Immagini della pagina
PDF
ePub

bus pecudibusque non tantum semina ad servandam indolem valent, quantum terræ proprietas cœlique, sub quo aluntur, mutat. Macedones, qui Alexandriam in Ægypto, qui Seleuciam ac Babyloniam, quique alias sparsas per orbem terrarum colonias habent, in Syros, Parthos, Ægyptios degenerarunt. Massilia, inter Gallos sita, traxit aliquantum ab accolis animorum. Tarentinis quid ex Spartana, dura illa et horrida, disciplina mansit? Generosius in sua quicquid sede gignitur; 12 m insitum alienæ terræ, in id, quo alitur, natura vertente se, degenerat. Phrygas igitur Gallicis oneratos armis, sicut in acie Antiochi cecidistis, victos victores cædetis. Magis id vereor, ne parum inde gloriæ, quam ne nimium belli sit. Attalus eos rex sæpe fudit" fugavitque. Nolite existimare, belluas tantum recens captas feritatem illam sylvestrem primo servare, deinde, cum diu manibus humanis alantur, mitescere; in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse. Eosdemne hos creditis esse, qui patres eorum avique fuerunt? Extorres inopia agrorum profecti domo per asperrimam Illyrici oram, Pæoniam inde et Thraciam, pugnando cum ferocissimis gentibus, emensi,14 has terras ceperunt. Duratos eos tot malis exasperatosque accepit terra, quæ copia rerum omnium saginaret. Uberrimo agro, mitissimo cœlo, cle

[ocr errors]

12 Vid. Not. Delph. inf.-13 Carent & id edd. ante Sigon.-14 Freinshem. NOTE

Generosius in sua quicquid sede gignitur] Sigon. et post eum Gron. legunt quidque. Si tamen quicquid retineamus, subintelligi poterit verbum substantivum, ut sit, generosius est quicquid in sua sede gignitur: nam et supplendum in voce insitum quæ sequitur; significat enim quicquid, vel quod insitum est alienæ terræ.

a Attalus eos rex sæpe fudit] A Prusia Bithyno Galatarum copias, cum ad Hellespontum usque Bithyniam popularentur, male habitos refert Polyb. sub finem lib. v. At idem

Attalum scribit bello adversus Antiochum auxiliaribus Gallis Tectosagis usum e Thracia usque ascitis.

• Extorres inopia agrorum] Hoc qui, dem ipse Livius de iis narrat, qui Tarquiniorum ætate e Gallia in Germaniam transgressi fuerant: sed qui ex Illyrico et Pannonia per Græciam in Asiam populabundi sese infuderant, magis est ut victoriarum aut certe prædæ cupiditate, quam agrorum inopia, patrias sedes reliquerint.

mentibus accolarum ingeniis, omnis illa, cum qua venerant, mansuefacta est feritas. Vobis, mehercule, Martis viris,1 cavenda ac fugienda quam primum amœnitas est Asiæ. Tantum hæ peregrinæ voluptates ad extinguendum vigorem animorum possunt; tantum contagio disciplinæ morisque accolarum valet. Hoc tamen feliciter evenit, quod, sicut vim adversus vos nequaquam, ita famam apud Græcos parem illi antiquæ obtinent, cum qua venerunt, bellique gloriam victores eandem inter socios habebitis, quam si servantes antiquum specimen animorum Gallos vicissetis.'

18. Concione dimissa, missisque ad Eposognatum legatis, qui unus ex regulis et in Eumenis amicitia manserat, et negaverat Antiocho adversus Romanos auxilia, castra movit. Primo die ad Alandrum flumen," postero ad vicum, quem vocant Tyscon, ventum. Eo legati Oroandensium '5 cum venissent, amicitiam petentes, ducenta talenta iis sunt imperata, precantibusque, ut domum renuntiarent, potestas facta. Ducere inde exercitum consul ad Plitendum: deinde ad Alyattos castra posita. Eo missi ad Eposognatum redierunt et legati cum illis 16 reguli orantes, ne Tectosagis bellum inferret: 'ipsum in eam gentem iturum '7 Eposognatum, persuasurumque, ut imperata faciant.' Data venia regulo, duci18 inde exercitus per Axylon (quam

ad Flor. corrigit emersi. Vid. Not. Var.-14 Duker. potius dicendos fuisse Romanos existimat Martis genus, vel prolem, vel sanguinem. Suspicatur igitur pro Martis viris scribendum esse Martiis viris.' Doering.

