Immagini della pagina
PDF
ePub

Maenio praetore urbano creati sunt, L. Scribonius Libo, M. Tuccius, Cn. Baebius Tamphilus. Cum Perseo rege et Macedonibus bellum, quod imminebat, non unde plerique opinantur, nec ab ipso Perseo causas cepit. Inchoata initia a Philippo sunt: et is jpse, si diutius vixisset, id bellum gessisset. Una eum res, quum victo leges imponerentur, maxime angebat; quod, qui Macedonum ab se defecerant in bello, in eos ius saeviendi ademptum ei ab senatu erat: quum, quia rem integram Quinctius in eonditionibus pacis distulerat, non desperasset impetrari posse. Antiocho rege deinde bello superato ad Ther. mopylas, divisis partibus, quum per eosdem dies con. sul Acilius Heracleam, Philippus Lamiam oppugnas. set; capta Heraclea, quia iussus abscedere a moenibus Lamiae erat, Romanisque oppidum deditum est, aegre eam rem tulerat. Permulsit iram eius consul, quod, ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fuga Aetoli contulerant, Philippo permisit, ut Athamaniae et Amynandro bellum inferret; et urbes, quas Thessalis Aetoli ademerant, regno adiiceret. Haud ma. gno certamine et Amynandrum Athamania expulerat, et urbes aliquot receperat. Demetriadem quo. que, urbem validam et ad omnia opportunam, et Ma. gnetum gentem suae ditionis fecit. Inde et in Thra. cia quasdam urbes, novae atque insuetae libertatis vitio, seditionibus principum turbatas, partibus, quae domestico certamine vincerentur, adiungendo sese, cepit.

XXIV. His sedata in praesentia regis ira in Romanos est. . Nunquam tamen remisit animum a col. ligendis in pace viribus, quibus, quandoque data fortuna esset, ad bellum uteretur. Vectigalia regni non fructibus tantum agrorum portoriisque maritimis auxit; sed metalla etiam et vetera intermissa recoluit, et nova multis locis instituit. Ut vero antiquam

+

multitudinem hominum, quae belli cladibus amissa erat, restitueret; non subolem tantum stirpis parabat, cogendis omnibus procreare atque educare libe. ros, sed Thracum etiam magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat, quietusque aliquamdiu a beliis, omni cura in augendas regni opes intentus fuerat. Rediere deinde causae, quae de integro iram moverent in Romanos. Thessalorum et Perrhaebu. rum querelae de urbibus suis ab eo possessis, et legatorum Eumenis regis de Thraciis oppidis per vim occupatis, traductaque in Macedoniam multitudine, ita auditae erant, ut eas non negligi satis appareret. Maxime moverat senatum, quod iam Aeni et Maruneae affectari possessionem audierant; minus Thessalos curabant. Athamanes quoque venerunt legati, non partis amissae, non finium iacturam querentes, sed totam Athamaniam sub ius iudiciumque regis renisse. Et Maronitarum exsules; (erant pulsi, quia libertatis causam defendissent ab regio praesidio) ii non Maroneam modo, sed etiam Aenum in potestate nuntiabant Philippi esse. Venerant et a Philippo legati ad purganda ea: qui nihil, nisi permissu Ro. manorum imperatorum, factum affirmabant. Civi. tates Thessalorum, et Perrhaeborum, et Magnetum, et cum Amynandro Athamanum gentem, in eadem causa, qua Aetolos, fuisse. Anliocho rege pulso, occupatum oppugnandis Aetolicis urbibus consulem ad recipiendas eas civitates Philippum misisse : arvis subactos pa. rere. Senatus, ne quid absente rege statueret, lega. tos ad eas controversias disceptandas misit, Q. Caeciliuin Metellum, M. Baebium Tamphilum, Ti. Sempronium: quorum sub adventum ad Thessalica Tempe omnibus iis civitatibus, quibus cum rege disceptatio erat, concilium indictum est.

XXV. Ibi quum Romani legati disceptatorum !0co, Thessali Perrhaebique et Athamanes haud dubii

accusatores, Philippus ad audienda crimina tanquam reus, consedissent; pro ingenio quisque eorum, qui principes legationum erant, et gratia cum Philippo aut odio, acerbius leniusve egerunt. In controversiam autem veniebant, Philippopolis, Tricca, Phaloria, et Eurymenae, et cetera circa eas oppida; utrum Thessalorum iuris, quum vi ademptae possessaeque ab Aetolis forent, (nam Philippum Aetolis ademisse eas constabat) an Aetolica antiquitus ea oppida fuissent. Ita enim Acilium regi concessisse, si Aetolorum fuissent, et si voluntate, non si vi atque armis coacti, cum Aetolis essent. Eiusdem formulae disceptatio de Perrhaeborum Magnetumque oppidis fuit. Omnium enim iura possidendo per occasiones Aetoli miscuerant. Ad haec, quae disceptationis erant, querelas Thessalorum adiectae, quod ea oppida, si iam redde rentur sibi, spoliata ac déserta redditurus esset. Nam, praeter belli casibus amissos , quingentos principes iu ventutis in Macedoniam abduxisse, et opera eorum in servilibus abuti ministeriis: et, quae reddiderit coactus Thessalis, inutilia ut redderet, curasse. Thebas - Phthias unum maritimum emporium fuisse, quondam Thessalis quaestuosum et frugiferum. Ibi navibus onerariis comparatis, regem, quae praeter Thebas De. metriadem cursum dirigerent, negotiationem maritimam omnem eo avertisse. Iam ne a legatis quidem, qui iure gentium sancti sint, violandis abstinere: insidias positas euntibus ad T. Quinctium. Itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos coniectos, ut non in civitatibus suis, non in communibus gentis conciliis, quisquam hiscere audeat. Procul enim abesse libertatis auctores Romanos : lateri adhaerere gravem dominum, prohibentem uti beneficiis populi Romani. Quid autem, si vox libera non sit, liberum esse? Nunc se fiducia et praesidio legatorum ingemiscere magis, w quam loqui. Nisi provideant aliquid Romani, quo et

