Immagini della pagina
PDF
ePub

De

triam parentesque ac liberos vestros, quid in Deos, sacramenti testes, quid adversus auspicia, sub quibus militatis, quid adversus morem militiæ disciplinamque majorum, quid adversus summi imperii majestatem ausi sitis. me ipso taceo. Temere potius, quam avide, credideritis. Denique ego sim,9 cujus imperii tædere exercitum minime mirandum sit. Patria quid de vobis meruerat, quam cum Mandonio et Indibili consociando consilia prodebatis? Quid populus Romanus, cum imperium, ablatum ab tribunis suffragio populi creatis, ad homines privatos detulistis? cum, eo ipso non contenti, si pro tribunis illos haberetis,' fasces imperatoris vestri ad eos, quibus servus, cui imperarent, nunquam fuerat, Romanus exercitus detulistis. In prætorio tetenderunt Albius et Atrius: classicum apud eos cecinit: signum ab iis petitum est: sederunt in tribunali P. Scipionis: lictor apparuit: summoto incesserunt: 10 n fasces cum securibus prælati sunt. Lapides pluere, et fulmina jaci de cœlo," et insuetos foetus animalia edere,

Non contenti eos tribunorum loco constituisse, (quod ipsum intolerabile erat,) insignibus etiam imperii decorastis.

Var.-7 Olim quin.-8 In Edd. ante Gron. militastis.—9 'Ante denique 1v. Mss. et edd. antt. addunt is, quod facile post credideritis excidere poterat. Elegans hæc locutio arridebat Drak. et Burm. ad Ovid. Met. vii. 43.' Rupert.-10 In Edd. ante Gron. summovente eo incesserunt. 'Alludunt duo Pall. et duo Flor. summoti incesserunt.' J. F. Gron. Vid. Guther. de Jure Man. 1. 4. (qui summoto adverbialiter dici putabat, ut optato.)' Rupert. Olim etiam fasces et secures pro fasces cum securibus.—-11 Suspicari possis culmina (ædium) tangi de cœlo, ut xxvII. 4. et al. Sed nihil forte mutandum. Si

NOTE

n Summoto incesserunt] Vulgares, summovente eo incesserunt: eo nempe lictore: sed in melioribus est summoto incesserunt: quam notabilem loquendi figuram probat Gron. ex lapide apud Gruterum, Lucum Deæ Diæ summoto ascenderunt:' eoque spectare videtur quod Plin. scribit lib. VIII. c. 46. de Api sacro bove Ægyptiorum, cum prorupit in cœtus, incedit summoto, grexque pne rorum comitatur.' Itaque 'summo

[ocr errors]

to incedere magistratum' veteres dicebant, cum hi per turbam a præeuntibus lictoribus summotam irent; summoto subintelligitur populo, cœtu: ita Lactant. lib. vi. c. 1. Divin. Instit. Stipati familiarium gregibus, per dimotum populum semper incedant.'

• Fulmina jaci] Non in eo portentum vertitur, quod fulmina de cœlo cadant, sed quod sacra sanctave loca fulmine taugantur.

vos portenta esse putatis: hoc est portentum, quod nullis hostiis, nullis supplicationibus, sine sanguine eorum, qui tantum facinus ausi sunt, expiari possit.

28. Atque ego (quanquam nullum scelus rationem habet) tamen, ut in re nefaria, quæ mens, quod consilium vestrum fuerit, scire velim. Rhegium quondam P in præsidium missa legio, interfectis per scelus principibus civitatis, urbem opulentam per decem annos 12 tenuit. Propter quod facinus tota legio, millia hominum quatuor, in foro Romæ securi percussi sunt. Sed illi primum non Atrium Umbrum semilixam, nominis etiam abominandi ducem, sed Decium Jubellium tribunum militum secuti sunt; nec cum Pyrrho, nec cum "3 Samnitibus aut Lucanis, hostibus populi Romani, se conjunxerunt. Vos cum Mandonio et Indibili consilia 14 communicastis, et arma consociaturi fuistis. Illi, sicut Campani Capuam, Tuscis veteribus cultoribus ademtam, Mamertini in Sicilia Messanam, sic Rhegium habi

ratio Gron. valet, verba de cœlo etiam supervacua forent, quoties quædam 'de cœlo tacta et icta' sc. fulmine dicuntur: et jaci cum effectu accipi potest, ita, ut loca hominesve iis tangantur, ut 'mittere' ap. Ovid. Trist. 11. 33. 'Si, quoties peccant homines, sua fulmina mittat Jupiter." Duker. Mox animales optimi Mss. ut ap. Varr. L. L. viii. animantes conj. Gron, ut xx1. 30. XLI. 18. et ap. Cic. N. D. 1. 18.' Rupert.

