Immagini della pagina
PDF
ePub

major alacritas studiumque pugnandi majus exercitui injectum est.

XLVII. Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos mittit: Velle se de his rebus, quae inter eos agi coeptae 5 neque perfectae essent, agere cum eo: uti aut iterum colloquio diem constitueret, aut, si id minus vellet, e suis legatis aliquem ad se mitteret. Colloquendi Caesări causa visa non est, et eo magis, quod pridie ejus diei Germani retineri non poterant, quin in nostros tela conjicerent. 10 Legatum e suis sese magno cum periculo ad eum missurum et hominibus feris objecturum existimabat. Commodissimum visum est Gaium Valerium Procillum, Gaii Valerii Cabūri filium, summā virtute et humanitate adolescentem (cujus pater a Gaio Valerio Flacco civitate donatus 15 erat), et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, qua multā jam Ariovistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi Germānis causa non esset, ad eum mittere, et Marcum Mettium, qui hospitio Ariovisti utebatur. His mandavit, ut, quae diceret Ariovistus, cog20 noscerent et ad se referrent. Quos quum apud se in castris Ariovistus conspexisset, exercitu suo praesente, conclamavit: Quid ad se venirent? An speculandi causā? Conantes dicere prohibuit et in catenas conjecit.

XLVIII. Eodem die castra promovit et millibus passu25 um sex a Caesaris castris sub monte consedit. Postridie ejus diei praeter castra Caesăris suas copias transduxit et millibus passuum duobus ultra eum castra fecit, eo consilio, uti frumento commeatuque, qui ex Sequănis et Aeduis supportaretur, Caesarem intercluderet. Ex eo die dies 30 continuos quinque Caesar pro castris suas copias produxit et aciem instructam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio contendere, ei potestas non deesset. Ariovistus his omnibus diebus exercitum castris continuit; equestri proelio quotidie contendit. Genus hoc erat pugnae, quo se Ger35 mani exercuerant. Equitum millia erant sex, totidem numero pedites velocissimi ac fortissimi, quos ex omni copia singuli singulos suae salutis causa delegerant. Cum his in proeliis versabantur, ad hos se equites recipiebant:

LIBER PRIMUS.

hi, si quid erat durius, concurrebant; si qui, graviore vulnere accepto, equo deciderat, circumsistebant; si quo erat longius prodeundum aut celerius recipiendum, tanta erat horum exercitatione celeritas, ut jubis equorum sublevati cursum adaequarent.

27

5

XLIX. Ubi eum castris se tenere Caesar intellexit, ne diutius commeatu prohiberetur, ultra eum locum, quo in loco Germani consederant, circiter passus sexcentos ab iis, castris idoneum locum delegit, acieque triplici instructa, ad eum locum venit. Primam et secundam aciem in 10 armis esse, tertiam castra munire jussit. Hic locus ab hoste circiter passus sexcentos, uti dictum est, aberat., Eo circiter hominum numero sedecim millia expedita omni equitatu Ariovistus misit, quae copiae nostros perterrerent et munitione prohiberent. Nihilo secius Caesar, ut 15 ante constituerat, duas acies hostem propulsare, tertiam opus perficere jussit. Munitis castris, duas ibi legiones. reliquit et partem auxiliorum, quattuor reliquas in castra majora reduxit.

Gum

L. Proximo die instituto suo Caesar e castris utrisque 20 copias suas eduxit, paulumque a majoribus castris progressus aciem instruxit hostibusque pugnandi potestatem fecit. Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem exercitum in castra reduxit. Tum demum Ariovistus partem suarum copiarum, quae castra minora oppugnaret, 25 misit. Acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est. Solis occasu suas copias Ariovistus, multis et illatis et acceptis vulneribus, in castra reduxit. Quum ex captivis quaereret Caesar, quam ob rem Ariovistus proelio non decertaret, hanc reperiebat causam, quod apud Germanos 30 ea consuetudo esset, ut matres familiae eorum sortibus et vaticinationibus declararent, utrum proelium committi ex usu esset, necne: eas ita dicere: Non esse fas Germānos superare, si ante novam lunam proelio contendissent.

LI. Postridie ejus diei Caesar praesidio utrisque castris, 35 quod satis esse visum est, reliquit; omnes alarios in conspectu hostium pro castris minoribus constituit, quod minus multitudine militum legionariorum pro hostium.

numero valebat, ut ad speciem alariis uteretur. Ipse triplici instructa acie usque ad castra hostium accessit. Tum demum necessario Germāni suas copias castris eduxerunt, generatimque constituerunt paribusque intervallis Harūdes, 5 Marcomannos, Triboccos, Vangiones, Nemētes, Sedusios, Suebos, omnemque aciem suam rhedis et carris circumdederunt, ne qua spes in fuga relinqueretur. Eo mulieres imposuerunt, quae in proelium proficiscentes passis manibus flentes implorabant, ne se in servitutem Romānis tra

10 derent.

