Immagini della pagina
PDF
ePub

24. Supererat bellum integrum cum Tectosagis. Ad eos profectus consul, tertiis castris Ancyram, nobilem in illis locis urbem, pervenit, unde hostes paulo plus decem millia aberant. Ubi cum stativa essent, facinus memorabile a captiva factum est. Ortiagontis reguli uxore forma eximia custodiebatur inter plures captivos, cui custodiæ centurio præerat, et libidinis et avaritiæ militaris. Is primo ejus animum tentavit. Quem cum abhorrentem a voluntario videret stupro, corpori, quod servum fortuna erat, vim fecit. Deinde, ad leniendam indignitatem injuriæ, spem reditus ad suos mulieri facit, et ne eam quidem, ut amans, gratuitam. Certo auri pondere pactus, ne quem 7 conscium suorum haberet, ipsi permittit, ut, quem vellet, unum ex captivis nuntium ad suos mitteret. Locum prope flumen constituit; quo duo, ne plus,** necessarii captivæ cum auro venirent nocte insequenti ad eam accipiendam. Forte ipsius mulieris servus inter captivos ejusdem custodiæ erat. Hunc nuntium primis tenebris extra stationes centurio educit. Nocte insequenti et duo necessarii mulieris ad constitutum locum, et centurio cum captiva venit. Ubi cum aurum ostenderent, quod summam talenti Attici (tanti enim pepigerat) expleret; mulier lingua sua, stringerent ferrum, et centurionem pensantem aurum occiderent,' imperavit. Jugulati præcisum caput ipsa involutum veste ferens, ad virum Ortiagontem, qui ab Olympo domum refugerat, pervenit. Quem priusquam complecteretur, caput centurionis ante pedes ejus abjecit,

6 Rupert. tentat captivas ; quod est in ed. Crev, et in codd. Victor. Lov.6. -6 Vid. Not. Delph. inf.--1 Mulieri fecit conj. Groo. Facit. et ... gratuitam; certo pactus. ne, &c. Gron. Doujat.-8 Nec plus Gron. Donjat.

NOTÆ Ancyram] Non modo Tectosagum, Mulierum cap. 43. ejusque meminit sed totius Galatiæ caput Ancyra, Valer. Maxim. lib. vi. cap. 1. versus Paphlagoniæ confinia: Anguri d Quod servum fortuna erat] Placet nunc vel Enguri Turcis.

ut Gronovio, ita mihi quoqne, quod Ortiagontis reguli uzor] Chiomara servum fortuna fecerat. nomen habnit hæc Ortiagontis reguli • Quo duo, ne (nec] plus] In melioriuxor, auctore Plut. in lib. de Virtut. bus scriptum est, quo duo, ne plus.

mirantique, cujusnam id caput hominis, aut quod id facinus haudquaquam muliebre esset, et injuriam corporis, et ultionem violatæ per vim pudicitiæ confessa viro est: aliaque 9 (ut traditur) sanctitate et gravitate vitæ hujus matronalis facinoris decus ad ultimum conservavit.

25. Ad ** Ancyram in stativa Tectosagum oratores ad consulem venerunt, petentes, ne ante ab Ancyra castra moveret, quam collocutus cum suis regibus esset: nullas conditiones pacis iis non bello fore potiores. Tempus in posterum diem constituitur locusque, qui maxime medias inter castra Gallorum et Ancyram est visus. Quo cum consul ad tempus cum præsidio quingentorum equitum venisset, nec ullo Gallorum ibi viso, regressus in castra esset, oratores iidem redeunt, excusantes, religione objecta venire reges non posse: principes gentis, per quos æque res transigi posset, venturos. Consul se quoque Attalum missurum dixit. Ad hoc colloquium utrimque ventum est. Trecentos equites Attalus præsidii causa cum adduxisset, jactæ " sunt pacis conditiones.' Finis rei quia absentibus ducibus imponi non poterat, convenit, uti consul regesque eo loco postero die congrederentur. Frustratio Galloram eo spectabat, primum ut tererent tempus, donec res suas, quibus " periclitari nolebant,& cum conjugibus ac liberis

'Ant ne plus, aut nec plures legendum.' Bauer.-9.Non video, quomodo Drak. (quem de hac vocis alius significatione vix fugere poterant exempla Liviana) Burmanno reliquaque pro aliaque legendum esse conjicienti, assentiri potuerit.' Doering.

