calamitas fecerat, quod spretum se in ea fortuna credebat.. Itaque is magis implacabilis erat, et, nihil opus esse reconciliatione,' aiebat. 'Acrius et intentius omnia gesturos, timentes ne crescendi ex se inimico collegæ potestas fieret." Vicit tamen auctoritas senatus, ut, positis simultatibus, communi animo consilioque administrarent rem publiProvinciæ iis non permixtæ regionibus, sicut superioribus annis, sed diversæ extremis Italiæ finibus, alteri adversus Hannibalem Bruttii, Lucani; alteri Gallia adversus Hasdrubalem (quem jam Alpibus appropinquare fama erat) decreta. Exercitum ex duobus, qui in Gallia quique in Etruria essent, addito urbano, eligeret, quem mallet, qui Galliam esset sortitus. Cui Bruttii provincia evenisset, novis legionibus urbanis scriptis, utrius mallet consulum prioris anni, exercitum sumeret. Relictum a consule exercitum Q. Fulvius proconsul acciperet; eique in annum imperium esset. Et C. Hostilio, cui pro Etruria Tarentum mutaverant provinciam, pro Tarento Capuam mutaverunt. Legio una data, cui Fulvius proximo anno præfuerat.

36. De Hasdrubalis adventu in Italiam cura in dies crescebat. Massiliensium primum legati nuntiaverant, eum in Galliam transgressum, erectosque adventu ejus, quia

* Et quæ Livio majorem indignationis seu offensionis causam præbuerant. Cum metueret uterque, ne si forte deterius rem gereret, locus daretur collegæ, sibi infenso, sese extollendi augendique potentiam et gloriam suam ex ipsius dede

core.

'Manlius eet.' Rupert.-6 Vet. lib. teste Sigon. et præscire.-7 Vet. lib. teste Sigon. ante nobiles inter eos.-8 Quem Alpibus Edd. ante Sigon.

NOTE

• Inimicitiæ autem nobiles] Alias, inimicitiæ ante nobiles. In gratiam vero ut redierint, refert Valer. Max. lib. iv. cap. 2.

Non permixta regionibus] Ut anno

superiori, quo Fabius ad Tarentum, Fulvius in Lucania et Brattiis finitimis populis rem gerere jussi. Sup.

c. 3.

magnum pondus auri attulisse diceretur ad mercede auxilia conducenda, Gallorum animos. Missi deinde cum iis legati ab Roma Sex. Antistius et M. Ræcius ad rem inspiciendam retulerant, misisse se cum Massiliensibus ducibus, qui per hospites eorum, principes Gallorum, omnia explorata referrent. Pro comperto habere, Hasdrubalem ingenti jam coacto exercitu proximo vere Alpes trajecturum; nec tum eum quicquam aliud morari, nisi quod clausæ hyeme Alpes essent. In locum M. Marcelli P. Ælius Pætus 10 augur creatus inauguratusque; et Cn. Cornelius Dolabella rex sacrorum inauguratus est in locum M. Marcii, qui biennio ante mortuus erat. Hoc eodem anno et lustrum conditum est a censoribus P. Sempronio Tuditano et M. Cornelio Cethego. Censa civium capita centum triginta septem millia centum et octo: minor aliquanto numerus, quam qui ante bellum fuerat. Eo anno primum, ex quo Hannibal in Italiam venisset, comitium tectum esse,' moriæ proditum est, et ludos Romanos semel instauratos ab ædilibus curulibus Q. Metello et C. Servilio. Et plebeiis ludis biduum instauratum ab Q. Mamilio " et M. Cæcilio Metello ædilibus plebis. Et tria signa ad Cereris iidem dederunt: et Jovis epulum fuit ludorum causa.

11 me

9 Retius Gron. Doujat. Crev.-10 Sigon. emend. e lectione vulgat. L. Aquilius Patus. Vet. lib. apud eum præfectus Aquilius Pætus.-11 'Verba ex quo Hannibal in I. v. vel otiosa, vel corrupta: certe non patiuntur interpretationem Marliani et Nardini: comitium eo anno, quo H. in I. venit, tectum fuisse. Nam nec quemquam in designando tempore ita loquutum, puto, nec video, cur Livius id demum hoc anno memorare voluerit. Suspicor mutilum esse locum, Liviumque hic non solum de anno, quo tectum comitii perfectum, verum etiam, quo inchoatum est, nempe eo, quo Hannibal in Italiam venit, egisse.' Duker. Cæptum post venisset excidisse putabat Roëllins. Verba autem sic transponebat Crev. Eo anno primum, ex quo Han. in It. venisset, lustrum conditum est a censoribus, (nam licet ter censores creati sunt, ex quo Hannibal in It. venit, hi tamen soli lustrum condidere)...ante bellum fuerat. Hoc eodem anno et comitium tectum esse cet.' Rupert.-12 Ab Q. Manlio Edd. ante Sigon. et paulo infr. C. Manlio pro C. Mamilio.-13 Mox pro iidem male in quibusdam vett. libr. eidem, nisi pro iidem positum sit. Nonnulli Mss. apud Drakenb.