LII. Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem praefecit, uti eos testes suae quisque virtutis haberet. Ipse a dextro cornu, quod eam partem minime firmam hostium esse animadverterat, proelium commisit. Ita nostri 16 acriter in hostes signo dato impetum fecerunt, itaque hostes repente celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes conjiciendi non daretur. Rejectis pilis, comminus gladiis pugnatum est. At Germani, celeriter ex consuetudine suā phalange facta, impetus gladiorum exceperunt. Reperti 20 sunt complures nostri milites, qui in phalangas insilirent et

scuta manibus revellerent et desuper vulnerarent. Quum hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugam conversa esset, a dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem premebant. Id quum animadvertisset Pub25 lius Crassus adolescens, qui equitatui praeerat, quod expeditior erat quam hi qui inter aciem versabantur, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit.

LIII. Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt, neque prius fugere destiterunt, quam ad 30 flumen Rhenum millia passuum ex eo loco circiter quinquaginta pervenerunt. Ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt, aut lintribus inventis sibi salutem repe

In his fuit Ariovistus, qui naviculam deligatam ad ripam nactus, ea profugit: reliquos omnes equitatu conse35 cuti nostri interfecerunt. Duae fuerunt Ariovisti uxores, una Sueba natione, quam domo secum duxerat, altera Norica, regis Voctiōnis soror, quam in Gallia duxerat, a fratre missam: utraeque in eă fugă perierunt. Duae filiae harum,

altera occisa, altera capta est. Gaius Valerius Procillus, quum a custodibus in fugā trinis catenis vinctus traheretur, in ipsum Caesărem, hostes equitatu persequentem, incidit. Quae quidem res Caesări non minorem quam ipsa victoria voluptatem attulit, quod hominem honestissimum provin- 5 ciae Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum e manibus hostium, sibi restitutum videbat, neque ejus calamitate de tanta voluptate et gratulatione quidquam fortuna deminuerat. Is, se praesente, de se ter sortibus consultum dicebat, utrum igni statim necaretur, an in aliud tempus 10 reservaretur: sortium beneficio se esse incolumem. Item Marcus Mettius repertus et ad eum reductus est.

LIV. Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suēbi, qui ad ripas Rheni venerant, domum reverti coeperunt; quos Ubii, qui proximi Rhenum incolunt, perterritos insecuti, 15 magnum ex his numerum occiderunt. Caesar, unā aestate duobus maximis bellis confectis, maturius paulo, quam tempus anni postulabat, in hiberna in Sequănos exercitum deduxit; hibernis Labienum praeposuit; ipse in citeriorem Galliam ad conventus agendos profectus est./

20

LIBER II.

I. QUUM esset Caesar in citeriore Gallia in hibernis, ita uti supra demonstravimus, crebri ad eum rumores afferebantur litterisque item Labieni certior fiebat, omnes Belgas, quam tertiam esse Galliae partem dixeramus, contra 5 populum Romānum conjurare obsidesque inter se dare: conjurandi has esse causas: primum, quod vererentur, ne, omni pacatā Gallia, ad eos exercitus noster adduceretur; deinde, quod ab nonnullis Gallis sollicitarentur, partim qui, ut Germanos diutius in Gallia versari noluerant, ita populi 10 Romāni exercitum hiemare atque inveterascere in Gallia moleste ferebant, partim qui mobilitate et levitate animi novis imperiis studebant; ab nonnullis etiam, quod in Gallia a potentioribus atque his, qui ad conducendos homines facultates habebant, vulgo regna occupabantur, qui 15 minus facile eam rem imperio nostro consequi poterant.

II. His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit, et inita aestate, in interiorem Galliam qui deduceret, Quintum Pedium legatum misit. Ipse, quum primum pabuli copia esse incipe20 ret, ad exercitum venit; dat negotium Senonibus reliquisque Gallis, qui finitimi Belgis erant, uti ea, quae apud eos gerantur, cognoscant seque de his rebus certiorem faciant. Hi constanter omnes nuntiaverunt, manus cogi, exerci tum in unum locum conduci. Tum vero dubitandum non 25 existimavit, quin ad eos proficisceretur. Re frumentariā comparată castra movet diebusque circiter quindecim ad fines Belgarum pervenit.

III. Eo quum de improviso celeriusque omni opinione venisset, Remi, qui proximi Galliae ex Belgis sunt, ad 30 eum legatos Iccium et Andocumborium, primos civitatis,

« IndietroContinua »