Immagini della pagina
PDF
ePub

Octo ibi millia militum erant; præsidium gentibus, quæ cis Iberum incolunt, impositum. Motæ autem eorum mentes sunt non tum primum, cum de vita imperatoris dubii allati nuntii, sed jam ante, licentia ex diutino,3 ut fit, otio collecta, et nonnihil, quod in hostico laxius rapto suetis vivere arctiores in pace res erant." Ac primo sermones 4 tantum occulti serebantur, 'si bellum in provincia esset, quid sese inter pacatos facere? si debellatum jam et confecta provincia esset, cur in Italiam non revehi ?' Flagitatum quoque stipendium procacius, quam ex more et modestia militari erat; et ab custodibus * probra in circumeuntes vigilias tribunos jacta; et noctu quidam prædatum in agrum circa pacatum ierant; postremo interdiu ac propalam sine commeatu ab signis abibant. Omnia libidine ac licentia militum, nihil instituto ac disciplina militiæ, aut imperio eorum, qui præerant, gerebatur. Forma tamen Romanorum castrorum constabat una ea spe, * quod tribunos ex contagione furoris haud expertes seditionis defectionisque rati fore, et jura reddere in principiis sinebant, et signum ab eis petebant, et in stationes ac vigilias in ordinem ibant; et, ut vim

A vigilibus.

Suessetanum.-2 ‹ Dubii allati nuncii, ex optimis Mss. recepi prob. Gron. pro vulg. dubii rumores allati sunt. In trib. Mss. dubie allatum sit: unde Gron. conj. dubie allatum est.' Rupert. Al. non tum, cum primum, &c.—3 Diuturno Gron. Doujat. Crev.-4 Put. Reg. Men. Voss. Ac primores tantum occulti: vel primones.-5 Olim legebatur una ex spe.-6 Vulgo script. ante Gron. or

NOTE

Tagi fontibus supra Valeriam, quæ nunc Cuenca, ortus Sucro; vulgo Xucar: sub oppido cognomine, in sinum Sucronensem, qui pars Iberici maris, se effundit inter Valentiam et Gandiam.

Quæ cis Iberum incolunt] Immo vero trans Iberum Roma et Tarracone venientibus. Postea tamen hæ gentes citeriori Hispaniæ a Romanis ascriptæ sunt.

"Arctiores in pace res erant] Gall. Ils étoient plus tenus de court durant la

paix.

x Constabat una ea spe] Freinshemius una ea specie: Gronov. una ex parte. Editorum lectio cum proxime sequentibus satis cohæret. Sed Freinshemiana non improbanda.

y In principiis] Principia erant ea parte castrorum, in qua principes: via nempe quæ,post tribunorum præfectorumque tentoria, a dextra porta castrorum ad lævam ducebat, quæ portæ inde principales dicebantur.

imperii abstulerant, ita speciem dicto parentium, ultro sibi imperantes, servabant. Erupit deinde seditio, postquam reprehendere atque improbare tribunos ea, quæ fierent, et conari obviam ire, et propalam abnuere furoris eorum se futuros socios, senserunt. Fugatis itaque ex principiis ac post paulo e castris tribunis, ad principes seditionis, gregarios milites, C. Albium Calenum et C. Atrium Umbrum, delatum omnium consensu imperium est; qui, nequaquam tribuniciis contenti ornamentis, insignia etiam summi imperii, fasces securesque, attrectare ausi: neque venit in mentem, suis tergis suisque cervicibus virgas illas securesque imminere, quas ad metum aliorum præferrent. Mors Scipionis falso credita occæcabat animos; sub cujus vulgatam mox famam' non dubitabant totam Hispaniam arsuram bello: in eo tumultu et sociis pecunias imperari, et diripi propinquas urbes posse; et, turbatis rebus, cum omnia omnes auderent, minus insignia fore, quæ ipsi fecissent.

25. Cum alios subinde recentes nuntios, non mortis modo, sed etiam funeris, expectarent, neque superveniret quisquam, evanesceretque temere ortus rumor; tum primi auctores requiri cœpti, et, subtrahente se quoque, ut credidisse potius temere, quam finxisse, rem talem videri posset, destituti duces jam sua ipsi insignia, et pro vana imagine

a

102

1 Post cujus (mortis) rumorem sparsum, seu statim ac sparsa esset ea fama.

dine ibant.—7 ' Put. ultro si im imperantes. Reg. Men. Voss. si imperantes. Nempe scribendum, ultro sibimet imperantes.' J. F. Gron.-8 Paulo post Gron. Doujat.-9 In Edd. ante Gron. neque iis venit: et suis pro suisque : et paulo infra jam famam pro mox famam.

