Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

CAP. 1. Imperia nova et prorogata. 2. Naves legionesque decretæ, et prodigia procurata. 3. Scipio, vestium, commeatus armorumque copia auctus, Uticam obsidet, et spem facit pacis, a Syphace petitæ, ut probabilis causa suis commeandi sit in castra hostium; quæ, quod lignea ferme tota sunt, per occasionem incendendi consilia agitat. 4. Legatos alios atque alios ad regem mittit, et satis omnibus exploratis tollit inducias. 5. Media nocte castra tum Syphacis a Lælio ac Masinissa, 6. tum Hasdrubalis, illis propinqua, a Scipione incenduntur, et flamma ferroque absumuntur multi homines, equi et elephanti. 7. Hasdrubal et Syphax summa ope reparant bellum et copias jungunt. 8. Paulo post in aciem descendunt, et a Romanis vincuntur. 9. Scipio multas urbes expugnat, et Carthagi nienses legatos ad Hannibalem arcessendum classemque ad levandam Utica obsidionem mittunt. 10. Hostes frustra aggrediuntur naves Romanorum, ad muros Uticæ appulsas. 11. Lælius et Masinissa in Numidiam perveniunt, novumque exercitum, a Syphace in regno suo conscriptum, profligant. 12. Rex ipse vivus capitur, et Cirta, caput regni ejus, a Masinissa occupatur. Is Sophonisbam, uxorem Syphacis, filiam Hasdrubalis, amore captus pollicitusque se prohibiturum, quo minus Romanis traderetur, matrimonio sibi jungit: quod Lælius, factis nuptiis superveniens, valde improbat. 13. Syphax, sermonibus circumstantium celebratus, in castra ad Scipionem perducitur, omnemque perfidiæ et belli causam confert in uxorem. 14. Masinissa, castigatus a duce Rom. propter nuptias festinatas, 15. venenum mittit Sophonisbæ, et eximiis a Scipione ornatur laudibus honoribusque. 16. Carthaginienses legatos mittunt Romam et ad Scipionem, qui pacis conditiones dicit datque inducias. 17. Multis ante diebus Lælius cum Syphace aliisque captivis et legatis Masinissæ Romam Delph. et Var. Clas.

Livius.

8 E

venit, et ingenti urbem lætitia complet. Senatus supplicationem decernit, et confirmat regium nomen, regnum paternum, aliaque munera, Masinissæ a Scipione data.

18. Interea Mago a P. Quinctilio Varo prætore et M. Cornelio proc. in agro Insubrium Gallorum vincitur, et graviter vulneratus ex prælio aufertur prope exsanguis. 19. Inde ad mare in Ligures Ingaunos pervenit, et imperio senatus Carthaginiensis, a legatis perlato, periculoque et patriæ et suo motus in Africam trajicit: sed, vixdum superata Sardinia, ex vulnere moritur, et naves aliquot disjectæ a classe Rom. capiuntur. C. Servilius cos. patrem Catulumque, a Boiis olim captos, Romam reducit. Ad Cn. Servilium cos. multa Bruttiorum deficiunt oppida; idemque in agro Crotoniensi acie confligit cum Hannibale. 20. Mox summus hic Pœnorum dux a legatis in patriam revocatur, et inutili militum turba præsidii specie in oppida Bruttii agri dimissa, multisque Italici generis in templo Junonis Laciniæ fœde interfectis, quod roboris in exercitu est, in Africam transvehit, mœstissimo animo detractus ex diutina possessione Italiæ, et Deos, homines, seque ipsum accusans. 21. Legati Saguntini Pœnos, ad conducenda auxilia in Hispaniam missos comprehensosque cum pecunia, Romam adducunt: et quinque ibi dies circa omnia pulvinaria supplicatur ex SCto. 22. Carthaginiensium legati, pacem petentes, Punica fraude electi videntur senatui Rom. 23. et pace infecta ac prope sine responso dimittuntur. 24. Cn. Servilius in Siciliam, inde in Africam discessurus, trajicit, sed a P. Sulpicio dictatore ad id ipsum creato in Italiam revocatur. Onerariæ Cn. Octavii naves, in conspectu Carthaginis tempestate per littora portusque dispersæ, a Pœnis per induciarum tempus capiuntur. 25. Legati de injuria hac questum a Scipione missi Carthaginem prope violantur, et in reditu ex insidiis Pœnorum, ex alto repente eos aggredientium, vix incolumes ipsi evadunt. Scipio contra legatos Carthaginiensium, cum Lælio Fulvioque ab Roma supervenientes, dimittit salvos: et Hannibal mox ad Leptim appellit classem. 26. In Macedoniam legati mittuntur ad Philippum, qui adversus fœdus quædam facta videri Patribus nuntient. Romæ est incendium ingens et inundatio, sed annonæ vilitas. Mors, honores laudesque Q. Fabii Maximi. Ludi Romani ac plebeii. Comitia.

