Immagini della pagina
PDF
ePub

quum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque Aenum profecto dedisse, quae ipsa propinquitate regionis velut appendices maioris muneris essent. Nam Philippum quidem quo aut merito in populum Romanum, aut iure imperii, quum tam procul a finibus Macedoniae absint, civitatibus his praesidia imposuisse? Vocari Maronitas iuberent: ab iis certiora omnia de statu civitatium earum scituros. Legati Maronitarum vocati, Non uno loco tantum urbis praesidium regium esse, sicut in aliis civitatibus, dixerunt, sed pluribus simul, et plenam Macedonum Maroneam esse. Itaque dominari assentatores regios: his solis loqui et in senatu et in concionibus licere: eos omnes honores et capere ipsos, et dare aliis. Optimum quemque, quibus libertatis, quibus legum cura sit, aut exsulare pulsos patria, aut inhonoratos et deterioribus obnoxios silere. De iure etiam finium pauca adiecerunt: Q. Fabium Labeonem, quum in regione ea fuisset, direxisse finem Philippo veterem viam regiam, quae ad Thraciae Paroreiam subeat, nusquam ad mare declinantem. Philippum novam postea deflexisse viam, qua Maronitarum urbes agrosque amplectatur.

XXVIII. Ad ea Philippus longe aliam, quam adversus Thessalos Perrhaebosque nuper, ingressus disserendi viam, Non cum Maronitis, inquit, mihi aut cum Eumene disceptatio est ; sed iam vobiscum, Romani; a quibus nihil aequi me impetrare iam diu animadverto. Civitates Macedonum, quae a me inter indutias defecerant, reddi mihi aequum censebam; non quia magna accessio ea regni futura esset, (sunt enim et parva oppida, et in finibus extremis posita) sed quia multum ad reliquos Macedonas continendos exemplum pertinebat. Negatum est mihi. Bello Aetolico Lamiam oppugnare iussus a consule M'. Acilio, quum diu fatigatus ibi proeliis operibusque essem, transcenden

tem me iam muros a capta prope urbe revocavit consul, et abducere copias inde coegit. Ad huius solatium iniuriae permissum est, ut Thessaliae Perrhaebiaeque et Athamanum reciperem quaedam castella magis, quam urbes. Ea quoque ipsa vos mihi, Q. Caecili, paucos ante dies ademistis. Pro non dubio paullo ante, si diis placet, legati Eumenis sumebant, quae Antiochi fuerunt, Eumenem aequius esse, quam me, habere. Id ego aliter longe iudico esse. Eumenes enim, non nisi vicissent Romani, sed nisi bellum gessissent, manere in regno suo non potuit. Itaque ille vestrum meritum habet, non vos illius: mei autem regni, tantum aberat, ut ulla pars in discrimine fuerit, ut tria millia talentum, et quinquaginta tectas naves, et omnes Graeciae civitates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro Antiochum in mercedem societatis sim aspernatus, hostemque ei me esse prius etiam, quam M'. Acilius exercitum in Graeciam traiiceret, prae me tuli: et cum eo consule belli partem, quamcunque mihi delegavit,gessi. Et insequenti consuli L. Scipioni, quum terra statuisset ducere exercitum ad Hellespontum, non iter tantum per regnum nostrum dedi, sed vias etiam munivi, pontes feci, commeatus praebui: nec per Macedoniam tantum, sed per Thraciam etiam, ubi inter cetera pax quoque praestanda a barbaris erat. Pro hoc studio meo erga vos, ne dicam merito, utrum adiicere vos, Romani, aliquid, et amplificare et augere regnum meum munificentia vestra oportebat, an, quae haberem aut meo iure, aut beneficio vestro, eripere? id quod nunc facitis. Macedonum civitates, quas regni mei fuisse fatemini, non restituuntur. Eumenes, tanquam ad Antiochum, ad spoliandum me venit, et, si diis placet, decem legatorum decretum calumniae impudentissimae praetendit; quo maxime et refelli et coargui potest. Disertissime enim planissimeque in eo scriptum est, Chersonesum et Lysimachiam Eumeni dari.

Ubi tandem Aenus, et Maronea, et Thraciae civitates ascriptae sunt? quod ab illis ne postulare quidem est ausus, id apud vos, tanquam ab illis impetraverit, obtinebit? Quo in numero me apud vos esse velitis, refert. Si tanquam inimicum et hostem insectari propositum est, pergite, ut coepistis facere. Sin aliquis respectus est mei, ut socii atque amici regis, deprecor, ne me tanta iniuria dignum iudicetis.

