Immagini della pagina
PDF
ePub

X

8

Sunium navigans, inter medias prope hostium classes, Chalcidem pervenit. Inde, collaudata fide ac virtute, quod neque timor neque spes flexissent eorum animos, hortatusque in posterum, ut eadem constantia permanerent in societate, si suam, quam Oritanorum 9 atque Opuntiorum, fortunam mallent, ab Chalcide Oreum navigat, principumque iis, qui fugere capta urbe, quam se Romanis tradere, maluerant, summa rerum et custodia urbis permissa, ipse Demetriadem ab Euboea, unde primo ad opem ferendam sociis profectus erat, trajecit. Cassandreæ deinde centum navium longarum carinis positis, contractaque ad effectum ejus operis multitudine 1 fabrorum navalium, quia res in Græcia tranquillas et profectio Attali fecerat, et in tempore laborantibus sociis latum ab se auxilium, retro in regnum concessit, ut Dardanis" bellum inferret.

Gron. Sed quod est conjunctio, et post fuisse suppl. eam.' Rupert.-7 Olim legebatur ipse a Cenchreis.-8 'In posterum, ut eadem, &c. Oritanorum atque. Hæc verba cum mediis Livii esse soli credimus Andreæ primo editori. Mihi quidem nullis in scriptis occurrerunt: sed tantummodo, hortatusque oppugnatiorum fortunam mallent. Numquid igitur fuit, dehortatusque, ne Opuntiorum fortunam mallent? id est, ne cito sese dederent.' J. F. Gron.-9 Ölim ante Sigon. Oreanorum.-10 Edd. ante Gron. et multitudine. ' Copulativa est erratum operarum in novitiis: nam et Mss. et priores editiones eam non agnoscunt.' J. F. Gron.-11 In Mss. dicionis et Sicioniis pro Dardanis; unde Jac. Gron. conj. Sintiis. Cf. ad XLII. 51. et XLIV. 46.' Rupert.

NOTE

lia habuit, Lechæum ad sinum Corinthiacum, qua occidens est; Cenchreas vero ad Saronicum: ubi nomen hodieque servant. Fuere et Cenchreæ in Troade.

Super Sunium] Promontorium est Atticæ ex adverso Helenæ insulæ in Ægæum mare prominens, quod ibi Myrtoum cognominatur. Prom. nunc Italis, Capo delle Colonne. Hujus navigationis causa paratas alias a prioribus naves Philippus conscenderit oportet, nisi a Corinthio mari per medium isthmum illas traduxit: ali oqui din expectandum fuisset dum hæ Peloponnesum circumnavigarent Delph. et Var. Clas.

ab Corinthiaco sinu, ad intimum Saronicum, ubi Cenchreæ.

y In posterum, ut eadem] Hæc et scquentia, licet in pluribus scriptis desiderentur, (qui tantum habent, hortatusque oppugnatiorum fortunam mallent,) habentur in uno ex Regiis codicibus.

1 Cassandreæ deinde] Cassandrea seu Cassandria urbs est Macedoniæ ad extremum sinum Thermaicum in Paraxia regione juxta Olynthum et Pallenen; antea Potidæa vocabatur, cujus frequens mentio apud Demosthenem, propter Atheniensium bella adversus Philippum Alexandri Magni 7 S

Livius.

2

. 9. Extremo æstatis ejus, qua hæc in Græcia gesta sunt, cum Q. Fabius Maximi filius' legatus ab M. Livio consule Romam ad senatum nuntiasset, consulem satis præsidii Galliæ provinciæ credere L. Porcium cum suis legionibus esse, decedere se inde ac deduci exercitum consuJarem posse, Patres non M. Livium tantum redire ad Urbem, sed collegam quoque ejus C. Claudium jusserunt. Id modo in decreto interfuit, quod M. Livii exercitum 3 reduci, Neronis legiones Hannibali oppositas manere in provincia jusserunt. Inter consules ita per literas convenit, ut, quemadmodum uno animo rem publicam gessissent, ita, quanquam ex diversis regionibus convenirent, uno tempore ad Urbem accederent. Præneste qui prior venisset, collegam ibi opperiri jussus. Forte ita evenit, ut eodem die ambo Præneste venirent. Inde præmisso edicto, ut triduo post frequens senatus ad ædem Bel

1Q. Fabius Maximi Verrucosi cunctatoris filius: ita Ms. Gud. recte. Maximi P. Put. et Flor. Maximus P. plerique Mss. unde perperam edd. ante Drak. Maximus pater et prætor. Sed quis filiorum Maximi h. 1. innuitur? nam duo illi fuere ejusdem prænominis; quod non sine exemplo esse, docent Drak. Duker. Manut. ad Cic. ad Div. vIII. 8. Suspicarer, Maximo præter hos tertium fuisse filium, eumque h. 1. memorari. Sed tribus filiis idem fuisse prænomen, vix crediderim.' Rupert. Maximus pater Gron. Douj. Crev. -2' Romam ad senatum missus. Put. et meliores excludunt rò missus.' J. F. Gron.-3 Put. Livite: scribo, quod M. Livii et exercitum. Non ipsum modo venire, sed et exercitum ejus reduci.' J. F. Gron. Deduci Crev.-4 Al. ante Gron. rem gessissent. Gron. autem rempublicam defendit contra Sigon.— NOTE

·

patrem. Cassander, Macedoniæ postea rex, novum nomen imposuit, quod adhuc manet.