NOTE

Comitium tectum] Comitium vocabatur locus in foro ubi habebantur comitia, præsertim curiata. Id diu tecto caruit, ita ut populus sub dio

de rebus publicis deliberare cogeretur: unde non raro tempestate ingruente solvebantur comitia. Nunc autem tecto illud operiri placuit.

k

Consulatum inde ineunt C. Claudius Nero et M. Livius iterum. Qui, quia jam designati provincias sortiti erant, prætores sortiri jusserunt. C. Hostilio urbana evenit: 14 h addita et peregrina, ut tres in provincias exire possent. A. Hostilio Sardinia, C. Mamilio Sicilia, L. Porcio Gallia * evenit. Summa legionum trium et viginti ita per provincias divisa, ut binæ consulum essent," 15 quatuor Hispania haberet, tres prætores binas, in Sicilia, in Sardinia, et Gallia, duas C. Terentius in Etruria, duas Q. Fulvius in Bruttiis, duas Q. Claudius circa Tarentum et Sallentinos, unam C. Hostilius Tubulus Capuæ; duæ urbanæ ut scriberentur. Primis quatuor legionibus populus tribúnos creavit : in ceteras consules miserunt.'

37. Prius quam consules proficiscerentur, novemdiale sacrum fuit, quia Veiis de cœlo lapidaverat. Sub unius prodigii (ut fit) mentionem alia quoque nuntiata; Minturnis ædem Jovis et lucum Marica, item Atellæ murum et portam de cœlo tacta.16 Minturnenses, terribilius quod esset,

m

m Ut consulum unusquisque duas haberet legiones.

habent ad Cereris ædem, alii ad Cereris fidem sine sensu.' Doering. Eidem Gron. Crev. Edem Doujat.—14 Urbana jurisdictio editt. ante Gron.— 15' Ut binæ consulum essent: male Pighius cuique ante consulum, et mox quisque ante binas inserendum putabat. Mirum, non intellexisse eum vim numerabilium eiuepisoμévwv s. dispertitivorum. J. F. Gron.

NOTE

↳ Urbana evenit] Intellige e proximo, provincia, vel sors; munus scilicet juris inter cives dicendi, ut et peregrina inter peregrinos.

i Ut tres in provincias] Ut nempe ex quatuor prætoribus creatis, tres extra urbem mitti possent ad res gerendas, uno urbanas provincias duas sen jurisdictiones administrante et

exercente.

L. Porcio Gallia] At jam Gallia consulum alteri assignata fuerat. Quid ergo prætore opus? Id factum extra ordinem conjicias, ob periculum ea parte ab Hasdrubale adven

tante in Hannibalis fratris auxilium.

In ceteras consules miserunt] Jam observatum est, cum tribuni militum ad legiones a consulibus aliisve imperatoribus prius crearentur; populum deinde partes suas ea in re interponere cœpisse. Nunc itaque ad eas legiones quæ consulibus attributæ, tribuni a populo nominati; ad reliquas aliis imperatoribus assignatas ipsi consules tribunos crearunt.

m Lucum Marica] Fuit Marica Nympha, seu Dea Minturnensium circa Lirim fluvium, de qua dictum Dec. I.

adjiciebant, sanguinis rivum in porta fluxisse. Et Capuæ lupus, nocte portam ingressus, vigilem laniaverat. Hæc procurata hostiis majoribus prodigia, et supplicatio diem unum fuit ex decreto pontificum. Inde iterum novemdiale instauratum, quod in Armilustro" lapidibus visum pluere. Liberatas religione mentes turbavit rursus nuntiatum, Frusinone infantem natum esse quadrimo parem; nec magnitudine tam mirandum, quam quod is quoque, ut Sinuessæ biennio ante, incertus, mas an foemina esset, natus erat. Id vero haruspices, ex Etruria acciti, fœdum ac turpe prodigium dicere. Extorrem agro Romano, procul terræ contactu, alto mergendum. Vivum in arcam condidere, provectumque in mare projecerunt. Decrevere item pontifices, ut virgines ter novena, per Urbem euntes, carmen canerent. Id cum in Jovis Statoris æde discerent, conditum ab Livio poëta, carmen, tacta de cœlo ædes in Aventino Junonis Reginæ prodigiumque id ad matronas pertinere, haruspices cum respondissent, donoque Divam placandam esse; ædilium curulium edicto in Capitolium convocatæ, quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab Urbe domicilia essent, ipsæ inter se quinque et viginti delegerunt, ad quas ex dotibus stipem conferrent. Inde donum pelvis aurea facta, lataque in Aventinum, pureque et caste a matronis sacrificatum. Confestim ad aliud sacrificium eidem

