Immagini della pagina
PDF
ePub

suarum, cum jam ager effuso exercitu passim ureretur, castraque prope urbem poni viderent, legatos Chalcidem ad T. Quintium, auctorem libertatis, miserunt, qui nuntiarent, Messenios Romanis, non Achæis, et aperire portas et dedere urbem paratos esse. Auditis legatis, extemplo profectus Quintius, a Megalopoli ad Diophanem prætorem Achæorum misit, qui extemplo reducere eum a Messene exercitum, et venire ad se juberet. Dicto paruit Diophanes: et, solutâ obsidione, expeditus ipse, prægressus agmen, circa Andaniam, parvum oppidum, inter Megalopolim Messenenque positum, Quintio occurrit; et, cum causas oppugnationis exponeret, castigatum leniter, quod tantam rem sine auctoritate suâ conatus esset, dimittere exercitum jussit, nec pacem omnium bono partam turbare. Messeniis imperavit, ut exsules reducerent, et Achæorum concilii essent. Si qua haberent, de quibus aut recusare, aut in posterum caveri sibi vellent, Corinthum ad se venirent. Diophanem concilium Achæorum extemplo sibi præbere jussit. Ibi, de Zacyntho interceptâ per fraudem insulâ questus, postulavit, ut restitueretur Romanis. Philippi Macedonum regis Zacynthus fuerat: eam mercedem Amy-. nandro dederat, ut per Athamaniam ducere exercitum in superiorem partem Ætoliæ liceret: quâ expeditione fractis animis, Ætolos compulit ad petendam pacem. Amynander Philippum Megalopolitanum insulæ præfecit: postea per bellum, quo se Antiocho adversus Romanos conjunxit, Philippo ad munia belli revocato, Hieroclem Agrigentinum successorem misit.

XXXII. Is, post fugam ab Thermopylis Antiochi, Amynandrumque a Philippo Athamanià pulsum, missis ultro ad Diophanem prætorem Achæorum nuntiis, pecuniam pactus, insulam Achæis tradidit. Id præmium belli suum esse, æquum censebant Romani: “non enim Manium Acilium consulem legionesque Romanas Diophani et Achæis ad Thermopylas pug

[ocr errors]

nâsse.” Diophanes adversus hæc purgare interdum sese gentemque; interdum de jure facti disserere. Quidam Achæorum et initio eam se rem adspernatos testabantur, et tunc pertinaciam increpitabant prætoris: auctoribusque iis decretum est, ut T. Quintio ea res permitteretur. Erat Quintius, sicut adversantibus asper, ita, si cederes, idem placabilis. Omissâ igitur contentione vocis vultûsque, .“ Si utilem,” inquit, “ possessionem ejus insulæ censerem Achæis esse, auctor essem senatui populoque Romano, ut eam vos habere sinerent: cæterum, sicut testudinem, ubi collecta in suum tegimen est, tutam ad omnes ictus video esse; ubi exserit partes aliquas, quodcumque nudavit, obnoxium atque infirmum habere; haud dissimiliter vos, Achæi, clausos undique mari, quæ intra Peloponnesi sint terminos, ea et jungere vobis, et juncta tueri facile; simul aviditate plura amplectendi hinc excedatis, nuda vobis omnia, quæ extra sint, et exposita ad omnes ictus esse. Assentiente omni concilio, nec Diophane ultra tendere auso, Zacynthus Romanis traditur. -- XXXIII. Per idem tempus Philippus rex, proficiscentem consulem ad Naupactum percontatus, si se interim, quæ defecissent ab societate Romanâ, urbes recipere vellet, permittente eo, ad Demetriadem copias admovit, haud ignarus, quanta ibi tum perturbatio esset. Destituti enim ab omni spe, cum desertos se ab Antiocho, spem nullam in Ætolis esse cernerent, dies noctesque aut Philippi hostis adventum, aut infestiorem etiam, quo justius irati erant, Romanorum exspectabant. Turba erat ibi incondita regiorum : qui, primo pauci in præsidio relicti, postea plures, plerique inermes, ex prælio adverso fugâ delati, nec virium nec animi satis ad obsidionem tolerandam habebant. Itaque præmissis a Philippo, qui spem impetrabilis veniæ ostendebant, responderunt, patere portas regi. Ad primum ejus ingressum principum quidam urbe excesserunt: Eurylochus mortem

sunt.

sibi conscivit. Antiochi milites (sic enim pacti erant) per Macedoniam Thraciamque, prosequentibus Macedonibus, ne quis eos violaret, Lysimachiam deducti

Erant et paucæ naves Demetriade, quibus præerat Isidorus : eæ quoque cum præfecto suo dimissæ sunt. Inde Dolopiam, et Aperantiam, et Perrhæbiæ quasdam civitates recepit.