12 Conj. Rupert. per IX. annos; et a Livio aliisque rem tragice exaggerari, nempe trecentos tantum securi fuisse percussos.' Rupert.-13 Tậ cum ante Sumnitibus carent Edd. antiq. Omnes Gall. etiam, meliorque Pall. et Voss. leg. aut Lucanis hostibus populi Romani se conjunxerunt, sine ulla distinctione.-14 Vet. lib. atque Indibili et consilia. Inf. veteribus ademtam, voce cultoribus omissa, legebatur ante Sigon. Mox Messanen Gron. Doujat. Crev. NOTE

℗ Rhegium quondam] Hujus perfidiæ meminit epitome lib. XII. Vide et Diodori excerpta lib. xxII. Strabon. lib. vi. Valer. Max. lib. I. c. 7. Polyb. lib. 1.

• Nominis etiam abominandi] Allu dit ad nomen Atrii, quasi ab atro derivatum. Atrum enim pro funesto dicitur, ut atri dies, atra cupres

sus.

Campani Capuam, Tuscis.... ademtam] Immo Samnites Vulturnum urbem, quam Capuam appellarunt.

Vide lib. IV. c. 37. Tuscorum nomine intelligit incolas priores, qui Etrusci origine.

• Mamertini in Sicilia] Narrat lib. 1. Polyb. Campanos (qui ex Sam. nitibus orti) cum sub Agathocle me. rerent, Messanæ pulchritudine captos, eain urbem specie amicitiæ ingressos, cæsis magnam partem incolis, occupasse. Mamertinorum no. men a Marte, qui eorum lingua Mamers, ut sumserint, tradit Festus Pomp.

turi perpetuam sedem erant ; nec populum Romanum, nec socios populi Romani ultro lacessituri bello. Sucronemnet vos domicilium habituri eratis? ubi si vos decedens confecta provincia imperator relinquerem, Deum hominumque fidem implorare debebatis, quod non rediretis ad conjuges liberosque vestros. Sed horum quoque memoriam, sicut patriæ meique, ejeceritis ex animis" vestris.'s Viam consilii scelerati, sed non ad ultimum dementis, exequi volo.* Mene vivo et cetero incolumi exercitu, cum quo ego die uno Carthaginem cepi, cum quo quatuor imperatores,* quatuor exercitus Carthaginiensium fudi, fugavi, Hispania expuli, vos octo millia hominum, minoris 16 certe omnes pretii, quam Albius et Atrius sunt, quibus vos subjecistis, Hispaniam provinciam populo Romano erepturi eratis? Amolior et amoveo nomen meum. Nihil ultra facile creditam mortem meam a vobis violatus sim. Quid? si ego morerer, mecum expiratura res publica, mecum casurum imperium populi Romani erat? ne istuc Jupiter optimus maximus sirit," Urbem, auspicato Diis auctoribus in æter

" Lubet examinare et mente atque oratione prosequi rationem pessimi incepti.

-15 In Edd. ante Gron. ejeceratis animo.—16 Minoris certe omnes pretii cet. al. majoris, ut Scipio milites timens iis blandiatur: sed minoris pretii erant suo ipsorum judicio, quippe qui præposnerant sibi Calenum et Umbrum, tamquam præstantiores: hos vero semilixas antea vocaverat.' Rupert. -17 Vet. lib. siverit; et paulo infra Crispino omittunt. Mox claris pro NOTE

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

num conditam, fragili huic et mortali corpori æqualem esse. Flaminio, Paullo, Graccho, Postumio Albino, M. Marcello, T. Quintio Crispino, Cn. Fulvio, Scipionibus meis, tot tam præclaris imperatoribus uno bello absumtis, superstes est populus Romanus, eritque, mille aliis nunc ferro, nunc morbo morientibus. Meo unius funere elata populi Romani esset res publica? Vos ipsi hic in Hispania, patre et patruo meo, duobus imperatoribus, interfectis, Septimum Marcium ducem vobis adversus exultantes recenti victoria Ponos delegistis. Et sic loquor, tanquam sine duce Hispaniæ futuræ fuerint. M. Silanus, eodem jure, eodem imperio mecum in provinciam missus, L. Scipio frater meus et 18 C. Lælius, legati, vindices majestatis imperii deessent? Utrum exercitus exercitui, an duces ducibus, an dignitas, an causa comparari poterat? quibus si omnibus superiores essetis, arma cum Ponis contra patriam,19 contra cives vestros ferretis? Africam Italiæ, Carthaginem urbi Romanæ 20 imperare velletis? Quam ob noxam patriæ ?