[ocr errors]

3. Graecis Macedoniam accolentibus metus, et audacia

Philippi minuatur, nequicquam et illum victum, et se D

liberatos esse, Ut equum tenacem, non parentem fre

nis asperioribus castigandum esse. Haec acerbe poli stremi: quum priores leniter permulsissent iran

eius,petentes, Ut ignosceret pro libertate loquentibus ; u et ut, deposita domini acerbitate, assuesceret socium atque amicum sese praestare ; et imitaretur populum . Romanum, qui caritate, quam metu, adiungere sibi u socios mallet. Thessalis auditis, Perrhaebi Gonno

condylum, quod Philippus Olympiadem appellave. į rat, Perrhaebiae fuisse, et ut sibi restitueretur, age

bant. Et de Malloea et Ericinio eadem postulatio

erat. Athamanes libertatem repetebant, et castella # Athenaeum et Poetneum. de XXVI. Philippus, ut accusatoris potius, quam rei, speciem haberet, et ipse a querelis orsus,

Menei laidem in Dolopia, quae regni sui fuisset, Thessalos

vi atque armis expugnasse, questus est: item Petram in Pieria ab iisdem Thessalis Perrhaebisque captam: Xynias quidem, haud dubie Aetolicum oppidum, sibi

eos contribuisse; et Paracheloida , quae sub Athamabi nia esset, nullo iure Thessalorum formulae factam.

Nam quae sibi crimina obiiciantur, de insidiis legatorum, et maritimis portubus frequentatis aut desertis;

alterum deridiculum esse, se reddere rationem, quos i portus mercatores aut nautici petant; alterum mores

suos respuere. Tot annos esse, per quos nunquam cessaverint legati, nunc ad imperatores Romanos, nunc Romam ad senatum crimina de se deferre. Quem unquam verbo violatum esse? Semel ad Quinctium euntibus insidias dici factas: sed, quid iis acciderit, non adiici. Quaerentium, quod falso obiiciant, quum veri nihil habeant, ea crimina esse. Insolenter et immodice abuti Thessalos indulgentia populi Romani, velut ex diutina siti nimis avide meram haurientes li

bertatem. Itaque, servorum modo praeter spem repente manumissorum, licentiam vocis et linguae experiri, et iactare sese insectatione et condiciis dominorum. Elatus deinde ira adiecit, Nondum omnium dierum solem occidisse. ld minaciter dictum, non Thessali modo in sese, sed etiam Romani acceperunt: et quum fremitus post eam vocem ortus, et tandem sedatus esset, Perrhaeborum inde Athamanumque legatis respondit, Eandem, de quibus illi agant, civitatium causam esse: consulem Acilium et Romanos sibi dedisse eas, quum hostium essent. Si suum munus, qui dedissent, adimere velint, scire se, cedendum esse: sed meliori ac fideliori amico, in gratiam levium et inutilium sociorum, iniuriam eos esse facturos. Nec enim ullins rei minus diuturnam esse gratiam, quam libertatis : praesertim apud eos, qui male utendo eam corrupturi sint. Causa cognita, pronuntiaverunt legati, Placere, deduci praesidia Macedonum ex iis urbibus, et antiquis Macedoniae terminis regnum finiri. De iniuriis, quas ultro citroque illatas querantur, quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam iuris Basequendi constituendain esse.

XXVII, Inde, graviter offenso rege, Thessalonicen ad cognoscendum de Thraciae urbibus profici. scuntur. Ibi legati Eumenis: Si liberas ésse Aenum et Maroneam velint Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere, quam ut admoneant, re, non verbo, eos liberos relinquant, nec suum munus intercipi ab alio pa. tiantur. Sin autem minor cura sit civitatium in Thra cia positarum, multo verius esse, quae sub Antiocho fuerint, praemia belli Eumenem, quam Philippum, Tabere; vel pro patris Attali meritis bello, quod ad. versus Philippum ipsum gesserit populus Romanus:

suis, quod Antiochi bello terra mariqué laboribus periculisque omnibus inter fuerit. "Haberc eum praeterea decem legatorum in eam rem praeiudicium; qui

« IndietroContinua »