Immagini della pagina
PDF
ePub

debant multitudinis animos) 'tantum advehi auri, ut ipsos emere Romanos possit.' Apparebat, quid ea oratio in concilio motura esset. Nam et venisse eos, et, quæ agerent, omnia Romanis legatis deferebantur; et, quanquam prope abscisa res erat,' tamen non ab re esse Quintio visum est, sociorum aliquos legatos interesse ei concilio, qui admonerent Romanæ societatis Ætolos, qui vocem liberam mittere adversus regis legatum auderent. Athenienses maxime in eam rem idonei visi sunt, propter et civitatis dignitatem, et vetustam societatem cum Ætolis. Ab iis Quintius petiit, ut legatos ad Panatolicum concilium" mitterent. Thoas primus in eo concilio renuntiavit legationem. Menippus post eum intromissus, 'Optimum fuisse omnibus, qui Græciam Asiamque incolerent,' ait, 'integris rebus Philippi potuisse intervenire Antiochum: sua quemque habiturum fuisse, neque omnia sub nutum ditionemque Romanam perventura. Nunc quoque,' inquit, 'si modo vos, quæ inchoastis, consilia constanter perducitis ad exitum, poterit, Diis juvantibus et Ætolis sociis, Antiochus quamvis inclinatas Græciæ res restituere in pristinam dignitatem. Ea autem in libertate posita est, quæ suis stat viribus,* non ex alieno arbitrio pendet.' Athenienses, qui

• Quanti momenti futurus, vel quantos motus excitaturus esset in concilio Ætolo rum sermo ejusmodi.

Dignitas vere Græciæ consistit in libertate propriis viribus fundala.

restituit Drak. Reliqui Mss. exhibent ad omnia, sc. incepta felicius perficienda; nisi potius cum Gron. ad dictum accipias pro super aut præter.' Rupert. Ad omn. Gron. Donjat. Crev.-4 Tentabat Duk. spes.-5 Et propter Gron. Doujat.—6 Nunc quoque inquit, Si modo vos edd. ante Sigon. quem vid.

NOTE

• Quanquam prope abscisa res erat] Gall. quoique l'affaire fût presque rompue, et hors de toute apparence de pouvoir réussir.

• Panatolicum concilium] Concilium fait omnium Ætoliæ populorum; unde nomen Panatolia, eadem ratione qua Panathenæa vocabantur festa omnium Atheniensium communia in ho

norem Minervæ.

Renuntiavit legationem] Gall. fit rapport de son ambassade. Aliud enim proprie est renuntiare legationem, id est, referre quæ gesta sunt in legatione; aliud renuntiare legationi, quod est repudiare: quo sensu quandoque sumitur renuntiandi verbum, etiam cum accusandi casu.

bus primis, post regiam legationem, dicendi, quæ vellent, potestas facta est, mentione omni regis prætermissa, Romanæ societatis Ætolos meritorumque in universam Græciam T. Quintii admonuerunt, ne temere eam celeritate nimia consiliorum everterent. Consilia calida 7 et audacia prima specie læta, tractatu dura, eventu tristia esse. Legatos Romanos et in iis T. Quintium haud procul inde abesse. Dum integra omnia essent, verbis potius de iis, quæ ambigerentur, disceptarent, quam Asiam Europamque ad funestum armarent bellum.'

33. Multitudo, avida novandi res, Antiochi tota erat; et ne admittendos quidem in concilium Romanos censebant. Principum maxime seniores auctoritate obtinuere, ut daretur iis concilium. Hoc decretum Athenienses cum retulissent, eundum in Ætoliam Quintio visum est. Aut enim moturum aliquid," aut omnes homines testes fore, penes Etolos belli culpam esse; Romanos justa ac prope necessaria sumturos arma. Postquam ventum est eo, Quintius in concilio, orsus a principio societatis Ætolorum cum Romanis, et quoties ab iis fides mota fœderis esset,' pauca de jure civitatium, de quibus ambigeretur, disseruit. Si quid tamen æqui se habere arbitrarentur, quanto esse satius Romam mittere legatos, seu disceptare, seu rogare senatum mallent; quam populum Romanum cum Antiocho, lanistis Ætolis, non sine motu magno generis humani et per

x

* Quoties læsa esset ac violata fides quæ in fœdere data fuerat.

de interpunctione h. 1.-7 All. callida.

[ocr errors]

8 Vid. Not. Delph. inf. et Not. Var. Admixtis vel immixtis plerique libri.

NOTE

• Aul enim moturum aliquid] Gall. car il arriveroit, ou qu'il gagneroit et avanceroit quelque chose, ou que tout le monde seroit témoin, &c.

* Lanistis Ætolis] In scriptorum et editorum plerisque est, admixtis Ætolis: sed præclare Gelen. e scriptis quibusdam, cum quibus congruit Reg.

major, correxit, lanistis Ætolis: metaphora a gladiatoribus ducta, quos inter se committunt, et ad certamen instruunt atque hortantur lanistæ seu præfecti ludorum gladiatoriorum. Alludit forte ad dictum Antonii Epist. ad Hirtium et Octavianum Cæsarem, quæ refertur Philipp. x.

nicie Græciæ, dimicare? nec ullos prius cladem ejus belli sensuros, quam qui movissent.' Hæc nequicquam velut vaticinatus Romanus. Thoas deinde ceterique factionis ejusdem, cum assensu omnium auditi, pervicerunt, ut, ne dilato quidem concilio, et absentibus Romanis, decretum fieret, quo arcesseretur Antiochus ad liberandam Græciam, disceptatumque 9 inter Ætolos et Romanos.