[ocr errors]

29. Coriolanum quondam damnatio injusta, miserum et indignum exilium, ut iret ad oppugnandam patriam,' * impulit revocavit tamen a publico parricidio privata pietas.

[ocr errors][merged small]

præclaris Gron.-18 Et del. Gron. Doujat. Crev.-19 In Edd. ante Sigon. arma contra patriam. Sigon. arma tamen Pœnis contra patrium. Put. et Pet. antiquior, arma compinxit patriam. Men. compunxit. Alter Pet. duo Pall. et Reg. ut prius vulgo. Scribe, quibus si omnibus superiores essetis, arma impia in patriam, contra cives vestros, ferretis?' J. F. Gron.-20 Rome Gron. Doujat. Crev.

1 Ut iret ad oppug. Vett. librr. mirum in modum fluctuant. In Put. legitur, ut irata ad oppugn. unde J. F. Gron. rescribendum putat, ut ab ira ad oppugnandam patriam, quod parum placet. Doujat. tentat, exilium et ira ad

NOTE

2 Arma cum Panis contra patriam] Sigon. legit, arma tamen cum Pœnis contra patriam: alii aliter. Gron. legendum censet, arma impia in patriam, contra cives vestros ferretis.

Ut iret ad oppugnandam patriam] Put. ut irata ad oppugnandum: ex quo

auguratur Gron. ut ab ira ad oppugnandam patriam impulit. Ego, si quid corrigendum videatur, hanc scripturam anteposuerim, et ira ad oppugnandam patriam impulit.

b Privata pietas] Caritas nempe in matrem, uxorem, liberos.

Vos qui dolor, quæ ira incitavit? Stipendiumne diebus paucis imperatore ægro serius numeratum satis digna causa fuit, cur patriæ indiceretis bellum? cur ad Ilergetes descisceretis a populo Romano? cur nihil divinarum humanarumve rerum inviolatum vobis esset? Insanistis profecto, milites: nec major in corpus meum vis morbi, quam in vestras mentes, invasit. Horret animus referre, quid crediderint homines, quid speraverint, quid optaverint. Auferat omnia irrita oblivio," si potest: si non, ut cumque silentium tegat. Non negaverim, tristem atrocemque vobis visam orationem meam ; quanto creditis facta vestra atrociora esse, quam dicta mea? et me ea, quæ fecistis, pati æquum censetis: vos ne dici quidem omnia æquo animo ferretis? Sed ne ea quidem ipsa ultra exprobrabuntur. Utinam tam facile vos obliviscamini eorum, quam ego obliviscar. Itaque, quod ad vos universos attinet, si erroris pœnitet, satis superque pœnarum habeo. Albius Calenus et Atrius Umber et ceteri nefariæ seditionis auctores sanguine luent, quod admiserunt. Vobis supplicii eorum spectaculum non modo non acerbum, sed lætum etiam, si sana mens rediit, debet esse. De nullis enim, quam de vobis, infestius aut immitius 6c consuluerunt.' Vix finem dicendi fecerat, cum ex præparato simul omnium rerum terror oculis auribusque est offusus. Exercitus, qui corona conci

y Oblivio hæc omnia in irritum deducat et aboleat.

* Infestiore animo de rebus vestris consultarunt, aut pejus vobis consuluerunt.

oppugn. quod magis orationi favet. Nec tamen vulgata, quam nos dedimus, lectio Latinitati repugnat.' Doering.-2 Inspicienti acrius codicem Puteanæum, unice videtur inde existere, Vos qui dolor, quæ justa ira incitavit?' Jac. Gron.-3 Vet. lib, oblivio ista.—4 Meam del. Gron. Doujat. Crev.-5' In voce ferretis librr. Mss. variant; offerunt enim alii feretis ; alii feratis; alii fertis.' Doering.-6 Infestius aut immitius: ita quidam Mss. Alii iniquius et inimicius. Hoc recepere Gron. et Drak. sed ille non improbat immitius, et hic iniquius. In Put. est inicius, et in Flor. initius; quæ potius pro immitius scripta crediderim, quam pro inimicius aut iniquius.' Rupert.-7 Carent co

[ocr errors]

NOTE

e Aut immitius [inimicius] Ita nonnulli antiquorum: at Sigon. iniquius.

Muret. immitius: haud magno ad sensum discrimine.

« IndietroContinua »