Immagini della pagina
PDF
ePub

compareret, repeteret.19 Ante omnia, libera corpora placere sine mora Locrensibus restitui. Non levi defuncturum pœna, qui non restituisset.' Locrensium deinde concionem habuit, atque, 'iis libertatem legesque suas populum Romanum senatumque restituere,' dixit. Si qui Pleminium aliumve quem'accusare vellet, Rhegium se 20 sequeretur. Si de P. Scipione publice queri vellent, ea, quæ Locris nefarie in Deos hominesque facta essent, jussu aut voluntate P. Scipionis facta esse, legatos mitterent Messanam; ibi se cum consilio cogniturum.' Locrenses prætori legatisque et senatui ac populo Romano gratias egere: 'se ad Pleminium accusandum ituros. Scipionem, quanquam parum injuriis civitatis suæ doluerit, eum esse virum, quem amicum sibi, quam inimicum, malint esse. Pro certo se habere, neque jussu, neque voluntate P. Scipionis tot tam 2 nefanda commissa: aut Pleminio nimium, aut sibi parum creditum. Natura insitum quibusdam esse, ut magis peccari nolint, quam satis animi ad vindicanda peccata habeant.' Et prætori et consilio haud mediocre onus demtum erat de Scipione cognoscendi. Pleminium et ad duo3 et triginta homines cum eo damnaverunt, atque in catenis Romam miserunt: ipsi ad Scipionem profecti sunt, ut ea quoque, quæ vulgata sermonibus erant de cultu ac desidia imperatoris solutaque militiæ disciplina, comperta oculis perferrent Romam.

[ocr errors]
[blocks in formation]

vid. Drak.' Doering. Cognosceret Gron. Doujat.-19 A multis abest Mss. verbum repeteret. In quibusd. unde pro ante invenitur; in uno ex Pall. unum. Conj. Gron. si quid non compareret, vindicaret.—20 ̊ Tô se carent edd. antt.- Put. et Gall. egerunt.—2 Vet. lib. apud Sigon. tot tamque.-3 Put. et Reg. duo.-4 Pro perferrent non male in quibusd. codd. referrent.' Doering.

NOTE

2 Se cum consilio cogniturum] En extraordinaria potestas prætori urbano data, inquirendi una cum tribunis plebis extra Italiam, adversus belli

ducem sacrilegii causa, &c.

a Aut Pleminio nimium] Aiunt Locrenses in eo tantum aliquatenus peccasse Scipionem, quod majorem Ple

22. Venientibus eis Syracusas, Scipio res, non verba, ad purgandum sese paravit. Exercitum omnem eo convenire, classem expediri jussit, tanquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset. Quo die venerunt, hospitio comiter acceptis," postero die terrestrem navalemque exercitus, non instructos modo, sed hos decurrentes, classem in portu, simulacrum et ipsam edentem navalis pugnæ, ostendit: tum circa armamentaria et horrea aliumque belli apparatum visendum prætor legatique ducti; tantaque admiratio singularum universarumque rerum incussa, ut satis crederent, aut illo duce atque exercitu vinci Carthaginiensem populum, aut nullo alio posse; juberentque, quod Dii bene verterent, trajicere, et spei conceptæ, quo die illum omnes centuriæ priorem consulem dixissent, primo quoque tempore compotem populum Romanum facere: adeoque lætis inde animis profecti sunt, tanquam victoriam, non belli magnificum apparatum, nuntiaturi Romam essent. Pleminius, quique in eadem causa erant, postquam Romam est ventum, extemplo in carcerem conditi; ac primo producti ad populum ab tribunis, apud præoccupatos Locrensium clade animos, nullum misericordiæ locum habuerunt. Postea, cum sæpius producerentur, jam senescente invidia," molliebantur iræ ; et ipsa deformitas Pleminii memoriaque absentis Scipionis favorem ad vulgum 10 conciliabat. Mortuus tamen prius in vinculis

"Cum odium tempore exolevisset, atque imminutum esset.