15 Alii Orondensium et Orcadensium, ut et cap. 19. pr. ubi Gron. substitnit Enoandensium. Forte leg. Eandensium cum Glar.' Rupert.—16 ‘Legati cum illis (ex emend. Gron. pro 1. Compulsi; nisi et del. cum illis ; quæ verba in plerisque Mss. desunt); reguli Eposognati, orantes, ne Tectosagis bellum inferret: immo Tolistoboiis, quod jam monuit Perizon. Anim. Hist.' Rupert. Cum illis del. Kreyssig. Mox inferrent Gron. Doujat.-17 Et olim inserebatur.

NOTE

Ad Alandrum flumen] Hujus amnis et sequentium locorum geographis ignotus magna ex parte situs, ut hæc videri possint vici potius fuisse quam oppida.

Ad Alyattos castra] Nominat Stephan. 'Aλvatтà, pro loco, seu villa Bithyniæ: a Ptol. in Phrygia Majori nominatur Alydda: sed hæc ambo longius paulo a finibus Galatiæ.

vocant) terram coeptus. Ab re nomen habet. Non ligni modo quicquam, sed ne spinas quidem, aut ullum aliud alimentum fert ignis. Fimo bubulo pro lignis utuntur. Ad Cuballum,19 Gallogræciæ castellum, castra habentibus Romanis apparuere cum magno tumultu hostium equites; nec turbarunt tantum stationes Romanas, repente invecti, sed quosdam etiam occiderunt. Qui tumultus cum in castra perlatus esset, effusus repente omnibus portis equitatus Romanus fudit fugavitque Gallos, et aliquot fugientes occidit. Inde consul, ut qui jam ad hostes perventum cerneret, explorato deinde et cum cura coacto agmine procedebat; et 20 continentibus itineribus cum ad Sangarium flumen pervenisset, pontem, quia vado nusquam transitus erat, facere instituit. Sangarius,' ex Adoreo monte per Phrygiam fluens, miscetur ad Bithyniam Tymbreti fluvio.* Inde major jam geminatis aquis per Bithyniam fertur, et in Propontidem u sese effundit; non tamen tam magnitudine memorabilis, quam quod piscium accolis ingentem vim præbet. Transgressis ponte perfecto flumen, præter ripam euntibus Galli Matris Magnæ a Pessinunte occurrere

[ocr errors]
[ocr errors]

X

18 Regulo. Duci Gron. Doujat. Crev.-19 All. Coballum, Cubalum, et Euballum-20 Et del. Gron. Doujat. Crev.-1 Sagaris conj. Rupert. Mox Thym

NOTE

▾ Ad Cuballum] Vide num idem sit eum Cybella seu Cybala Phrygiæ Magnæ, cujus apud Apollodorum et Festum mentio: an potius aliud ejusdem nominis oppidum in Galatia ad Gallum amnem.

• Ad Sangarium flumen] Sangarius, qui et Sagaris poëtis, ad Sangiam vicum, ortus ex Dindymis montibus in confinio Tolistobogiorum et Phrygiæ Magnæ: per hanc in occasum fluit, inde ad ortum sinuatur, et Galatiam petit, unde iterum versus in occidentem, per Bithyniam in Maryandinum ponti Euxini sinum decurrit: nunc Sancari, teste Leunclavio et Bellonio; Nigro Zagari.

Tymbreti [Thymbri] fluvio] Alias legitur Thymbreti: Strabo et Steph. aliique Græci úμßpiov appellant, Tembrogius Plinio. Videtur is esse qui e regione Dadastanæ Sangarium auget.

" In Propontidem] Immo in Pontum ipsum, testibus Arriano lib. 1. et Eustathio in Dionys.

* Galli Matris Magna] Nomen est sacerdotum Cybeles, imitatione Atyos exsectorum; qui sic a Gallo fluvio dicti ex illorum numero, teste Suida, missi ad Cn. hunc cos. ab Attide et Batacco primariis sacerdotibus Matris Deum.

YA Pessinunte] Trocmorum hoc

cum insignibus suis, vaticinantes fanatico carmine, Deam Romanis viam belli et victoriam dare imperiumque ejus regionis. Accipere se omen cum dixisset consul, castra eo ipso loco posuit. Postero die ad Gordium pervenit. Id haud magnum quidem oppidum est, sed plus, quam mediterraneum, celebre et frequens emporium. Tria maria pari ferme distantia intervallo habet, Hellespontum, ad Sinopen, et alterius ore littora, qua Cilices maritimi colunt. Multarum magnarumque præterea gentium fines contingit, quarum commercium in eum maxime locum mutui usus contraxere. Id tum desertum fuga incolarum oppidum, refertum idem copia rerum omnium, invenerunt. Ibi stativa habentibus legati ab Eposognato venerunt, nuntiantes, Profectum eum ad regulos Gallorum nihil æqui impetrasse. Ex campestribus vicis agrisque frequentes demigrare, et cum conjugibus ac liberis, quæ ferre atque agere possint, præ se agentes portantesque Olympum montem petere, ut inde armis locorumque situ sese tueantur.'

