Immagini della pagina
PDF
ePub

tate ejus Pisonem aggressos; nunquam Hispanos præterea tale facinus fecisse, sed imperia sæva multa ante perpessos. Nos eam rem in medio relinquemus. De superiore conjuratione satis dictum.

5

1

XX. Catilina, ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa sæpe egerat, tamen in rem fore credens universos appellare et cohortari, in abditam partem ædium secedit; atque ibi omnibus arbitris procul amotis, orationem hujuscemodi habuit.

"Ni virtus fidesque vestra 'spectata mihi forent, nequidquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent: neque ego, per ignaviam aut vana ingenia, incerta pro certis captarem. Sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortes fidosque mihi, eo animus ausus est maximum atque pulcherrimum facinus incipere; simul quia vobis eadem, quæ mihi, bona malaque esse intellexi: nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. Sed, ego quæ mente agitavi, omnes jam antea diversi audistis. Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, quum considero, quæ conditio vitæ futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam res publica in paucorum potentium jus atque ditionem concessit, semper illis reges, tetrarchæ vectigales esse; populi, nationes stipendia pendere; ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles, vulgus fuimus, sine gratia, sine auctoritate, iis obnoxii, quibus, si res publica valeret, formidini essemus. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiæ apud illos sunt, aut ubi illi volunt; nobis reliquere, pericula, repulsas, judicia, egestatem. * Quæ quousque tandem patiemini, fortissimi viri? Nonne emori per virtutem præstat, quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienæ superbiæ ludibrio fueris, per dedecus amittere? Verum enim vero, pro deum atque hominum fidem victoria in manu nobis est; viget ætas, animus

8

7

.

valet contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt. Tantummodo incepto opus est, cetera res expediet. Etenim quis mortalium, cui virile ingenium est, tolerare potest, illis divitias superare, quas profundant in exstruendo mari et montibus coæquandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illos binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem nusquam ullum esse? Quum tabulas, signa, 10 toreumata emunt, nova diruunt, alia ædificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa libidine divitias vincere nequeunt. At nobis est domi inopia, foris æs alienum; "mala res, spes multo asperior. Denique quid reliqui habemus præter miseram animam ? Quin igitur expergiscimini? En illa, illa, quam sæpe optastis, libertas, præterea divitiæ, decus, gloria in oculis sita sunt. Fortuna omnia ea victoribus præmia posuit. Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica magis quam oratio mea, vos 1hortentur. Vel imperatore vel milite me utimini: neque animus neque corpus a vobis aberit. Hæc ipsa, ut spero, vobiscum una consul agam; nisi forte me animus fallit, et vos servire magis quam imperare parati estis."

1

12

2

3

13

XXI. Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulavere plerique, uti proponeret, quæ conditio belli foret, quæ præmia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent. Tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quæ bellum atque libido victorum fert. Præterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauritania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consilii sui participes: petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum: cum eo se consulem ini

4

5

tium agendi facturum.' Ad hoc maledictis increpat omnes bonos, suorum unumquemque nominans laudare; admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suæ, complures periculi aut ignominiæ, multos victoriæ Sullanæ, quibus ea prædæ fuerat. Postquam omnium animos alacres videt, cohortatus ut petitionem suam curæ haberent, conventum dimisit.

XXII. 1Fuere, ea tempestate, qui dicerent 'Catilinam, oratione habita, quum ad jusjurandum populares sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse; inde, quum post exsecrationem omnes degustavissent, sicuti in solemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum; atque eo, dictitare, fecisse, quo inter se magis fidi forent, alius alii tanti facinoris conscii.' Nonnulli ficta et hæc et multa præterea existimabant ab iis, qui Ciceronis invidiam, quæ postea orta est, leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas dederant. Nobis ea res pro magnitudine parum

comperta est.

3

2

4

XXIII. Sed in ea conjuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coöpertus; 1quem censores senatu probri gratia moverant. Huic homini non minor vanitas inerat quam audacia: neque reticere, quæ audierat, neque suamet ipse scelera occultare; prorsus neque dicere neque facere quidquam pensi habebat. Erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuetudo: cui quum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montesque polliceri cœpit; et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia foret; postremo ferocius agitare quam solitus erat. At Fulvia, insolentiæ Curii causa cognita, tale periculum rei publicæ haud occultum habuit; sed, sublato auctore, de Catilinæ conjuratione, quæ quoque modo audierat, compluribus narravit. Ea res in primis studia hominum accendit

5

Namque

ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni. antea pleraque nobilitas invidia æstuabat, et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novus adeptus foret. Sed ubi periculum advenit, invidia atque superbia post fuere.

6

XXIV. Igitur, comitiis habitis, consules declarantur M. Tullius et C. Antonius; quod factum primo populares conjurationis concusserat. Neque tamen Catilinæ furor minuebatur, sed in dies 2 plura agitare, arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Fæsulas ad Manlium quemdam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi. Ea tempestate plurimos cujusque generis homines adscivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quæ, ubi ætas tantummodo quæstui neque luxuriæ modum fecerat, æs alienum grande conflaverant. Per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adjungere sibi, vel interficere.

3

2

1

3

4

XXV. Sed in his erat Sempronia, quæ multa sæpe virilis audaciæ facinora commiserat. Hæc mulier genere atque forma, præterea viro, liberis satis fortunata fuit: litteris Græcis et Latinis docta, psallere, saltare elegantius, quam necesse est probæ, multa alia, quæ instrumenta luxuriæ sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit: pecuniæ an famæ minus parceret, haud facile discerneres; libidine sic accensa, ut sæpius peteret viros, quam peteretur. Sed ea sæpe antehac fidem prodiderat, creditum abjuraverat, cædis conscia fuerat, luxuria atque inopia præceps abierat. Verum ingenium ejus haud absurdum; posse versus facere, jocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci; prorsus multæ facetiæ multusque lepos inerat.

4

XXVI. His rebus comparatis, Catilina nihilo minus 1in proximum annum consulatum petebat; sperans, si de

2

3

Ne

signatus foret, facile se ex voluntate Antonio usurum. que interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni. Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiæ deerant. Namque a principio consulatus sui, multa pollicendo per Fulviam, effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoravi, consilia Catilinæ sibi proderet. Ad hoc collegam suum Antonium pactione provinciæ perpulerat, ne contra rem publicam sentiret: circum se præsidia amicorum atque clientium occulte habebat. Postquam dies comitiorum venit, et Catilinæ neque petitio neque insidiæ, quas consuli in campo fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere, et extrema omnia experiri, quoniam quæ occulte tentaverat, aspera fœdaque evenerant.

5

6

XXVII. Igitur C. Manlium Fæsulas atque in eam partem Etruriæ, 'Septimium quemdam Camertem in agrum Picenum, C. Julium in Apuliam dimisit; præterea alium alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat. Interea Romæ multa simul moliri; consuli insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere, 2 ipse cum telo esse, item alios jubere, hortari, uti semper intenti paratique essent, dies noctesque festinare, vigilare, neque insomniis neque labore fatigari. Postremo ubi multa agitanti 3 nihil procedit, rursus intempesta nocte conjurationis principes convocat per M. Porcium Læcam, ibique multa de ignavia eorum questus, docet 'se Manlium præmisisse ad eam multitudinem, quam ad capiunda arma paraverat, item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset; eum suis consiliis multum officere.'

3

5

XXVIII. Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris, C. Cornelius, eques Romanus, operam suam pollicitus, et cum eo L. Vargunteius senator, constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus, sicuti salutatum introire ad Ciceronem, ac de improviso domi suæ imparatum confodere.

1

« IndietroContinua »