Immagini della pagina
PDF
ePub

quibus eadem referentibus consul 'neque Romani' inquit 7 'bonae voluntatis ullum signum erga nos tyranni habemus, et ipsum talem esse inter omnes constat, ut de poena eius magis quam de amicitia nobis cogitandum sit.' per- 8 turbati hac voce legati nihil aliud petere quam ut coronam acciperet veniendique ad eum tyranno potestatem et copiam loquendi ac purgandi se faceret. permissu con- 9 sulis postero die in castra tyrannus venit, vestitus comitatusque vix ad privati modice locupletis habitum; et oratio fuit submissa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque suae dicionis egestatem querentis. erant autem 10 sub eo praeter Cibyram et Syleum et ad Limnen quae adpellatur. ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et viginti talenta se confecturum, prope ut diffidens, pollicebatur. 'enimvero' inquit consul 'ferri iam ludificatio ista non 11 potest. parum est non erubuisse absentem, cum per legatos frustrareris nos; praesens quoque in eadem perstas impudentia. quinque et viginti talenta tyrannidem tuam 12 exhaurient? quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe exspecta.' hac 13 denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae. et paulatim inliberali adiectione, nunc 14 per cavillationem, nunc precibus et simulatis lacrimis, ad centum talenta est perductus. adiecta decem milia medimnûm frumenti. haec omnia intra sex dies exacta.

XV. A Cibyra per agros Sindensium exercitus du- 1 ctus, transgressusque Caularem amnem posuit castra. postero die et praeter Caralitin paludem agmen ductum; 2 ad Madamprum manserunt. inde progredientibus ab Lago, proxima urbe, metu incolae fugerunt; vacuum hominibus 3 et refertum rerum omnium copia oppidum diripuerunt. inde ad Lysis fluminis fontes, postero die ad Cobulatum amnem progressi. Termessenses eo tempore Isiondensium 4 arcem urbe capta obpugnabant. inclusi, cum alia spes auxilii nulla esset, legatos ad consulem orantes opem miserunt: cum coniugibus ac liberis in arce inclusos se 5 mortem in dies aut ferro aut fame patiendam exspectare. volenti consuli causa in Pamphyliam devertendi oblata

est.

adveniens obsidione Isiondensis exemit, Termesso 6

pacem dedit quinquaginta talentis argenti acceptis, item 7 Aspendîs ceterisque Pamphyliae populis. ex Pamphylia rediens ad fluvium Taurum primo die, postero ad Xylinen quam vocant Comen posuit castra. profectus inde conti8 nentibus itineribus ad Cormasa urbem pervenit. Darsa proxima urbs erat: eam metu incolarum desertam, plenam omnium rerum copia invenit. progredienti praeter paludes legati ab Lysinoe dedentes civitatem venerunt. 9 inde in agrum Sagalassenum uberem fertilemque omni genere frugum ventum est. colunt Pisidae, longe optimi bello regionis eius. cum ea res animos fecit, tum agri fecunditas et multitudo hominum et situs inter paucas mu10 nitae urbis. consul, quia nulla legatio ad finem praesto fuerat, praedatum in agros misit, tum demum fracta per11 tinacia est, ut ferri agique res suas viderunt. legatis missis pacti quinquaginta talentis et viginti milibus medimnûm 12 tritici, viginti hordei, pacem impetraverunt. progressus inde ad Rhotrinos fontes, ad vicum quem Acaridos Comen vocant posuit castra. eo Seleucus ab Apamea postero 13 die venit. aegros inde et inutilia inpedimenta cum Apameam dimisisset, ducibus itinerum ab Seleuco acceptis profectus eo die in Metropolitanum campum, postero die 14 Dinias Phrygiae processit. inde Synnada venit, metu omnibus circa oppidis desertis. quorum praeda iam grave agmen trahens vix quinque milium die toto itinere per15 fecto ad Beudos, quod vetus adpellant, pervenit. ad Anabura inde et altero die ad Alandri fontes, tertio ad Abbassium posuit castra. ibi plures dies stativa habuit, quia perventum erat ad Tolostobogiorum fines.

