Immagini della pagina
PDF
ePub

exercitu, nocte improviso castra Q. Minucii proconsulis aggressi sunt. Minucius usque ad lucem intra vallum militem instructum tenuit; intentus, ne qua transcenderet hostis munimenta. Prima luce duabus simul portis eruptionem fecit. Nec primo impetu, quod speraverat, Ligures pulsi sunt: duas amplius horas dubium certamen sustinuere. Postremo, cum alia atque alia agmina erumperent, et integri fessis succederent ad pugnam, tandem Ligures, inter cetera etiam vigiliis confecti, terga dederunt. Cæsa supra 3 quatuor millia hostium; ex Romanis sociisque minus trecenti perierunt. Duobus fere post mensibus P. Cornelius consul cum Boiorum exercitu signis collatis egregie pugnavit. Duodetriginta millia hostium cæsa, Antias Valerius scribit, capta tria millia et quadringentos, signa militaria centum viginti quatuor, equos mille ducentos triginta, carpenta ducenta quadraginta septem; ex victoribus mille quadringentos octoginta quatuor cecidisse. Ubi ut in numero scriptori parum fidei sit, (quia in augendo eo non alius intemperantior est,) magnam 7 victoriam fuisse apparet, quod et castra capta sunt, et Boii post eam pugnam extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio ejus victoriæ causa decreta ab senatu, victimæque majores

cæsæ.

39. Per eosdem dies M. Fulvius Nobilior ex ulteriore Hispania ovans Urbem est ingressus. Argenti transtulit duodecim millia pondo;" bigati argenti centum triginta;' auri centum viginti septem pondo. P. Cornelius consul primo, obsidibus a Boiorum gente acceptis, agri parte fere

5 Super Gron. Doujat. Crev.-6 Occisa Kreyssig.-7 Tamen adjicit Ms. Mog. quod et apud Kreyssig. invenitur.

8 Et add. Gron. Donjat. Crev. et mox viginti quinque, voce pondo omissa,

NOTE

■ Argenti transtulit duodecim [decem] millia pondo] Librarum nostratium trecenta et sexaginta millia.

* Bigati argenti centum triginta] Supple millia; qui denariorum numerus efficit quinquaginta et duo mil

lia librarum.

y Auri centum viginti septem pondo [quinque] Sic habent manu exarati tres quibus utor: at hic non millia sed pondo intelligenda putem. Gallice 68500, livres.

dimidia eos mulctavit; quo, si vellet, populus Romanus colonias mittere posset. Inde, Romam, ut ad triumphum haud dubium, decedens, exercitum dimisit, et adesse Romæ ad diem triumphi jussit. Ipse, postero die, quam venit, senatu in ædem Bellonæ vocato, cum de rebus ab se gestis disseruisset, postulavit, ut sibi triumphanti liceret in Urbem invehi. P. Sempronius Blæsus tribunus plebis, 'non negandum Scipioni, sed differendum honorem triumphi,' censebat. 'Bella Ligurum Gallicis semper juncta fuisse : eas inter se gentes mutua ex propinquo ferre auxilia. Si P. Scipio, devictis acie Boiis, aut ipse cum victore exércitu in agrum Ligurum transisset, aut partem copiarum Q. Minucio misisset, qui jam tertium ibi annum dubio detineretur bello, debellari cum Liguribus potuisse. Nunc ad triumphum frequentandum deductos esse milites, qui egregiam navare operam rei publicæ potuissent: possent etiam, si senatus, quod festinatione triumphi prætermissum esset, id restituere differendo triumpho vellet. Juberent, consulem cum legionibus redire in provinciam ; dare operam, ut Ligures subigantur. Nisi illi cogantur in jus judiciumque populi Romani,10a ne Boios quidem quieturos: aut pacem, aut bellum utrobique habenda. Devictis Liguribus, paucos post menses proconsulem P. Cornelium multorum exemplo, qui in magistratu non triumphaverunt," triumphaturum esse.'

[ocr errors]

40. Ad ea consul, Neque se Ligures provinciam sorti

ead.-9 In cod. Harl. legitur juberet, haud dubie ut 74 vellet responderet.' Doering.-10 Vid. Not. Delph. inf.-11 'Oratio obliqua, ut jam vidit Crev. postulare videtur triumphaverint.' Doering.