10' Subtrahente se quoque: sic recte pro vulgata vett, librr. lectione, subtrahentes, quæ locum habere nequit, reposuit J. F. Gron. et sic exhibet quoque

NOTE

Subtrahente se quoque] Ita unius literæ litura hunc locum sententiamque Gron. restituit, cum antea legeretur subtrahentes se quoque, inexplicabili sensu, qui nunc patet. Est enim, cum subtraheret se unusquisque, et auctorem se fuisse negaret

rumoris ejus, (vulgati de morte Scipionis,) sed tantum accessisse ad numerum temere credentium, tum Calenus et Umber seditionem auctores expavescere cœperunt.

a Destituti duces] Auctores nempe hi seditionis.

imperii, quod gererent, veram justamque mox in se versuram potestatem" horrebant." Stupente ita seditione,b cum vivere primo, mox etiam valere Scipionem, certi auctores afferrent, tribuni militum septem ab ipso Scipione missi sunt. Ad quorum primum adventum exasperati animi; mox, ipsis placido sermone permulcentibus notos, cum quibus congressi erant, leniti sunt. Circumeuntes enim tentoria primo, deinde in principiis prætorioque, ubi sermones inter se serentium circulos vidissent," alloquebantur, percunctantes magis, quæ causa iræ consternationisque subitæ foret, quam factum accusantes. Vulgo stipendium non datum ad diem' jactabatur, et, cum eodem tempore, quo scelus Illiturgitanorum extitisset, post duorum imperatorum duorumque exercituum stragem, sua virtute defensum nomen Romanum ac retenta provincia esset, Illiturgitanos pœnam noxæ meritam habere; suis recte factis gratiam qui exsolvat, non esse.' Talia querentes æqua orare, seque ea relaturos ad imperatorem,' respondebant. Lætari, quod nihil tristius, nec insanabilius esset: et P. Scipionem, Deum benignitate, et rem publicam esse gratiæ referendæ.' Scipionem bellis assuetum, ad seditionum procellas rudem, solicitum habebat res, ne aut exercitus peccando, aut ipse puniendo, modum excederet. In præ

C

m Legitimam potestatem quæ in ipsorum capita mox recasura esset. n Ubi catus videbant in orbem convenientium et colloquentium.

un. Flor. apud Drakenb.' Doering. Rhenan. conj. et subirascentes quoque.— 11 Edd. ant. exhorrebant.-12 Stupenti ita seditioni Gron. Crev. Mox Septem a qui ab ipso Scipione sunt Put. Septem qui ab ipso Scipione sunt missi Pal, Men. Voss. septem missi ab ipso Scipione Reg. Denique rà missi supervenerunt prorsus abolent Put. Reg. Pet. Posteriorem vocem etiam Men. Pal. Voss.

NOTE

b Stupente ita seditione] Stupentem dicit metaphorice pro retusa, et quasi hebetata.

• Scelus Illiturgitanorum [Illiturgitanum] Dicit Illiturgitanorum in Romanos proditionem, de qua 1. xxvII.

d Esse gratiæ referenda] Esse ido

neum Scipionem et rempublicam ad mercedem militibus persolvendam. Reipublicæ nomine significatur senatus populusque Romanus: unde nihil mirum ei quasi personæ attribui quæ propria hominum sunt.

sentia, ut coepisset, leniter agi placuit, et, missis circa stipendiarias civitates exactoribus, 13 stipendii spem propinquam facere. Edictum subinde propositum, ut ad stipendium petendum convenirent Carthaginem, seu carptim partes, seu universi mallent." Tranquillam seditionem, jam per se languescentem, repentina quies rebellantium Hispanorum fecit. Redierant enim in fines, omisso incepto, Mandonius et Indibilis, postquam vivere Scipionem allatum est. Nec jam erat aut civis, aut externus, cum quo furorem suum consociarent. Omnia circumspectantes consilia nihil reliqui habebant, præter non tutissimum 14 a malis consiliis receptum, ut imperatoris vel justæ iræ, vel non desperandæ clementiæ sese committerent. Etiam hostibus eum ignovisse, cum quibus ferro dimicasset. Suam seditionem sine vulnere, sine sanguine fuisse, nec ipsam atrocem, nec atroci pœna dignam; ut ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus facunda.'s Illa dubitatio erat, singulæne cohortes, an universi, ad stipendium petendum irent. Inclinavit sententia,16 quod tutius censebant, universos ire.

h

26. Per eosdem dies, quibus hæc illi consultabant, con

• Per populos Romanis subjectos, atque obnoxios stipendio.
P Sive legiones, cohortes, &c. seorsim, sive totus simul exercitus, &c.