NOTE

n In Armilustro] Armilustrum et Armilustrium diversa sunt. Etenim Armilustrium festum erat apud Romanus, quo rem divinam faciebant lustrationis causa; ex eo dictum quod circumirent ludentes, ancilibus armati, testibus Varrone et Festo. Armilustrum antem fuit locus in quo hæc sacra fiebant; petito nomine ab ambitu lustri. Hinc Armilustrum, et vicus Armilustri in Aventino.

• Conditum ab Livio poëta] Livium Andronicum intelligit, Poëtam antiquissimum, qui apud Romanos primus fabulam docuit, ut Cic. et Gell.

scribunt, hoc est, dramata recitavit : cujus rei initium M. Claudio Cethego Cæci filio, et P. Sempronio Tuditano Coss. an. U. 549. Fuit autem hic Livius libertus M. Livii Salinatoris, cujus et liberos erudierat. De fabularum primis actoribus dictum supravII. 2. Conditum et sequentia refer ad carmen.

P Ex dotibus stipem conferrent] Consentientibus scilicet maritis, medioeria dona religionis præsertim causa mulieribus permissa. Alioqui maritus constante matrimonio civile habet dotis dominium.

Divæ ab decemviris edicta dies, cujus ordo talis fuit: ab æde Apollinis boves fœminæ albæ duæ porta Carmentali in Urbem ductæ. Post eas duo signa cupressea Junonis Reginæ portabantur. Tum septem et viginti virgines, longam indutæ vestem, carmen in Junonem Reginam canentes ibant; illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et inconditum, si referatur. Virginum ordinem sequebantur decemviri coronati laurea prætextatique. A porta Jugario vico in forum venere. In foro pompa constitit; et, per manus reste data," virgines sonum vocis pulsu pedum modulantes incesserunt. Inde vico Tusco Velabroque, per Boarium forum, in clivum Publicium 17' atque ædem Junonis Reginæ perrectum. Ibi duæ hostiæ ab decemviris immolatæ, et simulacra cupressea in ædem illata.

38. Diis rite placatis, delectum consules habebant acrius

"Tradito per manus fune, quo pompa trahebatur.

• Saltatione regentes, vel sequentes cantum.

16 Olim legebatur tactam.—17 In clivum publicum Edd. ante Gron. Vide Not. Var. et Not. Delph. inf.

4 Ab decemviris] Sacrorum.

NOTE

Ab æde Apollinis] Cum plures fuerint ædes Apollinis Romæ, hinc at. que ex sequentibus patet hanc pompam ab æde Apollinis quæ in regione Circi Flaminii erat, per portam Carmentalem, ad Forum Romanum incessisse; inde per Forum Boarium et Velabrum, in Aventinum ductam, ad ædem Junonis Reginæ.

+ Pulsu pedum] Scabellis nempe, et crupeziis pedibus subjectis, de quibus vid. Jac. Sponium Miscell. Er. Ant. sect. 1. art. 6. J. Clericus.

• In clivum Publicium] Alias, clivum publicum. Sed differant hi duo clivi. De publico, qui in Quirinali, accipiendus Livius lib. xxvI. cap. 10. Hic Publicius clivus, seu clivus Pub. Delph. et Var. Clas.

licii in regione Aventini, sic appellatus est, ex Festo, quod eum duo fratres, L. et M. Publicii Malleoli ædiles curules, pecuariis condemnatis, ex pecunia quam ceperant, munierunt, ut in Aventinum vehiculis ab Velia veniri posset: sic enim corrigendum hunc locum censent non improbabiliter viri docti, cum vulgo scriptum sit, 'ut in Quintinum vehiculis vel venire possit.' Simili de causa, ait Varro, dictus est Publicius viens, ad portam Trigeminam regione Circi Maxi

mi.

* Atque ædem Junonis Reginæ] Diversa duo erant Junonis Reginæ templa: alterum in Aventino, quo hæc pompa processit; alterum in regione Circi Flaminii.

Livius.

7 P

« IndietroContinua »