Immagini della pagina
PDF
ePub

inde tempus (exiguum id fuit) muniendis castris convehendisque commeatibus consumpsit, et omnia imperia milites quum impigre, tum haudquaquam abiecto animo exsequebantur. 8 Ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis venientem ad reliquias belli delendas transisse Hiberum et appropinquare allatum est, signumque pugnæ propositum ab novo duce milites 9 viderunt, recordati, quos paulo ante imperatores habuissent quibusque et ducibus et copiis freti prodire in pugnam soliti essent, flere omnes repente et offensare capita et alii manus ad cælum tendere, deos incusantes, alii strati humi suum quis10 que nominatim ducem implorare. Neque sedari lamentatio poterat, excitantibus centurionibus manipulares et ipso mulcente et increpante Marcio, quod in muliebres et inutiles se proiecissent fletus, potius quam ad tutandos semet ipsos et rem publicam secum acuerent animos, et ne inultos impera11 tores suos iacere sinerent; quum subito clamor tubarumque sonus (iam enim prope vallum hostes erant) exauditur. Inde verso repente in iram luctu discurrunt ad arma, ac velut accensi rabie [discurrunt ad portas et] in hostem negligenter 12 atque incomposite venientem incurrunt. Extemplo improvisa res pavorem incutit Pœnis, mirabundique, unde tot hostes subito exorti prope deleto exercitu forent, unde tanta audacia, tanta fiducia sui victis ac fugatis, quis imperator duobus Scipionibus cæsis exstitisset, quis castris præesset, quis 13 signum dedisset pugnæ - ad hæc tot tam necopinata primo

omnium incerti stupentesque referunt pedem, dein valida im14 pressione pulsi terga vertunt. Et aut fugientium cædes fœda fuisset aut temerarius periculosusque sequentium impetus, ni Marcius propere receptui dedisset signum, obsistensque ad prima signa et quosdam ipse retinens concitatam repressisset aciem. Inde in castra avidos adhuc cædisque et sanguinis 15 reduxit. Carthaginienses trepide primo ab hostium vallo acti, postquam neminem insequi viderunt, metu substitisse rati, contemptim rursus et sedato gradu in castra abeunt.

[ocr errors]

Par negligentia in castris custodiendis fuit; nam etsi 16 propinquus hostis erat, tamen reliquias eum esse duorum exercituum ante paucos dies deletorum succurrebat. Ob hoc 17 quum omnia neglecta apud hostes essent, exploratis iis Marcius ad consilium prima specie temerarium magis quam audax animum adiecit, ut ultro castra hostium oppugnaret, facilius 18 esse ratus unius Hasdrubalis expugnari castra quam, si se rursus tres exercitus ac tres duces iunxissent, sua defendi; simul aut, si successisset coeptis, erecturum se afflictas res 19 aut, si pulsus esset, tamen ultro inferendo arma contemptum sui dempturum. Ne tamen subita res et nocturnus terror et iam non suæ fortunæ consilium perturbaret, alloquendos adhortandosque sibi milites ratus, contione advocata, ita disseruit: Vel mea erga imperatores nostros vivos mortuosque 2 pietas vel præsens omnium nostrum, milites, fortuna fidem cuivis facere potest, mihi hoc imperium, ut amplum iudicio vestro, ita re ipsa grave ac sollicitum esse. Quo enim tem- 3 pore, nisi metus mærorem obstupefaceret, vix ita compos mei essem, ut aliqua solatia invenire ægro animo possem, cogor vestram omnium vicem, quod difficillimum in luctu est, unus consulere. Et ne tum quidem, ubi, quonam modo has reli- 4 quias duorum exercituum patriæ conservare possim, cogitandum est, avertere animum ab assiduo mærore licet. est enim acerba memoria, et Scipiones me ambo dies noctesque curis insomniisque agitant et excitant sæpe somno, neu 6 se neu invictos per octo annos in his terris milites suos, commilitones vestros, neu rem publicam patiar inultam, et suam disciplinam suaque instituta sequi iubent et, ut imperiis 7 vivorum nemo obedientior me uno fuerit, ita post mortem suam, quod in quaque re facturos illos fuisse maxime censeam, id optimum ducere. Vos quoque velim, milites, non 8 lamentis lacrimisque tanquam exstinctos prosequi (vivunt vigentque fama rerum gestarum), sed, quotiescunque occurret memoria illorum, velut si adhortantes signumque dantes videatis eos, ita proelia inire. Nec alia profecto species hesterno 9

Præsto 5

38

die oblata oculis animisque vestris memorabile illud edidit 10 prælium, quo documentum dedistis hostibus, non cum Scipionibus exstinctum esse nomen Romanum et, cuius populi vis atque virtus non obruta sit Cannensi clade, ex omni profecto 11 sævitia fortunæ emersurum esse. Nunc, quia tantum ausi estis sponte vestra, experiri libet, quantum audeatis duce vestro auctore. Non enim hesterno die, quum signum receptui dedi sequentibus effuse vobis turbatum hostem, frangere audaciam vestram, sed differre in maiorem gloriam atque 12 opportunitatem volui, ut postmodo præparati incautos, armati inermes atque etiam sopitos per occasionem aggredi possetis. Nec huius occasionis spem, milites, forte temere, sed ex re 13 ipsa conceptam habeo. A vobis quoque profecto si quis quærat, quonam modo pauci a multis, victi a victoribus castra tutati sitis, nihil aliud respondeatis, quam id ipsum timentes vos omnia et operibus firmata habuisse et ipsos pa14 ratos instructosque fuisse. Et ita se res habet: ad id, quod