Q. Fabius Maximi [Maximus] Codices melioris notæ adjiciunt, P. legatus, quod primi editores reddiderant prætor, Sigonius pater: id Gronovio displicet, Q. Fabium extrema ætate functum legati ad hæc munere, præsertim cum neque euin urbe exiturum cum Livio consule fuisse indicet monitum ab eo eidem Livio datum lib. XXVII. c. 40. Gudii codex habet, Cum Q. Fabius Maximi filius legatus. Sed cum duo Fabio Maxi

mo filii essent, haud multum refert de majore, qui paulo post e vivis exiit, an de minore qui vix pueritiam egressus, intelligas quod hic dicitur, legatum nempe Romam a Livio consule fuisse.

b Præmisso edicto] Nempe ex more, quo imperator, fusis hostibus in urbem rediens, edictum præmittebat, ut conveniret senatus ; nisi major aliquis magistratus in urbe esset: tunc enim a majori magistratu dabatur huic minori magistratui advenienti

senatus.

lonæ adesset, omni multitudine obviam effusa, ad Urbem accessere. Non salutabant modo universi circumfusi, sed, contingere pro se quisque victrices dextras consulum cupientes, alii gratulabantur, alii gratias agebant, quod eorum opera incolumis res publica esset. In senatu cum more omnium imperatorum, expositis rebus ab se gestis, postulassent, ut pro re publica fortiter feliciterque administrata et Diis immortalibus haberetur honos, et ipsis triumphantibus Urbem inire liceret; 'se vero ea, quæ postularent, decernere,' Patres, 'merito Deorum primum, dein, secundum Deos, consulum,' responderunt; et supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne, cum bellum communi animo gessissent, triumphum separarent, ita convenit, ut, quoniam et in provincia M. Livii res gesta esset, et eo die, quo pugnatum foret, ejus sorte auspicium fuisset,' et exercitus Livianus deductus Romam venisset, Neronis deduci non potuisset de provincia, ut M. Livium, quadrigis Urbem ineuntem, milites sequerentur, C. Claudius equo sine militibus inveheretur.'*

8

Ipse auspicatus esset suo jure, quod ei obvenisset imperium in illum diem.

5 Olim ante Sigon. omittebant rò circumfusi.-6 'Spernunt Put. et antiquiores To contingere. Voss. sed perspicere quisque. An fuit, sed pro se quisque victrices dextras consulum capientes, vel tangentes, aut rapientes.' J. F. Gron. -7' Sic Put. Reg. Men. Pal. Voss. non fideliterque, quod urget Rhenan.' J. F. Gron.-8 Vet. lib. teste Sigon. et supplicationem amborum nomine, et triumphum utrique decreverant. 'Quod nos in nullis invenimus, et manum correc

NOTE

c Ad ædem Bellona] Quæ extra urbem erat: neque enim intra urbem senatus habebatur ab iis qui trium phaturi essent, ut scribunt Plut. in Cæsare, et Appian. 1. 11. Bell. Civil. Si semel urbem quis ingressus esset, lege cautum erat ne triumphi causa eam iterum iniret.

d Neronis deduci non potuisset] Confecto bello deportabatur ac deducebatur e provincia exercitus victor: qno non deportato nec confecta censebatur provincia. Triumphus autem

non facile decernebatur, nisi ei qui bellum confecisset. Hac de causa triumphus M. Claudio Marcello nega. tus, sup. lib. XXVI. cap. 21. Aliquando tamen ob rerum gestarum magnitudinem aliter senatui visum, ut nunc in gratiam Neronis, et lib. xxxi. c, 48. in gratiam L. Furii prætoris.

e Equo sine militibus inveheretur] Ovatione contentus fuit Claudius Nero; cum triumphus ei pariter et collegæ decretus fuisset: non mediocre moderationis exemplum, de quo