XXXIV. Dum hæc a Philippo geruntur, T. Quintius, receptâ Zacyntho Achaïco concilio, Naupactum trajecit; quæ jam per duos menses (sed prope exscidium erat) oppugnabatur; et, si capta vi foret, omne ibi nomen Ætolorum ad internecionem videbatur venturum. Cæterum, quamquam merito iratus erat Ætolis, quod solos obtrectâsse gloriæ suæ, cum liberaret Græciam, meminerat, et nihil auctoritate suâ motos esse, cum, quæ tum maxime acciderant, casura præmonens, a furioso incepto eos deterreret; tamen, sui maxime operis esse credens, nullam gentem liberatæ a se Græciæ funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Ætolis, cæpit. Confestim a primis stationibus cognitus est, vulgatumque per omnes ordines, Quintium esse: itaque, concursu facto undique in muros, manus pro se quisque tendentes, consonante clamore nominatim Quintium orare, ut opem ferret ac servaret. Et tum quidem, quamquam moveretur his vocibus, manu tamen abnuit, quidquam opis in se esse. Cæterum, postquam ad consulem venit; “Utrum fefellit,” inquit, “te, Mani Acili, quid agatur? an, cum satis pervideas, nihil id magnopere ad summam rem pertinere censes?” Erexerat exspectatione consulem ; et, “ Quin expromis,” inquit, “ quid rei sit?” Tum Quintius : " Ecquid vides, te, deyicto Antiocho, in duabus urbibus oppugnandis tempus terere, cum jam prope annus circumactus sit imperii tui? Philippum autem, qui non aciem, non signa hostium vidit, non solum urbes, sed tot jam gentes, Athamaniam, Perrhæbiam, Aperantiam, Dolopiam sibi adjunxisse ? Atqui non tantum interest nostra,

ves

Ætolorum opes ac vires minui, quantum, non supra modum Philippum crescere, et victoriæ tuæ præmium te militesque tuos nondum duas urbes, Philippum tot gentes Græciæ habere.

XXXV. Assentiebatur his consul: sed pudor, si irrito incepto abscederet obsidione, occurrebat: tota inde Quintio res permissa est. Is rursus ad eam partem muri, quâ paulo ante vociferati Ætoli fuerant, rediit : ibi cum impensius orarent, ut misereretur gentis Ætolorum, exire aliquos ad se jussit. Phæneas ipse principesque alii extemplo egressi sunt : quibus provolutis ad pedes, “ Fortuna,” inquit, tra facit, ut et iræ meæ et orationi temperem. Evenerunt, quæ prædixi eventura : et ne hoc quidem reliqui vobis est, ut indignis accidisse ea videantur. Ego tamen, sorte quâdam nutriendæ Græciæ datus, ne ingratis quidem benefacere absistam. Mittite oratores ad consulem, qui inducias tantum temporis petant, ut mittere legatos Romam possitis, per quos senatui de vobis permittatis. Ego apud consulem deprecator defensorque vobis adero.” Ita, ut censuerat Quintius, fecerunt: nec adspernatus est legationem consul: induciisque in diem certam datis, quâ legatio renuntiari ab Româ posset, soluta obsidio est, et exercitus in Phocidem missus. Consul cum T. Quintio ad Achaïcum concilium Ægium trajecit. Ibi de Eleis et de exsulibus Lacedæmoniorum restituendis actum : et neutra perfecta res, quia suæ gratiæ reservari eam Achæi, Elei per se ipsi, quam per Romanos, maluerunt Achaïco contribui concilio. Epirotarum legati ad consulem venerunt, quos non sincerâ fide in amicitiâ fuisse satis constabat : militem tamen nullum Antiocho dederant: pecuniâ juvisse eum insimulabantur; legatos ad regem ne ipsi quidem misisse inficiabantur. lis petentibus, ut in amicitiâ pristina esse liceret, respondit consul, “ Se, utrum hostium an pacatorum eos numero haberet, nondum scire. Senatum ejus rei judicem fore. Integram se causam

eorum Romam rejicere: inducias ad id dierum nonaginta dare.” Epirotæ Romam missi senatum adierunt. lis, magis, quæ non fecissent hostilia, referentibus, quam purgantibus ea de quibus arguebantur, responsum datum est, quo veniam impetrâsse, non causam probâsse, videri possent. Et Philippi regis legati sub idem tempus in senatum introducti, gratulantes de victoriâ. lis petentibus, ut sibi sacrificare in Capitolio, donumque ex auro liceret ponere in æde Jovis Optimi Maximi, permissum ab senatu: centum pondo coronam auream posuerunt. Non responsum solum benigne legatis est; sed Philippi quoque filius Demetrius, qui obses Romæ erat, ad patrem reducendus legatis datus est. Bellum, quod cum Antiocho rege in Græciâ gestum est a Manio Acilio consule, hunc finem habuit.

XXXVI. Alter consul, P. Cornelius Scipio, Gal liam provinciam sortitus, priusquam ad bellum, quod cum Boiis gerendum erat, proficisceretur, postulavit ab senatu, ut pecunia sibi decerneretur ad ludos, quos proprætor in Hispaniâ inter ipsum discrimen pugnæ vovisset. Novum atque iniquum postulare est visus: censuerunt ergo, quos

ludos inconsulto senatu ex suâ unius sententiâ vovisset, eos uti de manubiis, si quam pecuniam ad id reservâsset, vel suâ ipse impensâ faceret. Eos ludos per dies decem P. Cornelius fecit. Per idem fere tempus ædes Matris Magnæ Idææ dedicata est; quam Deam is P. Cornelius (advectam ex Asiâ, P. Cornelio Scipione, cui post Africano fuit cognomen, P. Licinio consulibus) in Palatium a mari detulerat. Locaverant ædem faciendam ex senatûs-consulto M. Livius, C. Claudius censores, M. Cornelio, P. Sempronio consulibus: tredecim annis post quam locata erat, dedicavit eam M. Junius Brutus, ludique ob dedicationem ejus facti, quos primos scenicos fuisse, Antias Valerius est auctor, Me galesia appellatos. Item Juventatis ædem in Circo Maximo C. Licinius. Lucullus duumvir dedicavit.

« IndietroContinua »