Immagini della pagina
PDF
ePub

m

imperii, quod gererent, veram justamque mox in se versuram potestatem horrebant." Stupente ita seditione,12 b cum vivere primo, mox etiam valere Scipionem, certi auctores afferrent, tribuni militum septem ab ipso Scipione missi sunt. Ad quorum primum adventum exasperati animi; mox, ipsis placido sermone permulcentibus notos, cum quibus congressi erant, leniti sunt. Circumeuntes enim tentoria primo, deinde in principiis prætorioque, ubi sermones inter se serentium circulos vidissent," alloquebantur, percunctantes magis, quæ causa iræ consternationisque subitæ foret, quam factum accusantes. Vulgo ' stipendium non datum ad diem' jactabatur, 'et, cum eodem tempore, quo scelus Illiturgitanorum extitisset, post duorum imperatorum duorumque exercituum stragem, sua virtute defensum nomen Romanum ac retenta provincia esset, Illiturgitanos poenam noxæ meritam habere; suis recte factis gratiam qui exsolvat, non esse.' Talia querentes æqua orare, seque ea relaturos ad imperatorem,' respondebant. Lætari, quod nihil tristius, nec insanabilius esset: et P. Scipionem, Deum benignitate, et rem publicam esse gratiæ referendæ.' Scipionem bellis assuetum, ad seditionum procellas rudem, solicitum habebat res, ne aut exercitus peccando, aut ipse puniendo, modum excederet. In præ

Legitimam potestatem quæ in ipsorum capita mox recasura esset. n Ubi cœtus videbant in orbem convenientium et colloquentium.

[ocr errors]

un. Flor. apud Drakenb.' Doering. Rhenan. conj. et subirascentes quoque.— 11 Edd. ant. exhorrebant.-12 Stupenti ita seditioni Gron. Crev. Mox Septem a qui ab ipso Scipione sunt Put. Septem qui ab ipso Scipione sunt missi Pal. Men. Voss. septem missi ab ipso Scipione Reg. Denique rà missi supervenerunt prorsus abolent Put. Reg. Pet. Posteriorem vocem etiam Men. Pal. Voss.

NOTE

b Stupente ita seditione] Stupentem dicit metaphorice pro retusa, et quasi hebetata.

c Scelus Illiturgitanorum [Illiturgi. tanum] Dicit Illiturgitanorum in Romanos proditionem, de qua 1. xxvi.

d Esse gratiæ referendæ] Esse ido

neum Scipionem et rempublicam ad mercedem militibus persolvendam. Reipublicæ nomine significatur senatus populusque Romanus: unde nihil mirum ei quasi personæ attribui quæ propria hominum sunt.

sentia, ut cœpisset, leniter agi placuit, et, missis circa stipendiarias civitates exactoribus, stipendii spem propinquam facere. Edictum subinde propositum, ut ad stipendium petendum convenirent Carthaginem, seu carptim partes, seu universi mallent. Tranquillam seditionem, jam per se languescentem, repentina quies rebellantium Hispanorum fecit. Redierant enim in fines, omisso incepto, Mandonius et Indibilis, postquam vivere Scipionem allatum est. Nec jam erat' aut civis, aut externus, cum quo furorem suum consociarent. Omnia circumspectantes consilia nihil reliqui habebant, præter non tutissimum 148 a malis consiliis receptum, ut imperatoris vel justæ iræ, vel non desperandæ clementiæ sese committerent. Etiam hostibus eum ignovisse, cum quibus ferro dimicasset. Suam seditionem sine vulnere, sine sanguine fuisse, nec ipsam atrocem, nec atroci pœna dignam; ut ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus facunda.' Illa dubitatio erat, singulæne cohortes, an universi, ad stipendium petendum irent. Inclinavit sententia,16h quod tutius censebant, universos ire.

26. Per eosdem dies, quibus hæc illi consultabant, con

• Per populos Romanis subjectos, atque obnoxios stipendio.
P Sive legiones, cohortes, &c. seorsim, sive totus simul exercitus, &c.