Ita consociatus triumphus, cum utrique, tum magis ei, qui, quantum merito anteibat, tantum honore college cesserat, gloriam auxit: illum equitem' aiebant 'sex dierum spatio transcurrisse longitudinem Italiæ, et eo die cum Hasdrubale in Gallia signis collatis pugnasse, quo eum castra adversus sese in Apulia posita habere Hannibal credidisset. Ita unum consulem pro utraque parte Italiæ adversus duos duces, duos imperatores, hinc consilium suum, hinc corpus opposuisse. Nomen Neronis satis fuisse ad continendum castris Hannibalem: Hasdrubalem vero, qua alia re, quam adventu ejus, obrutum atque extinctum esse? Itaque iret alter consul sublimis curru multijugis, si vellet, equis. Uno equo per Urbem verum triumphum vehi; Neronemque, etiam si pedes incedat, vel parta eo bello, vel spreta eo triumpho gloria, memorabilem fore.' Hi sermones spectantium Neronem usque in Capitolium prosecuti sunt. Pecuniam 10 in ærarium tulerunt sestertium tricies, octoginta millia æris. Militibus M. Livius quinquagenos senos asses divisit. Tantundem C. Claudius absentibus militibus suis est pollicitus, cum ad exercitum redisset. Notatum, eo die plura

toris audacis manifeste prodit.' J. F. Gron.-9 Delet Rhenan, particulas, et lectionem defendit antiquam quoniam in provincia, &c. fuisset, exercitus. Eas antem tenent Put. et omnes melioris notæ libri. Si usquam nexas arenas fecit Rhenan. hic fecit. Sed et duplicatum ut ferre non potuit. Hæc revera antiqua formula est.' J. F. Gron.-10 Pecuniæ Gron. Doujat. Crev.

Valer. Max. lib. IV. cap. 1.

NOTE

f Cum Hasdrubale in Gallia] In Umbria, quam Galli occupaverant.

5 Sestertium tricies, octoginta millia aris] Polyb. plusquam trecenta talen. ta hic numerat, quod esset plus septuagesies bis. Dubitat idcirco Gron. an exciderit litera L, et notatum fuerit LXXX. quod est octogies, id est, trecenta triginta tria talenta, viginti minæ. Sestertium tricies essent ex Gronovii calculo centum viginti sex talenta demtis quatuor millibus

nummorum: Belgica vero pecunia septuaginta quinque millia octingenti scutati. Pro octoginta millibus æris, Muret. ex vet. lib. legebat octingenta millia.

Sestertium tricies] Ex calculo Gronovii 227400. florenos Hollandica pecuniæ. Id tainen majorem summam fuisse putat. J. Clericus.

h Quinquagenos senos asses] Nostræ monetæ asses circiter 32.

Quinquagenos senos] Circiter 30. stuveros. J. Clericus.

carmina militaribus jocis in C. Claudium, quam in consulem suum, jactata: equites L. Veturium et Q. Cæcilium legatos magnis tulisse laudibus, hortatosque esse plebem, ut eos consules in proximum annum crearent: adjecisse equitum prærogativæ auctoritatem consules, postero die in concione, quam forti fidelique duorum præcipue legatorum opera usi essent, commemorantes.

10. Cum comitiorum tempus appeteret, et per dictatorem comitia haberi placuisset, C. Claudius consul M. Livium collegam dictatorem dixit; Livius Q. Cæcilium magistrum equitum. A M. Livio dictatore creati consules L. Veturius, Q. Cæcilius; is ipse, qui tum erat magister equitum. Inde prætorum comitia habita. Creati C. Servilius, M. Cæcilius Metellus, Ti. Claudius Asellus, Q. Mamilius Turinus,' qui tum ædilis plebis erat. Comitiis perfectis, dictator, magistratu abdicato dimissoque exercitu, in Etruriam provinciam ex senatus consulto est profectus ad quæstiones habendas, qui Etruscorum Umbrorumve populi defectionis ab Romanis ad Hasdrubalem sub adventum ejus consilia agitassent, quique eum auxiliis, aut commeatu, aut ope aliqua juvissent. Hæc eo anno domi militiæque gesta. Ludi Romani ter toti instaurati ab ædilibus curulibus, Cn. Servilio Cæpione, Ser. Cornelio Lentulo. Item ludi plebeii semel toti instaurati ab ædilibus plebis, M.3 Pomponio Mathone, et Q. Mamilio Turino. Tertiodecimo anno Punici belli, L. Veturio Philone et Q. Cæcilio Metello consulibus, Bruttii ambobus, ut cum Hannibale bellum gererent, provincia

1 Ante Sigon. legebatur T. Claud. Asellus, Q. Manlius Thur. Ex vet. lib. et lap. Capitol. refecit Sigon.-2 Umbrorumque Gron. Crev.-3 Manio Gron. Douj. Crev.-4 Sigon. profert lectionem ambobus et ut cum: placetque Freinshemio ad Curtium. Nostri tamen omnes tenent vulgatam.' J. F. Gron.—

NOTE

Equitum prærogativæ, &c.] Licet hoc indicium et adhortatio esset, non suffragium, tamen quasi pro suffragio valere debere consules testati sunt.

* A. U. C. 547.

* Ter toti instaurati] Id est, ter acti ludi Romani a capite ad calcem, et nulla parte rituum omissa; sed sacris cursu, &c. ter repetitis.

« IndietroContinua »