27. Consules insequentis anni Ti. Claudius Africam, (quæ provincia ex senatus decreto in sortem conjecta erat) et M. Servilius Etruriam sortiuntur. Prætorum comitia ac provinciæ. Ludi quinquennales. 28. Curæ metusque Romanorum Pœnorumque, imminente supremo certamine. 29. Hannibal Adrumetum et inde Zamam venit: Scipio haud procul Naraggara urbe considet, et speculatores hostium per castra sua circumduci dimittique jubet ; neque abnuit colloquium ab eorum duce petitum. 30. Hannibal prior alloquitur Scipionem; 31. isque respondet. 32. Duces infecta pace arma expediri jubent, et militibus animum incendunt hortando. 33. Tum acies instruunt singulari arte, et pugnant. 34. Romani, et numero superiores et animo, ingentem hostium cladem edunt. 35. Lælius ac Masinissa Pœnos fundunt, cum equitatu in aversam eorum aciem incurrentes, et Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus, Adrumetum

perfugit. 36. Paulo post Scipio Numidas, duce Vermina, Syphacis filio, Pœnis auxilio venientes, fundit, et Tunete de pace agit cum legatis Carthaginiensium. 37. Hi conditiones ab eo dictas domum referunt, et Hannibal Gisgonem, pacem dissuadere conantem, arreptum manu sua ex superiore loco detrahit. 38. Induciæ Pœnis dantur, et Romam mittuntur legati. Prodigia, inundatio Tiberis, et ludi Apollinares. 39. Ti. Claudius cos. in Siciliam atque inde in Africam trajicere jussus, classem tempestate laceratam reficit Caralibus, et circumacto anni tempore privatus Romam reducit. Comitia a C. Servilio Gemino sæpe indicta perfici tempestates prohibent. Ludi Romani, plebeii, Cereales. Scribæ viatoresque ædilitii ob pecuniam ex ærario clam egestam damnantur. 40. Legati Carthagi. niensium et Philippi Romam veniunt. Supplicationes, comitia et provinciæ consulum prætorumque. Cn. Cornelius Lentulus cos. frustra cupiditate flagrat provinciæ Africæ ; quæ res multis contentionibus in senatu et ad populum agitur. 41. Legiones classesque novis magistratibus decer. nuntur. 42. Legati Philippi dimittuntur cum tristi responso, at Carthaginiensium flectunt misericordia Patres. 43. Scipio pacem cum Pœnis facere, et feciales in Africam ad fœdus feriendum ire jubentur. Naves Carthaginiensium incenduntur, at de perfugis grave sumitur supplicium. 44. Mæstitiam fletumque Pœnorum, quibus prima collatio pecuniæ difficilis videtur, tanquam intempestivum absurdumque eorum, qui privata tantum, non publica sentiant mala, ridet Hannibal et increpat. Masinissa regno Syphacis ad paternum adjecto donatur. 45. Scipio Romam invehitur triumpho omnium clarissimo, et primus nomine victæ ab se gen. tis nobilitatur.

3

1. CN. SERVILIUS CÆPIO et C. Servilius Geminus consules, (sextus decimus' is annus belli Punici erat) cum de re publica belloque et provinciis ad senatum retulissent, censuerunt Patres, ut consules inter se compararent sortirenturve, uter Bruttios adversus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures provinciam haberet. Cui Bruttii eve

2

1 'Libri optimi tantummodo Cn. Servilius consul sextus decimus. Qua mutila scriptura confirmatur Sigon. conjectura. Ostendit enim inter nomen posterioris, et rò Coss. nullum aliud vocabulum interpositum fuisse.' J. F. Gron. -2 Male in quibusd. librr. vett. ac Liguriam. Mox, add. consule post Sem

NOTÆ

a C. Servilius Geminus] Gemini cognomen ignorant plerique veterum librorum et tabulæ Capitolinæ : quod Sigonio placet, quoniam Servilii cog. nomento Gemini, patricii fuerunt.