[ocr errors]

Supervenerunt Gron. Doujat. Crev.-13 Missi... exactores Gron. Doujat. Crev. Ead. etiam fecere.-14 Edd. ante Gron. præter vulgatissimum. Et antea legebatur præter unum tutissimum.-15 Potius fecunda; Facundia in sermone роpоpik est, de quo hic non agitur.' Duker. Fecunda ad levandam culpam dici non posse putabat Ern. Pro cuique forte leg. quæque sc. ingenia.' Rupert.-16 Inclinavit eo sententia olim legebatur.

NOTE

e In fines] In patriam suam, Lace- batur, præter unum tutissimum, quod taniam, &c.

f Nec jam erat] Hæc et sequentia non ad Mandonium et Indibilem, de quibus proxime sermo, sed ad seditiosos milites Romanos referenda.

* Præter non tutissimum] Ita optimi quique codices, atque in his Regius, optimo sensu: neque enim solet crimen pœnitentia aboleri. Vulgo lege.

verum non est; aut præter vulgatissimum, quod, ut vitio careat, certe nihil habet elegantiæ.

h Inclinavit sententia [Inc. eo sent.] Abest a melioribus codicibus adverbium eo: idque Gron. probat, quasi elegantius mihi particula illa perspicuam magis sententiam reddere videtur.

i

silium de iis Carthagini erat; 17 certabaturque 18 sententiis, utrum in auctores tantum seditionis (erant autem hi numero haud plus, quam quinque et triginta) animadverteretur, an plurium supplicio vindicanda tam fœdi exempli defectio magis, quam seditio, esset. Vicit sententia lenior, ut, unde orta culpa esset, ibi pœna consisteret. Ad multitudinem castigationem satis esse." Consilio dimisso, ut id actum videretur, expeditio adversus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui, qui Carthagine erat, et cibaria dierum aliquot parare jubentur. Tribunis septem, qui et antea Sucronem ad leniendam seditionem ierant, obviam exercitui missis, quina nomina principum seditionis edita sunt; ut eos, per idoneos homines benigno vultu ac sermone in hospitium invitatos sopitosque vino, vincirent. Haud procul jam Carthagine aberant, cum ex obviis auditum, postero die omnem exercitum cum M. Silano in Lacetanos proficisci, non metu modo omni, qui tacitus insidebat 19 animis, liberavit eos, sed lætitiam ingentem fecit; quod magis habituri solum imperatorem, quam ipsi futuri in potestate ejus essent. Sub occasum solis urbem ingressi sunt, exercitumque alterum parantem omnia ad iter viderunt. Excepti sermonibus de industria compositis, 'lætum opportunumque adventum eorum imperatori esse, quod sub

k

a Sufficere ad multitudinem in officio continendam, si castigatio aliqua exerceatur.

17 Carthagini erat omnes fere Mss. pro Carthagine, ut xxxI. 11. et ap. Plaut, Cas. Prol. 71. unde Carthaginiensis, quod conceptum quasi est ab Car. thagini, non Carthagine, (nam i longum in hujusmodi ¿0vikŵv formatione non semper eliditur,) haud magis analogia caret, quam Latiniensis a Latini, Aventiniensis, Crotoniensis; Gron. Sic et plerique Mss. xxxv. 35. pr. Lacedæmoni pro Lacedæmone.' Rupert.-18 Gruterus dedit certabantque, quod servatum est apud Gron. Crev. Tò que rejicit Doujat.—19 In Edd. ante Gron. incidebat.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

ipsam profectionem alterius exercitus venissent,' corpora curant. A tribunis sine ullo tumultu auctores seditionis, per idoneos homines perducti 20 in hospitia, comprehensi ac vincti sunt. Vigilia quarta impedimenta exercitus, cujus simulabatur iter, proficisci cœpere. Sub lucem signa mota, et ad portam retentum agmen, custodesque circa omnes portas missi, ne quis urbe egrederetur. Vocati deinde ad concionem, qui pridie venerant, ferociter in forum ad tribunal imperatoris, ut ultro territuri succlamationibus, concurrunt. Simul et imperator in tribunal escendit, et reducti armati a portis inermi se concioni ab tergo circumfuderunt. Tum omnis ferocia concidit, et, ut postea fatebantur, nihil æque eos terruit, quam præter spem robur et color imperatoris, quem affectum visuros crediderant, vultusque, qualem ne in acie quidem aiebant meminisse. Sedit tacitus paulisper, donec nuntiatum est, deductos in forum auctores seditionis, et parata jam omnia esse.

