Immagini della pagina
PDF
ePub

exercitu, nocte improviso castra Q. Minucii proconsulis aggressi sunt. Minucius usque ad lucem intra vallum militem instructum tenuit; intentus, ne qua transcenderet hostis munimenta. Prima luce duabus simul portis eruptionem fecit. Nec primo impetu, quod speraverat, Ligures pulsi sunt: duas amplius horas dubium certamen sustinuere. Postremo, cum alia atque alia agmina erumperent, et integri fessis succederent ad pugnam, tandem Ligures, inter cetera etiam vigiliis confecti, terga dederunt. Cæsa supras quatuor millia hostium ; ex Romanis sociisque minus trecenti perierunt. Duobus fere post mensibus P. Cornelius consul cum Boiorum exercitu signis collatis egregie pugnavit. Duodetriginta millia hostium cæsa, Antias Valerius scribit, capta tria millia et quadringentos, signa militaria centum viginti quatuor, equos mille ducentos triginta, carpenta ducenta quadraginta septem; ex victoribus mille quadringentos octoginta quatuor cecidisse. Ubi ut in numero scriptori parum fidei sit, (quia in augendo eo non alius intemperantior est,) magnam 7 victoriam fuisse apparet, quod et castra capta sunt, et Boii post eam pugnam extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio ejus victoriæ causa decreta ab senatu, victimæque majores cæsæ.

39. Per eosdem dies M. Fulvius Nobilior ex ulteriore Hispania ovans Urbem est ingressus. Argenti transtulit duodecim millia pondo;" bigati argenti centum triginta;* auri centum viginti septem pondo. P. Cornelius consul primo, obsidibus a Boiorum gente acceptis, agri parte fere

5 Super Gron. Doujat. Crev.–6 Occisa Kreyssig.–7 Tamen adjicit Ms. Mog. quod et apnd Kreyesig. invenitur. 8 Ei add. Gron. Donjat. Crev. et mox viginti quinque, voce pondo omissa,

NOTÆ Argenti transtulit duodecim [decem] lia librarum. millia pondo) Librarum nostratium y Auri centum viginti septem pondo trecepta et sexaginta millia.

[quinque] Sic habent manu exarati s Bigati argenti centum triginta] tres quibus utor: at bic non millia Supple millia; qui denariorum nu. sed pondo intelligenda putem. Gal. merus efficit quinquaginta et duo mil lice 68500, livres.

dimidia eos mulctavit; quo, si vellet, populus Romanus colonias mittere posset. Inde, Romam, ut ad triumphum haud dubium, decedens, exercitum dimisit, et adesse Romæ ad diem triumphi jussit. Ipse, postero die, quam venit, senatu in ædem Bellonæ vocato, cum de rebus ab se gestis disseruisset, postulavit, ut sibi triumphanti liceret in Urbem invehi. P. Sempronius Blæsus tribunus plebis, non negandum Scipioni, sed differendum honorem triumphi,' censebat. * Bella Ligurum Gallicis semper juncta fuisse: eas inter se gentes mutua ex propinquo ferre auxilia. Si P. Scipio, devictis acie Boiis, aut ipse cum victore exercitu in agrum Ligurum transisset, aut partem copiarum Q. Minucio misisset, qui jam tertium ibi annum dubio detineretur bello, debellari cum Liguribus ? potuisse. Nunc ad triumphum frequentandum deductos esse milites, qui egregiam navare operam rei publicæ potuissent: possent etiam, si senatus, quod festinatione triumphi prætermissum esset, id restituere differendo triumpho vellet. Juberent,9 consulem cum legionibus redire in provinciam ; dare operam, ut Ligures subigantur. Nisi illi cogantur in jus judiciumque populi Romani, to * ne Boios quidem quieturos: aut pacem, aut bellum utrobique babenda. Devictis Liguribus, paucos post menses proconsulem P. Cornelium multorum exemplo, qui in magistratu non triumphaverunt," triumphaturum esse.'

40. Ad ea consul, 'Neque se Ligures provinciam sorti

eæd.-9.In cod. Harl. legitur juberet, haud dubie ut to rellet responderet.' Doering.–10 Vid. Not. Delph. inf.-11 • Oratio obliqua, ut jam vidit Crev. postulare videtur triumphaverint.' Doering.