Hic autem, teste ipso Livio, ædilis plebis fuerat, itemque tribunus plebis; ac præterea plebeii consulis locum obtinet; utpote conjunctus cum Cæpione, quo cognomine qui distin

nissent, exercitum a P. Sempronio acciperet. P. Sempronius (ei quoque enim proconsuli imperium in annum prorogabatur) Licinio succederet: is Romam reverteretur, bello quoque bonus habitus ad cetera, quibus nemo ea tempestate instructior civis habebatur, congestis omnibus humanis a natura fortunaque bonis. Nobilis idem ac dives erat; forma viribusque corporis excellebat. Facundissimus habebatur, seu causa oranda, seu in senatu, ad3 populum, suadendi ac dissuadendi locus esset: juris pontificii peritissimus. Super hæc bellicæ quoque laudis + consulatus compotem fecerat. Quod in Bruttiis provincia, idem in Etruria ac Liguribus decretum. M. Cornelius novo consuli tradere exercitum jussus: ipse, prorogato imperio, Galliam provinciam obtinere cum legionibus iis, quas prætor L. Scribonius priore anno habuisset. Sortiti deinde provincias: Cæpionis Bruttii, Servilio Gemino Etruria evenit. Tum prætorum provinciæ in sortem conjectæ. Jurisdictionem urbanam Pætus Ælius, Sardiniam P. Lentulus, Siciliam P. Villius, Ariminum cum duabus legionibus (sub Lucretio Spurio eæ fuerant) Quinctilius Varus est sortitus. Et Lucretio prorogatum imperium, ut Genuam oppidum a Magone Poeno dirutum exædificaret. P. Scipioni, non temporis, sed rei gerendæ fine, donec debellatum in Africa foret, prorogatum imperium est; decrea Præter, vel ultra dotes alias quibus ornatus erat.

6

pronio Gron. Doujat.-3 Et ad Gron. Doujat.-4 Male, judice Doer. in quibusd. librr. vett. bellica quoque laudes cons. comp. fecerant. Quod Gron. et Doujat.-5 Mavult J. F. Gron. sortitis deinde provincias, Cæpioni. Mox vet. lib. apud Sigon. Servilio Etruria.—6 Olim P. Elius erat. Mox, Cn. pro P. Gron. Doujat. Crev. Dein, Spurio Lucretio edd. ante Gron.

NOTE

guebantur Servilii, gentis erant patricia. Hoc autem tempore alterum duorum consulum ex plebe fieri oportebat.

In Bruttiis provincia] Appositi one dictum pro in regione Bruttiorum.

Sensus est, quod decretum fuerat de exercitu qui in Bruttiis erat tradendo consuli cui ea provincia eveniret, idem decretum esse ut exercitus qui in Etruria et Liguria fuerat, alteri consuli traderetur.

tumque, ut supplicatio fieret, quod is in Africam provinciam trajecisset, ut ea res salutaris populo Romano ipsique duci atque exercitui esset.

8

2. In Siciliam 7 tria millia militum sunt scripta; et quia, quod roboris ea provincia habuerat, in Africam transvectum fuerat, ne qua classis ex Africa trajiceret, quadraginta navibus custodiri placuerat Siciliæ maritimam oram. Tredecim novas naves Villius secum in Siciliam duxit: ceteræ in Sicilia veteres refectæ. Huic classi M. Pomponius, prioris anni prætor, prorogato imperio præpositus, novos milites ex Italia advectos in naves imposuit. Parem navium numerum Cn. Octavio, prætori item prioris anni, cum pari jure imperii ad tuendam Sardiniæ oram Patres decreverunt. Lentulus prætor duo millia militum dare in naves jussus. Et Italiæ ora, quia incertum erat, quo missuri classem Carthaginienses forent, (videbantur autem, quicquid nudatum præsidiis esset, petituri) M. Marcio, prætori prioris anni, cum totidem navibus tuenda data est. Tria millia militum in eam classem ex decreto Patrum consules scripserunt, et duas legiones urbanas ad incerta belli. Hispaniæ cum exercitibus imperioque veteribus imperatoribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decreta. Viginti omnino legionibus et centum sexaginta navibus longis res Romana eo anno gesta. Prætores in provincias ire jussi. Consulibus imperatum, prius quam ab Urbe proficiscerentur, ludos magnos facerent, quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum vovisset,

C

7 Male in Sicilia vulgo legitur.' Rupert. Mox, non male conj. Gron. judice Rupert. In Siciliam tria mill. mil. sunt scripta, quia, quod roboris... fuerat; et ne qua class, ex Afr. trajiceret cet. Dein et quia ante ne qua habet Kreyssig.-8 Ad naves Cantabrig. teste Jac. Gron.-9 Placet scrip. sisse Livium respublica Romana eo anno gesta; aut respublica eo anno gesta.'

NOTÆ

c Quos T. Manlius] Voti fuerant hili, similesque ludos in quinquennium

ludi anno secundo hujus belli Punici, nullo certo annorum numero iis celebrandis designato: eos fecerat T. Manlius anno undecimo ejusdem bel

voverat: idcirco jussi consules eos nunc edere, nec tamen editi sunt, nisi anno sequenti.

« IndietroContinua »