XXIX. Movit aliquantum oratio regis legatos, Itaque medio responso rem suspenderunt: Si decem legatorum decreto Eumeni datae civitates eae essent, nihil se mutare. Si Philippus bello cepisset eas, praemium victoriae iure belli habiturum. Si neutrum eorum foret, placere cognitionem senatui reservari: et, ut omnia in integro manerent, praesidia, quae in iis urbibus sint, deduci. Hae causae maxime animum Philippi alienaverunt ab Romanis: ut non a Perseo filio eius novis causis motum, sed ob has a patre bellum relictum filio videri possit. Romae nulla belli Macedonici suspicio erat. L. Manlius proconsul ex Hispania redierat. Cui postulanti ab senatu in aede Bellonae triumphum rerum gestarum magnitudo impetrabilem faciebat, exemplum obstabat; quod ita comparatum more maiorum erat, ne quis, qui exercitum non deportasset, triumpharet, nisi perdomitam pacatamque provinciam tradidisset successori. Medius tamen honos Manlio habitus, ut ovans urbem iniret. Tulit coronas aureas quinquaginta duas: auri praeterea pondo centum triginta duo: argenti sexdecim millia trecenta: et pronuntiavit in senatu, decem millia pondo argenti, et octoginta auri Q. Fabium quaestorem advehere: id quoque se in aerarium illaturum. Magnus motus servilis eo anno in Apulia fuit. Tarentum provinciam L. Postumius praetor habebat. Is de pastorum coniuratione, qui vias latrociniis pascuaque publica infesta habuerant, quae

stionem severe exercuit. Ad septem millia hominum condemnavit; multi inde fugerunt, de multis sumptum est supplicium. Consules, diu retenti ad urbem delectibus, tandem in provincias profecti sunt.

XXX. Eodem anno in Hispania praetores C. Calpurnius et L. Quinctius, quum primo vere ex hi bernis copias eductas in Baeturia iunxissent, in Carpetaniam, ubi hostium castra erant, progressi sunt, communi animo consilioque parati rem gerere. Haud procul Hippone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est. Quibus dum utrimque subvenitur a castris, paullatim omnes copiae in aciem eductae sunt. In eo tumultuario certamine et loca sua et genus pugnae pro hoste fuere. Duo exercitus Romani fusi atque in castra compulsi sunt. Non institere perculsis hostes. Praetores Romani, ne postero die castra oppugnarentur, silentio proximae noctis tacito signo exercitum abduxerunt. Luce prima Hispani acie instructa ad vallum accesserunt,vacuaque praeter spem castra ingressi, quae derelicta inter nocturnam trepidationem erant, diripuerunt: regressique in sua castra, paucos dies quietis stativis manserunt. Romanorum sociorumque, in proelio fugaque, ad quinque millia occisa; quorum se spoliis ho stes armarunt. Inde ad Tagum flumen profecti sunt. Praetores interim Romani omne id tempus contrahendis ex civitatibus sociis Hispanorum auxiliis, reficiendisque ab terrore adversae pugnae militum animis, consumpserunt. Uhi satis placuere vires, et iam miles quoque, ad delendam priorem ignominiam, hostem poscebat; duodecim millia passuum ab Tago flumine posuerunt castra. Inde tertia vigilia sublatis signis, quadrato agmine principio lucis ad Tagi ripam pervenerunt. Trans fluvium in colle hostium castra erant. Extemplo, qua duobus locis vada nudabat amnis, dextra parte Calpurnius, laeva Quin

ctius exercitum traduxerunt; quieto hoste, dum miratur subitum adventum, consultatque, qui tumultum iniicere trepidantibus in ipso transitu amnis potuisset. Interim Romani, impedimentis quoque omnibus traductis contractisque in unum locum, quia iam moveri videbant hostem, nec spatium erat castra com- · muniendi, aciem instruxerunt. In medio locatae quinta Calpurnii legio et octava Quinctii. Id robur toto exercitu erat. Campum apertum usque ad ho stium castra habebant, liberum a metu insidiarum.

XXXI. Hispani, postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere atque instruere possent, occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt. Atrox in principio proelium fuit, et Hispanis recenti victoria ferocibus, et insueta ignominia milite Romano accenso. Acerrime media acies, duae fortissimae legiones, dimicabant; quas quum aliter moveri loco non posse hostis cerneret, cuneo institit pugnare: et usque plures confertioresque medios urgebant. Ibi postquam laborare aciem Calpurnius praetor vidit, T. Quinctilium Varum et L. Iuventium Thalnam legatos ad singulas legiones adhortandas propere mittit. Docere et monere iubet, in illis spem omnem vincendi et retinendae Hispaniae esse. Si illi loco cedant, neminem eius exercitus non modo Italiam, sed ne Tagi quidem ulteriorem ripam, unquam visurum. Ipse, cum equitibus duarum legionum paullulum circumvectus, in cuneum hostium, qui mediam urgebat aciem, ab latere incurrit. Quinctius cum suis equitibus alterum hostium latus invadit: sed longe acrius Calpurniani equites pugnabant, et praetor ipse ante alios. Nam et primus hostem percussit, et ita se immiscuit mediis, ut vix, utrius partis esset, nosci posset: et equites praetoris eximia virtute, et equitum pedites accensi sunt. Pudor movit primos centuriones, qui inT. Liv. Tox. V.

C

« IndietroContinua »