5 Se olim legebatur: et pro paravit in quibusd. cod. præparavit.—6 Accepti edd. ante Gron.-7 Omnes Gall. ignorant rd universarum; et meliores quidem singularumque; al. et conjunctionem omittunt. At mitius fuerat singularum quoque rerum.' J. F. Gron.-8 Trajicerent vulgat. lect.-9 Mutavit Rhenan. in molliebatur ira.—10' Sic egregie Rhenan. Put. Scipionis fatiorem ad vulgum. Ceteri omnes prodigiose corrupti. Voss. facillionis. Men. faciliordis. Reg. facile omnes. Antea erat editum facilius eos ad vulgum.' J. F.

NOTE

minio, quam sibi (Locrensibus) fidem habuisset.

b Hos decurrentes... ostendit] Gall. Il leur fit voir l'armée de terre, qui mar

choit en bataille: aut, il fit devant eux la reveuë de l'armée, il lui fit faire l'exercice en leur presence.

12

c

est, quam judicium de eo populi" perficeretur. Hunc Pleminium Clodius Licinius in libro tertio rerum Romanarum refert, ludis votivis, quos Romæ Africanus iterum consul faciebat, conatum per quosdam, quos pretio corruperat, aliquot locis Urbem incendere, ut frangendi carceris fugiendique haberet occasionem; patefacto dein scelere, delegatum in Tullianum ex senatus consulto. De Scipione nusquam, nisi in senatu, actum: ubi omnes legatique et tribuni, classem eam," exercitum, ducemque verbis extollentes, effecerunt, ut senatus censeret, primo quoque tempore in Africam trajiciendum; Scipionique permitteretur, ut ex iis exercitibus, qui in Sicilia essent, ipse legeret,14 quos in Africam secum trajiceret, quos provinciæ relinqueret præsidio.

23. Dum hæc apud Romanos geruntur, Carthaginienses quoque, cum, speculis per promontoria omnia " positis," percunctantes paventesque ad singulos nuntios solicitam hyemem egissent,16 haud parvum et ipsi tuendæ Africæ momentum adjecerunt societatem Syphacis regis, cujus maxime fiducia trajecturum in Africam Romanum crediderunt. Erat Hasdrubali Gisgonis filio non hospitium modo cum rege, de quo ante dictum est, cum ex Hispania forte in idem tempus Scipio atque Hasdrubal convenerunt; sed mentio quoque inchoata 17 affinitatis, ut rex duceret filiam Hasdrubalis. Ad eam rem consummandam 18 tempusque nuptiis statuendum (jam enim et 19 nubilis erat virgo) profec

• Per loca in mare eminentia constitutis turribus speculatoriis locatisque speculatoribus.

Gron. 11 To populi delevit Rhenan.-12 'Ipsum Clodium fortasse hoc verbo pro demissum usum esse, Duker. ad h. 1. suspicatur.' Doering.-13 In vet. edd. prob. Rhen. deest rò eam.-14 Olim eligeret. Melius quam Beatus castigaverant al. ipse legeret, cum in scriptis fere sit liceret vel diceret.' J. F. Gron.

15 Vet. lib. apud Sigon. per omnia promontoria.—16 Cantabrig. teste Jac. Gron. gessissent.-17 Inchoatæ olim legebatur, cum omissione roû quoque.—

NOTE

c Delegatum in Tullianum] De carcere Tulliano, in quem missus tandem

Pleminius, dictum ante.

tus Hasdrubal, ut accensum cupiditate (et sunt 20 ante omnes Numidæ barbaros effusi in Venerem) sensit, virginem ab Carthagine arcessit, maturatque nuptias: et inter aliam gratulationem, ut publicum quoque fœdus privato adjiceretur, societas inter populum Carthaginiensem regemque, data ultro citroque fide, eosdem amicos inimicosque' habituros, jure jurando affirmatur. Ceterum Hasdrubal, memor et cum Scipione initæ regi societatis, et quam vana et mutabilia barbarorum ingenia essent, veritus, ne, si trajiceret in Africam Scipio, parvum vinculum eæ nuptiæ essent, dum accensum recenti amore Numidam habet, perpellit, blanditiis quoque puellæ adhibitis, ut legatòs in Siciliam ad Scipionem mittat, per quos moneat eum, 'ne prioribus suis promissis fretus in Africam trajiciat. Se et nuptiis civis Carthaginiensis, filiæ Hasdrubalis, quem viderit apud se in hospitio, et publico etiam foedere cum populo Carthaginiensi junctum. Optare primum, ut procul ab Africa, sicut adhuc fecerint, bellum Romani cum Carthaginiensibus gerant, ne sibi interesse certaminibus eorum, armaque aut hæc, aut illa, abnuentem alteram societatem, sequi necesse sit. Si non abstineat Africa Scipio, et Carthagini exercitum admoveat, sibi necessarium fore, et pro terra Africa, in qua et ipse sit genitus, et pro patria conjugis suæ proque parented ac penatibus dimicare.'