ne timeatur, fortuna facit, minime tuti sunt homines, quia, 15 quod neglexeris, incautum atque apertum habeas. Nihil omnium nunc minus metuunt hostes quam ne, obsessi modo ipsi atque oppugnati, castra sua ultro oppugnemus. Audeamus, quod credi non potest ausuros nos; eo ipso, quod dif16 ficillimum videtur, facilius erit. Tertia vigilia noctis silenti agmine ducam vos. Exploratum habeo, non vigiliarum ordi17 nem, non stationes iustas esse. Clamor in portis auditus et primus impetus castra ceperit. Tum inter torpidos somno paventesque ad necopinatum tumultum et inermes in cubilibus suis oppressos illa cædes edatur, a qua vos hesterno die 18 revocatos ægre ferebatis. Scio audax videri consilium; sed in rebus asperis et tenui spe fortissima quæque consilia tutissima sunt, quia, si in occasionis momento, cuius prætervolat opportunitas, cunctatus paulum fueris, nequicquam mox omis19 sam quæras. Unus exercitus in propinquo est, duo haud procul absunt. Nunc aggredientibus spes aliqua est; et iam 20 tentastis vestras atque illorum vires; si diem proferimus et

hesternæ eruptionis fama contemni desierimus, periculum est, ne omnes duces, omnes copiæ conveniant. Tres deinde duces, tres exercitus sustinebimus hostium, quos Cn. Scipio incolumi exercitu non sustinuit? Ut dividendo copias periere 21 duces nostri, ita separatim ac divisi opprimi possunt hostes. Alia belli gerendi via nulla est. Proinde nihil præter noctis proximæ opportunitatem exspecte mus. Ite deis bene iuvanti- 22 bus, corpora curate, ut integri vigentesque eodem animo in castra hostium irrumpatis, quo vestra tutati estis."

Læti et audiere ab novo duce novum consilium, et quo 23 audacius erat, magis placebat. Reliquum diei expediendis armis et curatione corporum consumptum, et maior pars noctis quieti data est. Quarta vigilia movere. Erant ultra proxima castra sex millium intervallo distantes aliæ copiæ Pœnorum. Vallis cava intererat, condensa arboribus; in huius silvæ medio ferme spatio cohors Romana arte Punica abditur et equites. Ita medio itinere intercepto, ceteræ copiæ silenti 2 agmine ad proximos hostes ductæ, et, quum statio nulla pro portis neque in vallo custodiæ essent, velut in sua castra, nullo usquam obsistente, penetravere. Inde signa canunt et 3 tollitur clamor. Pars semisomnos hostes cædunt, pars ignes casis stramento arido tectis iniiciunt, pars portas occupant, ut fugam intercludant. Hostes simul ignis, clamor, cædes, 4 velut alienatos sensibus, nec audire nec providere quicquam sinunt. Incidunt inermes inter catervas armatorum. Alii 5 ruunt ad portas, alii, obsæptis itineribus, super vallum saliunt et, ut quisque evaserat, protinus ad castra altera fugiunt, ubi 6 ab cohorte et equitibus ex occulto procurrentibus circumventi cæsique ad unum omnes sunt; quanquam, etiamsi quis ex ea 7 cæde effugisset, adeo raptim a captis propioribus castris in altera transcursum castra ab Romanis est, ut prævenire nuntius cladis non posset. Ibi vero, quo longius ab hoste abe- 8 rant, et quia sub lucem pabulatum lignatumque et prædatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta invenere, arma tantum in stationibus posita, milites inermes aut

39

40

humi sedentes accubantesque aut obambulantes ante vallum 9 portasque. Cum his tam securis solutisque Romani calentes adhuc ab recenti pugna ferocesque victoria prælium ineunt. Itaque nequaquam resisti in portis potuit; intra portas, concursu ex totis castris ad primum clamorem et tumultum facto, 10 atrox prælium oritur; diuque tenuisset, ni cruenta scuta Romanorum visa indicium alterius cladis Pœnis atque inde 11 pavorem iniecissent. Hic terror in fugam avertit omnes, effusique, qua iter est, nisi quos cædes oppressit, exuuntur castris. Ita nocte ac die bina castra hostium expugnata 12 ductu L. Marcii. Ad triginta septem millia hostium cæsa, auctor est Claudius, qui annales Acilianos ex Græco in Lati13 num sermonem vertit; captos ad mille octingentos triginta, prædam ingentem partam; in ea fuisse clipeum argenteum pondo centum triginta septem cum imagine Barcini Has14 drubalis. Valerius Antias una castra Magonis capta tradit, septem millia cæsa hostium; altero prælio eruptione pugnatum cum Hasdrubale, decem millia occisa, quattuor millia trecentos 15 triginta captos. Piso quinque millia hominum, quum Mago

cedentes nostros effuse sequeretur, cæsa ex insidiis scribit. 16 Apud omnes magnum nomen Marcii ducis est; et veræ gloriæ eius etiam miracula addunt, flammam ei contionanti fusam e capite, sine ipsius sensu, cum magno pavore circumstantium 17 militum; monumentumque victoriæ eius de Pœnis usque ad incensum Capitolium fuisse in templo clipeum, Marcium ap18 pellatum, cum imagine Hasdrubalis. Quietæ deinde aliquamdiu in Hispania res fuere, utrisque post tantas in vicem acceptas illatasque clades cunctantibus periculum summæ rerum facere.

Dum hæc in Hispania geruntur, Marcellus, captis Syracusis, quum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate composuisset, ut non modo suam gloriam, sed etiam maiestatem populi Romani augeret, ornamenta urbis, signa tabulasque, 2 quibus abundabant Syracuse, Romam devexit, hostium quidem illa spolia et parta belli iure; ceterum inde primum initium

« IndietroContinua »