• Celebre emporium, ultra quam consueverunt loca procul a mari sita.

bri Gron. Donjat. Crev.—2 Malit in Pontum Sigon.—3 ' Pontum ante ad Sinopen excidisse suspicabatur Freinsh. ad Curt. sed ad Hellespontum cum edd. vett. ante Frob. a. 1535. legendum putabat Gron. Hellespontium emend. Jac. Periz. Hellespontium vel ad Hellespontum, ad Sinopen, ad alterius malebat Drak.' Rupert. Ad Hellespontum Crev.-4 Possent Gron. Doujat. Crev.

NOTÆ

caput Ptol. quanquam Strabo Tectosagis tribuere videtur; ad Gallum amnem sita urbs, qua in Sangarium effunditur, nunc Possene. Inde Mater Idæa Romam delata, seu potius lapis Cybeles nomine Sacratus. lib. XXIX. cap. 11. et 14.

Ad Gordium] Gordus, sive Gordium aut Gordiæum ad Sangarium, Phrygiæ Magnæ quondam caput, a Gordio bubulco qui ad Phrygiæ reg. num mero casu evectus: a quo Gordius nodus, implicitis ad currus temonem loris nexus, quem Alexander cum solvere non posset, ad implen

dam oraculi fidem abscidit. Gordii filius, alteriusque Gordii pater, Midas fabulis notus. Post a Tolistobogis occupata regio est, quibus adjuncti Voturi et Ambitui, teste Plinio lib. v. cap. 32.

a Tria maria] Ad occidentem Egæum cum Hellesponto et Propontide; ad septemtrionem pontum Euxinum, qua Sinope (hodie Senab) PaphJagoniæ; ad meridiem, Pamphylium et Cilicium.

Ad regulos Gallorum] Vide supra cap. 16.

c

19. Certiora postea Oroandensium legati attulerunt: Tolistoboiorum civitatem Olympum montem cepisse ; d diversos Tectosagos alium montem, qui Magaba dicatur, petisse; Trocmos, conjugibus ac liberis apud Tectosagos depositis, armatorum agmine Tolistoboiis statuisse auxilium ferre.' Erant autem tunc trium populorum reguli Ortiagon et Combolomarus 7 et Gaulotus. Iis hæc maxime belli ratio sumendi fuerat, quod, cum montes editissimos ejus regionis tenerent, convectis omnibus, quæ ad usum quamvis longi temporis sufficerent, tædio se fatigaturos hostem censebant. Nam neque ausuros per tam ardua atque iniqua loca subire eos; et, si conarentur, vel parva manu prohiberi ac deturbari posse; nec quietos, in radicibus gelidorum montium sedentes, frigus aut inopiam laturos.' Et cum ipsa altitudo locorum eos tutaretur, fossam quoque et alia munimenta verticibus iis, quos insederant, circumjecere. Minima apparatus missilium telorum cura fuit, quod saxa affatim præbituram asperitatem ipsam locorum credebant.

8

20. Consul, quia non cominus pugnam, sed procul locis oppugnandis, futuram præceperat animo, ingentem vim pilorum, velitarium hastarum, sagittarum glandisque et

[ocr errors]

5 Enoandensium Gron. Doujat.-6 Magaba dicatur, ex emend. Freinsh. ad Flor. 11. 11. Magana, Magava, Magnana, et Magnava Mss. et edd. vett. Magaba etiam memoratur in Sex. Rufi Breviar. c. 11.' Rupert.-7 Orgiago et Colombolomarus edd. ante Sigon. Alii Cobolomarus et Cumbolocrus. Mox pro Gaulotus, al. Gaudotus et Gandotus.-8 Hostes Gron. Doujat. Crev.

NOTE

e Oroandensium [Enoandensium] legati] Enoanda in Carbaliæ parte quæ Lyciæ ascribitur; ad radices Tauri sita urbs: Strab. Enandros.

d Olympum montem cepisse] Cum plures sint montes Olympi nomine, Galatici non meminit geographia vulgaris, ut nec Magaborum. Mentio amborum apud Appianum et Florum. Sed memoratur Olympus in Mysia, quem nunc petiisse Galatas Tolisto

boios Appianus scribit in Syriacis: a Turcis appellatur Anatolidag, id est, mons Natolicus, vel Keschisdag, hoc est, mons sacerdotum.

e Velitarium hastarum] Leviores erant hæ hastæ, utpote ad jaculandum comparatæ. Hastile ex Polybio duos digitos longum, digiti crassitie præfixo ferro dodrantali, in gracile spiculum tenuato, ut primo jactu inflecteretur. Velitari hac, ut et

« IndietroContinua »