10 Præpositio ad, quæ in quibusd. librr. vett. omittitur, haud superflua est.' Doering.–11 Sigon. notat in veteribus libris aliis fuisse icte, aliis jac. ; sed se malle dictæ. In edd. ante Sigon. acta legebatur. J. F. Gron. legendum esse autumabat jactata.-12 Cum quibus Gron. Doujat. Crev. im

NOTÆ i Jactæ sunt pacis conditiones] Sic propositas et agitatas fuisse, quam scripti plerique melioris notæ : et datas acceptasque : nec ita conditiojactæ idem est ac jactatæ seu venti nes icere Latine dicitur, opinor, ut latæ : præstatque lectioni quam pro

fædus icere. fert ex quibusdam libris Sigon, ictæ : 8 Res suas, [cum) quibus periclitari quod non convenit, nec multo magis nolebant] Retinenda meo judicio bic placet quod ipse substituit, dictæ: præpositio, quam rejicit Gron. licet significatur enim potius leges pacis enim recte dicatur quis periclitari

trans Halyn flumen trajicerent; deinde quod '3 ipsi consuli, parum cauto adversus colloquii fraudem, insidiabantur. Mille ad eam rem ex omni numero audaciæ expertæ delegerunt equites. Et successisset fraudi, ni pro jure gentium, cujus violandi consilium initum erat, stetisset fortuna. Pabulatores lignatoresque Romani in eam partem, in qua colloquium futurum erat, ducti sunt; tutius id futurum tribupis ratis, quia consulis præsidium et ipsum pro statione babituri erant, hosti oppositum. Suam tamen alteram stationem propius castra sexcentorum equitum posuerunt. Consul, affirmante Attalo, venturos reges et transigi rem posse, profectus e castris, cum eodem, quo antea, præsidio equitum quinque millia fere processisset, nec multum a constituto loco abesset, repente concitatis equis cum impetu hostili videt Gallos venientes. Constituit agmen, et, expedire tela animosque equitibus jussis, 14 primo constanter initium pugnæ accepit, nec cessit. Dein, cum prægravaret multitudo, cedere sensim, nihil confusis turmarum ordinibus, coepit. Postremo, cum jam plus in mora periculi, quam in ordinibus conservandis præsidii esset, omnes passim in fugam effusi sunt. Tum vero instare dissipatis Galli, et cædere; magnaque pars oppressa foret, ni statio pabulatorum, sexcenti equites, occurrissent. Ii, procul clamore pavido suorum exaudito, cum tela equosque expedissent, integri profligatam pugnam acceperunt. Itaquo versa extemplo fortuna est, versus in victores a victis terror, et primo impetu fusi Galli sunt; et ex agris concurrebant pabulatores, et undique obvius hostis Gallis erat,

prob. Doer.-13. Td quod non est Livii, qui persæpe causam sine cau. sali particula explicat; Gron. quem vide ad 1. 40. Abesse quidem, sed et retineri posse, monent Duk. et Drak. Mihi vero Latinitas postulare videtur Frustratio Gallorum eo spectabat, prinum ut tererent tempus

deinde ut ipsi consuli ... insidiarentur.'' Rupert.–14 · Excepit malebai Periz, et eques jussus Gron. at Drak. equitibus dictum putabat pro cum equitibus.' Rupert.

NOTE capite, vel pecunia : aliud tamen est lum rerum amittendarum, hoc vero periclitari rebus, aliud periclitari rerum secum periturarum. cum rebus : illud significat pericuDelph. et Var. Clas. Litius.

10 A

ut ne fugam quidem facilem aut tutam haberent, quia recentibus equis Romani fessos sequebantur. Pauci ergo effugerunt: captus est nemo; major multo pars per fidem violati colloquii poenas morte luerunt. Romani, ardentibus ira animis, postero die omnibus copiis ad hostem perveniunt.