NOTE

z Debellari cum Liguribus] Bellum Ligusticum ad finem perduci potuisse.

a In jus judiciumque populi Romani] Impressi habent in jus ditionemque populi Romani. Sed contra scriptorum fidem, qui ostendunt formula hic

alia uti Livium voluisse, quam et lib. XXXIX. repetit, ubi Athamanum legati inducuntur querentes 'totam Athamaniam sub jus judiciumque venisse:' et lib. XLI. ubi Perseus dicitur sub jus judiciumque suum totam coëgisse gentem Dolopum.'

tum esse,' ait, 'neque cum Liguribus bellum gessisse, neque triumphum de iis postulare. Q. Minucium confidere brevi, subactis iis, meritum triumphum postulaturum atque impetraturum esse. Se de Gallis Boiis postulare triumphum, quos acie vicerit, castris exuerit; quorum gentem biduo post pugnam totam acceperit in deditionem; a quibus obsides abduxerit, pacis futuræ pignus. Verum enimvero illud multo majus esse, quod tantum numerum Gallorum occiderit1 in acie, quod cum tot millibus certe Boiorum nemo ante se imperator pugnaverit: plus partem dimidiam 13 ex quinquaginta millibus hominum cæsam, multa millia capta: senes puerosque Boiis superesse." Itaque id quenquam mirari posse, cur victor exercitus, cum hostem in provincia neminem reliquisset, Romam venerit ad celebrandum consulis triumphum? Quorum militum si et in alia provincia opera uti senatus velit; utro tandem modo promtiores ad aliud periculum novumque laborem ituros credat,14 si persoluta iis sine detrectatione prioris periculi laborisque merces sit, an si spem pro re ferentes

12 Ceciderit Gron. Doujat. Crev. Mox Ms. Buslid. qui cum millibus ; unde Ruben. et Gron, conj. quot cum millibus, prob. Crev. Id legitur in Lov. 3. et quod cum millibus in Lov. 1.' Rupert.-13 Plus parte dimidia cœsum malebat Gron. Sed vel sic præstiterit plus partem dimidiam casum, quod loquendi genus ipse Gron. ex h. 1. illustrat. Drak.-14 Crevierio rò credat post ituros supervacaneum, et ab iis additum esse videtur, qui fulcro aliquo hoc membrum egere putarent, cum tamen illud ejusmodi fulcro non magis egeat, quam verba paulo ante : id quenquam mirari posse?' Sed nullus vett.

NOTE

b Quod cum tot millibus] Rubenio placebat, ducta ex Buslid. cod. conjectura, quot cum millibus certe Boiorum nemo ante se imperator pugnaverat. Et potuit sane rem sic recte exprimere Livius; sed eodem recidit sententia vulgatæ lectionis, cui et scripti plerique omnes astipulantur ; ita ut nihil opus sit locum hunc sanum nullo operæ pretio vexari.

e Plus partem dimidiam] Nihil hic quoque mutari necesse est, ut suspicatur Gron. perinde enim dicitur

magnam partem, vel partem dimidiam, ac ex parte, vel pro parte majori, aut media, &c. accusandi casu, loco ablativi. Sic lib. XXIV. c. 47. amplius septem millia hominum capta.' Occurruntque similes passim apud Nostrum loquendi formæ.

d Boiis superesse] Vult tantummodo pueros et senes a se relictos in Boiorum regione; sive nonnisi senes et pueros: juventutem autem fere totam cæsam, captam, aut obsidum nomine abductam.

dimittant, jam semel in prima spe deceptos? Nam, quod ad se attineat, sibi gloriæ in omnem vitam illo die satis quæsitum esse, quo se virum optimum judicatum ad accipiendam Matrem Idæam misisset senatus. Hoc titulo, etsi nec consulatus nec triumphus adjicitur," satis honestam honoratamque P. Scipionis Nasicæ imaginem fore.' Universus senatus non ipse modo ad decernendum triumphum consensit, sed etiam tribunum plebis auctoritate sua compulit ad remittendam intercessionem. P. Cornelius consul triumphavit de Boiis. In eo triumpho Gallicis carpentis arma signaque et spolia omnis generis transvexit et vasa ænea Gallica; et cum captivis nobilibus equorum quoque captorum gregem traduxit. Aureos torques transtulit mille quadringentos septuaginta unum: ad hoc auri pondo ducenta quadraginta septem,16 argenti infecti factique in Gallicis vasis, non infabre suo more factis, duo millia trecenta quadraginta pondo,f bigatorum nummorum ducenta triginta quatuor.7 Militibus, qui currum secuti sunt, centenos vicenos quinos asses divisit; duplex centurioni; triplex equiti. Postero die, concione advocata, de rebus ab se gestis, et de injuria tribuni bello alieno se illigantis, ut suæ victoriæ fructu se defraudaret, cum disseruisset, milites exauctoratos dimisit.