Huic tam

superbo decreto addidit propriam contumeliam Damocritus prætor eorum. Nam cum id ipsum decretum posceret eum Quintius, non veritus majestatem viri, aliud in præsentia, quod magis instaret, prævertendum sibi esse,' dixit: decretum responsumque brevi in Italia, castris super ripam Tiberis positis, daturum.' Tantus furor illo tempore gentem Ætolorum, tantusque magistratus eorum cepit.

34. Quintius legatique Corinthum redierunt. Inde, ut quæque de Antiocho, nihil per se ipsi moti;10 b et sedentes

-9 Edd. antt. disceptandumque.

10 Vid. Nott. Delph. inf. Doering. legendum existimat Ætoli, ne quæque de Antiocho cet. Perierant fortasse vel situ obductæ fuerant in nomine Etoli literæ usque ad i, et in Ms. nibil conspiciebatur nisi ... i ne ; unde

[blocks in formation]

expectare adventum viderentur regis, concilium quidem universæ gentis post dimissos Romanos non habuerunt: per apocletos autem (ita vocant sanctius consilium: " ex delectis constat viris) id agitabant, quonam modo res in Græcia novarentur. Inter omnes constabat, in civitatibus principes, optimum " quemque, Romanæ societatis esse, et præsenti statu gaudere; multitudinem, et quorum res non ex sententia ipsorum essent, omnia novare velle. Ætoli consilium uno die, spei quoque non audacis modo, sed etiam impudentis, ceperunt, Demetriadem, Chalcidem et Lacedæmonem occupandi. Singuli in singulas missi sunt principes; Thoas Chalcidem, Alexamenus Lacedæmonem, Diocles Demetriadem. Hunc exul Eurylochus,* de cujus fuga causaque fugæ ante dictum est, quia reditus in patriam nulla spes alia erat, adjuvit. Literis Eurylochi admoniti propinqui amicique, et qui ejusdem factionis erant, liberos et conjugem ejus cum sordida veste, tenentes velamenta supplicum, concionem frequentem adire jubent, singulos universosque obtestantes, ne insontem, indemnatum consenescere in exilio sinerent. Et simplices homines misericordia, et improbos seditiososque immiscendi res tumultu Ætolico spes movit: pro se quisque revocare 14 jubebant. His præparatis, Diocles, cum omni equitatu (et erat tunc præfectus equitum) specie reducentis exulem

fortasse ineptus quidam homo fecit inde, et, quia orationem non capiebat, addidit ut.' Doering. Kreyssig. habet moturi pro moti. Mox pro adventum conj. Benedict. adventu; et 5. Mss. habent motum.—11 Concilium Gron. Doujat.-12 Ante optimum recte forsan et inseruit Ms. Mog.' Rupert.—13 Novari malebat Sigon.; quod Gron. Doujat. Crev. Doer.-14 Vet. lib. apud Sigon. revocari; quod Doer.

NOTÆ

sane arridet: tum quod activæ voci magis congruere videatur accusativus nihil; tum quod iidem, sine insulsa illa repetitione, quam nota proxima indicavi, dici possunt et in præsenti quieti, ex sententia Fabri, et nihil moturi in futurum.

Per apocletos] A verbo àжокаλéw,

quod est voco, nomino, à¤óкλŋтoι dicebantur hi consultores sive senatores, quasi dicamus vocatos seu excitos; Gall. Députés.

e Exul Eurylochus] E Magnesia in Ætoliam profugus, de quo supra cap. 31.

hospitem profectus, die ac nocte ingens iter emensus, cum millia sex ab urbe abesset, luce prima tribus electis turmis, cetera multitudine equitum subsequi jussa, præcessit. Postquam portæ appropinquabat, desilire omnes ex equis jussit, et loris ducere equos, itineris maxime modo, solutis ordinibus; ut comitatus magis præfecti videretur, quam præsidium. Ibi una ex turmis ad portam relicta, ne excludi subsequens equitatus posset, media urbe ac per forum, manu Eurylochum tenens, multis occurrentibus gratulantibusque, domum deduxit. Mox equitum plena urbs erat, et loca opportuna occupabantur. Tum in domos missi, qui principes adversæ factionis interficerent. Ita Demetrias Ætolorum facta est.

35. Lacedæmone 's non urbi vis afferenda, sed tyrannus dolo capiendus erat; quem, spoliatum maritimis oppidis a Romanis, tunc intra moenia etiam Lacedæmonis ab Achæis compulsum, qui occupasset occidere, eum totius gratiam 16 rei apud Lacedæmonios laturum. Causam mittendi ad eum habuerunt, quod fatigabat precibus, ut auxilia sibi, cum illis auctoribus rebellasset, mitterentur. Mille pedites Alexameno dati sunt, et triginta delecti ex juventute equites. Iis17 a prætore Damocrito in consilio arcano gentis, de quo ante dictum est, denuntiatum, 'ne se ad bellum Achaicum aut rem ullam, quam sua quisque opinione præcipere posset, crederent missos esse. Quicquid Alexamenum res monuisset 18 subiti consilii capere, ad id, quamvis inopinatum, temerarium, audax, obedienter exequendum parati essent, ac pro eo acciperent, tanquam ad id unum agendum missos ab domo se scirent.' Cum his

15 Plerique Mss. Lacedæmoni.-16 Potius gratiam rei omnes Mss. præter Mog.-17 His Crev.-18 Res movisset Moguntiæ natum; teste J. F. Gron.

NOTE

! Gratiam rei apud Lacedæmonios la turum] Intellige constabat, vel certum erat, vel aiebant: tantum scili cet abesse ut rem ingratam Lacedæ.

moniis facturus esset, qui eorum occideret tyrannum; quin potius magnam ab eis gratiam initurum esse.

« IndietroContinua »