27. Tum, silentio per præconem facto, ita cœpit: 'Nunquam mihi defuturam orationem, qua exercitum meum alloquerer, credidi; non quo' verba unquam potius, quam res, exercuerim, sed quia prope a pueritia in castris habitus, assueram militaribus ingeniis. Ad vos quemadmodum loquar, nec consilium, nec oratio suppeditat: quos ne quo nomine quidem appellare debeam, scio. Cives? qui a patria vestra descistis: an milites? qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis. Hostes? corpora, ora, vestitum, habitum civium agnosco: facta, dicta, consilia, animos hostium video. Quid enim vos, nisi quod Ilergetes et Lacetani, aut optastis aliud, aut sperastis? Et illi tamen Mandonium atque Indibilem, regiæ nobilitatis viros, duces furoris secuti sunt: vos auspicium et imperium ad Umbrum Atrium et Calenum Albi

Put. Reg. Men. Voss. rò modo ignorant.—20 Olim inducti; et mox Rhenan, et al. cui pro cujus.

1 Pro quo exhibent quædam vett. Edd. quod. Mox assueveram Gron.-2 Olim ante Gron. apud. Mox inf. ante Sigon. quos nec quo; et descivistis pro

um detulistis. Negate, vos id omnes fecisse, aut factum voluisse, milites: paucorum eum furorem atque amentiam esse, libenter credam negantibus. Nec enim ea sunt commissa, quæ vulgata in omnem exercitum sine piaculis ingentibus expiari possint." Invitus ea, tanquam vulnera, attingo. Sed nisi tacta tractataque sanari non possunt. Equidem, pulsis Hispania Carthaginiensibus, nullum locum tota provincia, nullos homines credebam esse, ubi vita invisa esset mea. Sic me non solum adversus socios gesseram, sed etiam adversus hostes. In castris en meis (quantum me opinio fefellit!) fama mortis meæ non accepta solum, sed etiam expectata est. Non quod ego vulgari facinus per omnes velim,' (equidem si totum exercitum meum mortem mihi optasse crederem, hic statim ante oculos vestros morerer; nec me vita juvaret, invisa civibus et militibus meis) sed multitudo omnis, sicut natura maris, per se immobilis est, venti et auræ cient; ita aut tranquillum, aut procella in vobis sunt; et causa atque origo omnis furoris penes auctores est: vos contagione insanistis; qui 7 mihi ne hodie quidem scire videmini, quo amentiæ progressi sitis, quid facinoris in me, quid in pa

te.

* Quæ si communia essent toti exercitui.

• Nolim tantum crimen in omnes spargi, eoque omnes esse contactos.

[ocr errors]

m

descistis.—3 Ante Sigon. Albinum.—4 ' Al. ut Gron. Doujat. Crev. post amentiam esse, majorem ponunt distinctionem; et ex præc. negate repetunt diciIta et Bauer, qui præterea monet, negare' alibi mollius dici pro affirmare.' Rupert.-5 In Sigon. posuit ante tota provincia. Mox paullo inf. meis (en quantum, &c.) pro en meis (quantum, &c.) Unus Pal. in castris et meis. Mox Rhenan. ex libro affert spectata, et corrigit sperata.—6 Vid. h. 1. Not.

NOTÆ

1 Umbrum Atrium ct Calenum Albium] Atrium scilicet ex Umbria, et Albium Calibus in Campania natum.

Venti et auræ cient] Vulgo scrip. tum erat, ut venti et auræ cient: sed, ablata particula ut, constat sententia,non moveri scilicet multitudinem, nisi excitetur a seditiosis, quemadmodum nec mare nisi a ventis impel

latur. Locum Ciceronis pro Cluentio hic imitatus videri potest Livius: illius verba sic habent: ut mare, quod sua natura tranquillum sit, ventorum vi agitari atque turbari; sic et populum Romanum sua sponte esse placatum, hominum seditiosorum vocibus, ut violentissimis tempestatibus, concitari.'

« IndietroContinua »