Supervenerunt Gron. Doujat. Crev.-13 Missi... exactores Gron. Doujat. Crev. Ead. etiam fecere.-14 Edd. ante Gron. præter vulgatissimum. Et antea legebatur præter unum tutissimum.-15 Potius fecunda; Facundia in sermonе πроpорik est, de quo hic non agitur.' Duker. Fecunda ad levandam culpam dici non posse putabat Ern. Pro cuique forte leg. quæque sc. ingenia.' Rupert.-16 Inclinavit eo sententia olim legebatur.

NOTE

e In fines] In patriam suam, Lace- batur, præter unum tutissimum, quod

taniam, &c.

f Nec jam erat] Hæc et sequentia non ad Mandonium et Indibilem, de quibus proxime sermo, sed ad seditiosos milites Romanos referenda.

Præter non tutissimum] Ita optimi quique codices, atque in his Regius, optimo sensu: neque enim solet crimen pœnitentia aboleri. Vulgo lege

verum non est; aut præter vulgatissimum, quod, ut vitio careat, certe nihil habet elegantiæ.

h Inclinavit sententia [Inc. eo sent.] Abest a melioribus codicibus adverbium eo: idque Gron. probat, quasi elegantius: mihi particula illa perspicuam magis sententiam reddere videtur,

silium de iis Carthagini erat; 17i certabaturque 18 sententiis, utrum in auctores tantum seditionis (erant autem hi numero haud plus, quam quinque et triginta) animadverteretur, an plurium supplicio vindicanda tam fœdi exempli defectio magis, quam seditio, esset. Vicit sententia lenior, ut, unde orta culpa esset, ibi pœna consisteret. Ad multitudinem castigationem satis esse.? Consilio dimisso, ut id actum videretur, expeditio adversus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui, qui Carthagine erat, et cibaria dierum aliquot parare jubentur. Tribunis septem, qui et antea Sucronem ad leniendam seditionem ierant, obviam exercitui missis, quina nomina principum seditionis edita sunt; ut eos, per idoneos homines benigno vultu ac sermone in hospitium invitatos sopitosque vino, vincirent. Haud procul jam Carthagine aberant, cum ex obviis auditum, postero die omnem exercitum cum M. Silano in Lacetanos proficisci, non metu modo omni, qui tacitus insidebat 19 animis, liberavit eos, sed lætitiam ingentem fecit; quod magis habituri solum imperatorem, quam ipsi futuri in potestate ejus essent. Sub occasum solis urbem ingressi sunt, exercitumque alterum parantem omnia ad iter viderunt. Excepti sermonibus de industria compositis, 'lætum opportunumque adventum eorum imperatori esse, quod sub

4 Sufficere ad multitudinem in officio continendam, si castigatio aliqua exerceatur.

17 Carthagini erat omnes fere Mss. pro Carthagine, ut xxxI. 11. et ap. Plant. Cas. Prol. 71. unde Carthaginiensis, quod conceptum quasi est ab Carthagini, non Carthagine, (nam i longum in hujusmodi 20vikov formatione non semper eliditur,) haud magis analogia caret, quam Latiniensis a Latini, Aventiniensis, Crotoniensis; Gron. Sic et plerique Mss. xxxv. 35. pr. Lacedæmoni pro Lacedæmone.' Rupert.-18 Gruterus dedit certabantque, quod servatum est apud Gron. Crev. To que rejicit Doujat.-19 In Edd. ante Gron. incidebat.

NOTE

Consilium de iis Carthagini erat] Aliquid apud Carthaginem fieri cum dicebant, utebantur dandi casu, ut notat Serv. ad iv. Æn. ita Plaut. in Casina: At ego aio hoc fieri in Græcia et Carthagini.' Et Liv. lib. XXXI. Magnam partem eorum pa

lam Carthagini obversari dici.'

k Auditum, postero die, &c. liberavit eos] Hoc est, cum nuntiatum esset, postero die, &c. hoc nuntio audito, liberati sunt metu. Auditum pro auditione seu re audita, quæ forma Nostro sæpe usurpatur.

« IndietroContinua »