h

e

codd. Crevierii conjecturæ favet.' Doering.-15 Addatur Gron. Doujat. Crev. 'Ratio grammatica certe postulat adjiciatur : hand quidem ob particulam etsi, nam hæc proprie indicativo jungitur, sed propter orationem obliquam.' Doering. Mox oneratamque Ms. Voss. ornatamque cod. Gaertn. non improb. Gron.-16 Septuaginta. Ad hæc auri... quadraginta quinque Gron. Doujat. Crev.-17 Tria eæd. Mox trecentos Gron. Doujat. trecenos Crev. Doer. 'Nostram lection. recepi ex omnibus Mss. (præter Mogunt. in quo corrupte legitur militibus divisit, qui currum secuti sunt, viginti quinque asses divisit) et edd. ante Froben. a. 1535. quæ prima trecenos v. q. a. substituit.' Rupert.

NOTE

e Auri pondo ducenta quadraginta septem [quinque] Gall. la valeur de 137200. livres en lingots d'or.

Argenti infecti factique, &c. duo millia trecenta quadraginta pondo] Gall. en argent soit mis en œuvre, soit en masse, la valeur de 84240. livres.

8 Bigatorum nummorum ducenta triginta quatuor [tria] Gall. en pièces de monnoie d'argent marquées au chariot attelé à deux chevaux, la valeur de 99025. livres.

h Centenos [trecentos] vicenos quinos asses] Libras nostras hodiernas cir

i

41. Dum hæc in Italia geruntur, Antiochus Ephesi securus admodum de bello Romano erat, tanquam non transituris in Asiam Romanis. Quam securitatem ei magna pars amicorum aut per errorem, aut assentando faciebat. Hannibal unus, cujus eo tempore vel maxima 18 apud regem auctoritas erat, 'Magis mirari se,' aiebat, 'quod non jam in Asia essent Romani, quam venturos dubitare. Propius esse, in Asiam ex Græcia, quam ex Italia in Græciam trajicere; et multo majorem causam Antiochum,' quam Ætolos, esse. Neque enim mari" minus, quam terra, pollere Romana arma. Jam pridem classem circa Maleam Audire sese, nuper novas naves novumque imperatorem rei gerendæ causa ex Italia venisse. Itaque desineret Antiochus pacem sibi ipse spe vana facere. In Asia

esse.

19

18 Ut maxima Gron. Doujat. Crev.-19 'In prima editione legitur neque enim minus absque 74 mari. Valde suspicor scripsisse Livium neque etiam mari.' Jac. Gron. Pro enim malim equidem denique.' Doering.

NOTE

citer quindecim cum assibus duodenis æquabat bujusmodi largitio.

1 Cujus eo tempore vel [ut] maxima apud regem auctoritas erat] Cum in hane scripturam consentiant cum priscis editionibus codices manu exarati, forte pro ut quæ maxima legendum auguratur Gron. Quidni potius vel maxima? certe rarum non est vocabulum ut pro vel librariorum incuria scribi.

* Propius esse, in Asiam ex Gracia] Propius dixit pro eo quod est promtius, facilius, jam scilicet pollentibus mari Romanis, post devictam Græciam, trajicere in Asiam, quam hanc adhuc liberam ex Italia aggredi, cum minorem haberent classem. Ceterum latius est Ægæum mare, quo Asia dirimitur a Græcia, quam Adriaticus sinus, qui Græciam ab Italia sejungit; nam Hellesponto ac Bosphoro Thracico, (angustioribus Ha

driatico sinu) non Græcia, sed Thracia, Romanis adhuc armis intacta, ab Asia dispescitur.

1 Et multo majorem causam Antiochum] Referri potest major causa vel ad lacessitos in Græcia Romanos, vel ad fructum victoriæ, qui longe uberior ex magno rege Antiocho in Asia devicto, quam ex Ætolis, qui inter Græciæ gentes non eminebant, vix Achæis aut Atheniensibus hisce temporibus comparandi.

Neque enim mari] Ex causis quas profert Hannibal prosequendi a Romanis in Asia belli adversus Antiochum, facilitatem nempe trajiciendi e Græcia, et victoriæ emolumentum, ratio quæ bic additur, ad priorem potius quam ad posteriorem refertur, ut recte advertit Gron. sed non semper ad justam ratiocinationem atque ad dialecticorum leges exigendi du

cum sermones.

« IndietroContinua »