NOTÆ 2 Debellari cum Liguribus) Bellum

alia nti Livium voluisse, quam et lib. Ligusticum ad finem perduci potu- XXXIX. repetit, nbi Athamanum legati isse.

inducuntur querentes “ totam Athaa In jus judiciumque populi Romani] maniam sub jus judiciumque venisse:' Impressi babent in jus ditionemque et lib. xli, ubi Perseus dicitur 'sub populi Romani. Sed contra scripto- jus judiciumque suum totam coëgisse rum fidem, qui ostendunt formula hic gentem Dolopum.'

tuin esse,' ait, neque cum Liguribus bellum gessisse, neque triumphum de iis postulare. Q. Minucium confidere brevi, subactis iis, meritum triumphum postulaturum atque impetraturum esse. Se de Gallis Boiis postulare triumphum, quos acie vicerit, castris exuerit; quorum gentem biduo post pugnam totam acceperit in deditionem; a quibus obsides abduxerit, pacis futuræ pignus. Verum enimvero illud multo majus esse, quod tantum numerum Gallorum occiderit" in acie, quod cum tot millibus certe Boiorum nemo ante se imperator pugnaverit: plus partem dimidiam *3c ex quinquaginta millibus hominum cæsam, multa millia capta : senes puerosque Boiis superesse. Itaque id quenquam mirari posse, cur victor exercitus, cum bostem in provincia neminem reliqnisset, Romam venerit ad celebrandum consulis triumphum ? Quorum militum si et in alia provincia opera uti senatus velit; utro tandem modo promtiores ad aliud periculum novumque laborem ituros credat,"4 si persoluta iis sine detrectatione prioris periculi laborisque merces sit, an si spem pro re ferentes

12 Ceciderit Gron. Doujat. Crev. Mox'Ms. Baslid. qui cum millibus ; unde Roben. et Gron. conj. quot cum millibus, prob. Crev. Id legitur in Lov. 3. et quod cum millibus in Lov. 1. Rupert.-13 • Plus parte dimidia cæsum malebat Gron. Sed vel sic præstiterit plus partem dimidiam cæsum, quod loquendi genus ipse Gron. ex h. I. illustrat. Drak.–14. Crevierio To credat post ituros supervacaneum, et ab iis additum esse videtur, qui fulcro aliquo hoc membrum egere putarent, cum tamen illud ejusmodi fulcro non magis egeat, quam verba paulo ante: “id quenquam mirari posse ?' Sed nullus vett.

b

NOTÆ Quod cum tot millibus) Rubenio magnam partem, vel partem dimidiplacebat, ducta ex Buslid. cod. con am, ac ex parte, vel pro parte majori, jectura, quot cum millibus certe Boio. aut media, &c. accusapdi casi, loco rum nemo ante se imperator pugnave ablativi. Sic lib. xxiv. c. 47. ' amrat. Et potuit sane rem sic recte plius septem millia hominum capta.' exprimere Livius ; sed eodem reci. Occurruntqne similes passim apud dit sententia vulgatæ lectionis, cni Nostrum loquendi formæ. et scripti plerique omnes astipulan d Boiis superesse) Vult tantummodo tur; ita ut nibil opus sit locum hunc pueros et senes a se relictos in Boiosanum nullo operæ pretio vexari. rum regione; sive nonnisi senes et

c Plus partem dimidiam] Nibil hic pueros : juventdtem autem fere toquoque mutari pecesse est, ut suspi- tam cæsam, captam, aut obsidum catur Gron. perinde enim dicitur nomine abductam.

dimittant, jam semel in prima spe deceptos? Nam, quod ad se attineat, sibi gloriæ in omnem vitam illo die satis quæsitum esse, quo se virum optimum judicatum ad accipiendam Matrem Idæam misisset senatus. Hoc titulo, etsi nec consulatus nec triumphus adjicitur,'s satis honestam honoratamque P. Scipionis Nasicæ imaginem fore.? Universus senatus non ipse modo ad decernendum triumphum consensit, sed etiam tribunum plebis auctoritate sua compulit ad remittendam intercessionem. P. Cornelius consul triumphavit de Boiis. In eo triumpho Gallicis carpentis arma signaque et spolia omnis generis transvexit et vasa ænea Gallica; et cum captivis nobilibus equorum quoque captorum gregem traduxit. Aureos torques transtulit mille quadringentos septuaginta anum: ad hoc auri pondo ducenta quadraginta septem, 16 e argenti infecti factique in Gallicis vasis, non infabre suo more factis, duo millia trecenta quadraginta pondo, bigatorum nummorum ducenta triginta quatuor.'78 Militibus, qui currum secuti sunt, centenos vicenos quinos assesh divisit; duplex centurioni; triplex equiti. Postero die, concione advocata, de rebus ab se gestis, et de injuria tribuni bello alieno se illigantis, ut suæ victoriæ fructu se defraudaret, cum disseruisset, milites exauctoratos dimisit.