26. Biduum natura montis per se ipsum exploranda,'s ne quid ignoti esset, absumsit consul: tertio die, cum auspicio operam dedisset, deinde immolasset, in quatuor partes divisas copias educit; duas ut medio monte du. ceret, duas ab lateribus ut adversus corpua Gallorum erigeret. Hostium quod roboris erat, Tectosagi 16 et Trocmi mediam tenebant aciem, millia hominum quinquaginta. Equitatum (quia equorum nullus inter inæquales rupes usus erat) ad pedes deductum, decem millia hominum, ab dextro locaverunt cornu. Ariarathis Cappadoces" et Morzi '7 auxiliares i in lævo quatuor ferme millium numerum explebant. Consul, sicut in Olympo monte, prima in acie locata levi armatura, telorum omnis generis ut æque magna vis ad manum esset, curavit. Ubi appropinquarunt, omnia eadem utrimque, quæ fuerant in priore prælio, erant præter animos, et victoribus ab re secunda auctos, et hostibus fractos; quia, etsi non ipsi victi erant, suæ gentis hominum cladem pro sua ducebant. Itaque a paribus initiis coepta res eundem exitum habuit. Velut pubes levium telorum conjecta obruit aciem Gallorum : nec aut procur

16 All. naturam ... explorando et ad naturam ... explorandam.—16 Vet. lib. apud Sigon. Tectosagæ ut supr.–17 Morzis Sigonio videtur esse legen

NOTÆ h Ariarathis Cappadoces) Hic Aria Morzis: fuit enim Morzes rex Paphratbes quintus eo nomine in Cappa. lagoniæ, et Morzis auxiliares sunt docia regnavit, Ariarathe et Strato. Paphlagones. Id probat Sigon. ex nice Antiochi eoll Syriæ regis filia Strab. lib. x11. qui tradit ejus regiam patus : Antiochiden Antiochi Magni Gangra, ipsinsque regnum pervenisfiliam uxorem duxit, atque ob soce se ad Deiotarum Philadelphuin Cas. rum Romanorum primum hostis fuit, toris filium, qui postremus fuerit deinde socius.

Paphlagoniæ regum, · Et Morzi auxiliares] Legendum

bant. 18

rere quisquam ab ordinibus suis, ne nudarent undique corpus - ad ictus, audebant; et stantes, quo densiores erant, hoc plura, velut destinatum petentibus, vulnera accipie

Consul, jam per se turbatis si legionum signa ostendisset, versuros extemplo in fugam omnes ratus, receptis inter ordines velitibus et alia turba auxiliorum, aciem promovit.

27. Galli, et memoria Tolistoboiorum cladis territi, et inhærentia corporibus gerentes tela, fessique et stando et vulneribus, ne primum quidem impetum et clamorem Ro. manorum tulerunt. Fuga ad castra inclinavit; sed pauci intra munimenta sese 19 recepere: pars major, dextra lævaque prælati, qua quemque impetus tulit, fugerunt. Victores, usque ad castra secuti, ceciderunt terga: deinde in castris cupiditate prædæ hæserunt, nec sequebatur quisquam. In cornibus Galli diutius steterunt, quia serius ad eos perventum est: ceterum ne primum quidem conjectum telorum tulerunt. Consul, qui ingressos in castra ab direptione abstrahere non poterat, eos, qui in cornibus fue. rant, protenus ad sequendos hostes misit. Per aliquantum spatium secuti, non plus tamen octo millia hominum in fuga (nam pugna nulla fuit) ceciderunt: reliqui flumen Halyn trajecerunt. Romanorum magna pars ea nocte in hostium castris mansit; ceteros in sua castra consul re

k Gallogræci castra sua prætergressi.

dum. Vid. Not. Delph. inf.-18Manca b. I. videtur oratio. Forte leg. telis ut destinatum petentibus, aut velut destinatum Rom. (Romanis) petentibus : nisi ab ante destinatum inserendum esse recte suspicatus est Gron. qui etiam mopuit jam frigere explicationem Schelii ad Polyb. c. 14. ut destinatum erat petentibus.' Rupert.

19 Se Gron. Crev. Mox qua quemque tulit impetus, fugerant edd. ante Grou. • Aod. Romæ paluti fuerant ; all. post illum palati fugerunt. Admitio prælati: nam et in scriptis vidi : sed fugerunt videtur esse ipane supplementum. J. F. Gron.

NOTÆ * Velut destinatum petentibus] Hic ad destinatum petentibus (Romanis) destinatum idem est ac scopus, ut ex vulocra accipiebant: quo magis per. plicat Turd. sed Gron. putat exci- spicua fit Livii sententia. disse præpositiopein ad, ut sit, velut

« IndietroContinua »