24. Cum his mandatis ab rege legati ad Scipionem missi Syracusis eum convenerunt. Scipio, quanquam magno momento rerum in Africa gerendarum magnaque spe de

P Numidæ plusquam reliqui barbari.

18 Rhenan. confirmandam.-19 Et omitt. edd. antt.-20 'In quibusd. librr. vett. at sunt, vel ut sunt, vel adsunt autem.' Doering.-1 Maluit Doer. inimicosve.—2 'Alii hortari p. Illud in hac re modestius; Crev. Sed et verba præc. per quos cum moneat favere huic lectioni, et seqq. ei non repugnare, putat Doer.' Rupert.

NOTE

d Proque parente] Hasdrubalem indicat uxoris patrem, aut, si malis, Syphacis ipsius. Socer enim patris, ut Delph. et Var. Clas.

socrus matris nomine compellari plerumque solent.

Livius.

8 C

stitutus erat, legatis propere, prius quam res vulgaretur, remissis in Africam, literas dat ad regem, quibus etiam atque etiam monet eum, 'ne jura hospitii secum, neu cum populo Romano initæ societatis, neu fas, fidem, dextras, Deos testes atque arbitros con ventorum, fallat.' Ceterum, quando neque celari adventus Numidarum poterat, (vagati enim in urbe obversatique prætorio erant,) et, si sileretur, quid petentes venissent, periculum erat, ne vera eo ipso, quod celarentur, sua sponte magis emanarent, timorque in exercitum incederet,3 ne simul cum rege et Carthaginiensibus foret bellandum, avertit a vero falsis præoccupando mentes hominum: et, vocatis ad concionem militibus, 'Non ultra esse cunctandum,' ait. 'Instare, ut in Africam quam primum trajiciat, socios reges. Masinissam prius ipsum ad Lælium 4 venisse, querentem, quod cunctando tempus tereretur. Nunc Syphacem mittere legatos, idem admirantem,' quæ tam diuturnæ moræ sit causa,

e

9 Militum animos ab eo quod revera nuntiatum erat, abduxit, atque alio vertit, præoccupatis iis per falsum rumorem.

Cum eandem ob causam stuperet.

3 Edd. Drak. et antt. ante Gron. in exercitum incideret. Optimi Mss. in exercitu incederet; quod recepit Gron. Nos edidimus, quod linguæ usuique loquendi convenientius videbatur.' Rupert.-4 Vet. lib. apud Sigon. ad C. Lælium.-5 Pro idem putat Doer. haud dubie scribendum item.-6 ‘Ita

NOTE

e Timorque in exercitum incederet [incideret] Ita malim cum editis et Regio uno; etsi in plurimis inveniatur scriptum, timorque in exercitu incederet: quæ loquendi figura personis magis quam rebus accommodata, non sine andaciori metaphora buc videtur trahi posse. Nec vero adductis a Gronovio testimoniis satis firmatur. Hæc enim ad verbum incessendi referri possunt; eo magis quod cum accusativo junguntur, non ut hic cum ablativo et præpositione, veluti lib. xxv. 'tanta religio civitatem incessit;' et lib. XXVIII. timor deinde oppidanos -incessit, ne si hostis urbem intrasset.'

[ocr errors]

At timorem incidere eodem modo dici potest, quo milites in portas vel portis incidere' dicuntur sæpe apud Nostrum: ut apud eundem lib. xxi.

Sagunti ruinæ vestris capitibus incident.' Plaut. Men. 'ei derepente tantus morbus incidit.' Cic. de Fato proprie loquitur cum ait, saxum in spelunca in crura ejus incidit.' In Oratore vero, 'quorum ætas in eorum tempora quos nominavi incidit.' Et alibi, Casus incidisse multis viris fortissimis.' Et, incidere civitati aliquid mali.' Incidere in judicio quæstionem.'

« IndietroContinua »