codd. Crevierii conjecturæ favet.' Doering.–15 Addatur Gron. Doujal. Crev. • Ratio grammatica certe postulat adjiciatur: haud quidem ob particulam etsi, nam hæc proprie indicativo jungitur, sed propter orationem obliqnam.' Doering. Mox oneratamque Ms. Voss. ornatamque cod. Gaertn. non improb. Gron.—16 Septuaginta. Ad hæc auri . . . quadraginta quinque Gron. Donjat. Crev.-17 Tria eæd. Mox trecentos Gron. Donjat. Irecenos Crey. Doer. • Nostram lection, recepi ex omnibus Mss. (præter Mogunt. in quo corrupte legitur militibus dirisit, qui currum secuti sunt, viginti quinque asses dirisit) et edd. ante Froben. a. 1535. quæ prima trecenos v. q. a. substituit.' Rupert.

NOTA e Auri pondo ducenta quadraginta 8 Bigatorum nummorum ducenta tri. septem (quinque] Gall. la valeur de ginta quatuor (tria) Gall. en pièces de 137200. livres en lingots d'or.

monnoie d'argent marquées au chariot i Argenti infecti factique, &c. duo attelé à deux chevaux, la valeur de 99025. millia trecenta quadraginta pondo] Gall. livres. en argent soit mis en @uvre, soit en h Centenos (trecentos) vicenos quinos masse, la valeur de 84240. livres. asses] Libras nostras hodiernas cir.

41. Dum hæc in Italia geruntur, Antiochus Ephesi securus admodum de bello Romano erat, tanquam non transituris in Asiam Romanis. Quam securitatem ei magna pars amicorum aut per errorem, aut assentando faciebat. Hannibal unus, cujus eo tempore vel maxima 18 apud regem auctoritas erat, Magis mirari se,' aiebat, quod non jam in Asia essent Romani, quam venturos dubitare. Propius esse, in Asiam ex Græcia, quam ex Italia in Græciam trajicere; et multo majorem causam Antiochum, quam Ætolos, esse. Neque enim mari" minus, 19 quam terra, pollere Romana arma. Jam pridem classem circa Maleam esse. Audire sese, nuper novas naves novumque imperatorem rei gerendæ causa ex Italia venisse. Itaque desineret Antiochus pacem sibi ipse spe vana facere. In Asia

18 Ut maxima Gron. Doojat. Crev.-19 •In prima editione legitur neque enim minus absque tợ mari. Valde suspicor scripsisse Livium neque etiam mari.' Jac. Gron. • Pro enim malim equidem denique.' Doering.

NOTÆ

citer quindecim cum assibus duode. driatico sinu) non Græcia, sed Tbranis æquabat bujusmodi largitio. cia, Romanis adhuc armis intacta, ab

* Cujus eo tempore vel [ut] maxima Asia dispescitur. apud regem auctoritas erat) Cum in 1 Et multo majorem causam Antiohanc scripturam consentiant cum chum] Referri potest major causa vel priscis editionibus codices manu ex ad lacessitos in Græcia Romanos, vel arati, forte pro ut quæ maxima legep. ad fructum victoriæ, qui longe uberi. dum auguratur Gron. Quidni potius

or ex magno rege Antiocho in Asia rel marima? certe rarum non est vo devicto, quam ex Ætolis, qui inter cabulum ut pro vel librariorum incu- Græciæ gentes non eminebant, vix ria scribi.

Achæis aut Atheniensibus hisce tem. Propius esse, in Asiam ex Gracia] poribus comparandi. Propius dixit pro eo quod est prom m Neque enim mari] Ex causis quas tius, facilius, jam scilicet pollenti. profert Hannibal prosequendi a Ro. bus mari Romanis, post devictam manis in Asia belli adversus AntioGræciam, trajicere in Asiam, quam chum, facilitatem nempe trajiciendi hanc adhuc liberam ex Italia aggredi, e Græcia, et victoriæ emolumentum, cum minorem haberent classem. Ce. ratio quæ bic additur, ad priorem terum latius est Ægæum mare, quo potius quam ad posteriorem refertur, Asia dirimitur a Græcia, quam Adri. ut recte advertit Gron, sed non sematicus sinus, qui Græciam ab Italia per ad justam ratiocinationem atque sejungit ; nam Hellesponto ac Bos ad dialecticorum leges exigendi du. phoro Thracico, (angustioribus Ha cum sermopes.

« IndietroContinua »