1

XVI. Hi Galli, magna hominum vis, seu inopia agri seu praedae spe, nullam gentem, per quas ituri essent, parem armis rati, Brenno duce in Dardanos pervenerunt. 2 ibi seditio orta est; ad viginti milia hominum cum Lonorio ac Lutario regulis secessione facta a Brenno in Thraeciam 3 iter avertunt. ubi cum resistentibus pugnando, pacem petentibus stipendium inponendo Byzantium cum pervenissent, aliquamdiu oram Propontidis, vectigalis habendo 4 regionis eius urbes, obtinuerunt. cupido inde eos in Asiam transeundi, audientis ex propinquo, quanta ubertas eius

terrae esset, cepit, et Lysimachia fraude capta Chersonesoque omni armis possessa ad Hellespontum descenderunt, ibi vero exiguo divisam freto cernentibus Asiam multo magis animi ad transeundum accensi, nuntiosque ad Antipatrum praefectum eius orae de transitu mittebant. quae res cum lentius spe ipsorum traheretur, alia rursus nova inter regulos seditio orta est. Lonorius retro, unde 6 venerat, cum maiore parte hominum repetit Byzantium; Lutarius Macedonibus per speciem legationis ab Antipatro ad speculandum missis duas tectas naves et tris lembos adimit. iis alios atque alios dies noctesque travehendo, intra paucos dies omnis copias traiecit. haut ita 7 multo post Lonorius adiuvante Nicomede Bithyniae rege a Byzantio transmisit. coeunt deinde in unum rursus Galli 8 et auxilia Nicomedi dant adversus Ziboetam, partem tenentem Bithyniae, gerenti bellum. atque eorum maxime 9 opera devictus Ziboeta est, Bithyniaque omnis in dicionem Nicomedis concessit. profecti ex Bithynia in Asiam processerunt. non plus ex viginti milibus hominum quam decem armata erant; tamen tantum terroris omnibus quae 10 cis Taurum incolunt gentibus iniecerunt, ut quas adissent quasque non adissent pariter ultimae propinquis imperio parerent. postremo cum tres essent gentes, Tolostobogii, 11 Trocmi, Tectosages, in tris partis, qua cuique populorum suorum vectigalis Asia esset, diviserunt. Trocmis Helles- 12 ponti ora data, Tolostobogii Aeolida atque Ioniam, Tectosages mediterranea Asiae sortiti sunt. et stipendium tota cis Taurum Asia exigebant, sedem autem ipsi sibi 13 circa Halyn flumen ceperunt, tantusque terror eorum nominis erat, multitudine etiam magna subole aucta, ut Syriae quoque ad postremum reges stipendium dare non abnuerent. primus Asiam incolentium abnuit Attalus, 14 pater regis Eumenis, audacique incepto praeter opinionem omnium adfuit fortuna et signis conlatis superior fuit. non tamen ita infregit animos eorum, ut absisterent imperio. eaedem opes usque ad bellum Antiochi cum 15 Romanis manserunt. tum quoque, pulso Antiocho, magnam spem habuerunt, quia procul mari incolerent, Romanum exercitum ad se non perventurum.

1

XVII. Cum hoc iam hoste, tam terribili omnibus regionis eius, quia bellum gerendum erat, pro contione milites in hunc maxime modum adlocutus est consul: 'non me praeterit, milites, omnium quae Asiam colunt gentium 8 Gallos fama belli praestare. inter mitissimum genus hominum ferox natio, pervagata bello prope orbem terrarum, sedem cepit. procera corpora, promissae et rutilatae co4 mae, vasta scuta, praelongi gladii; ad hoc cantus ineun5 tium proelium et ululatus et tripudia, et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum crepitus, omnia de industria composita ad terrorem. sed haec quibus insolita atque insueta sunt, Graeci et Phryges et Cares, timeant; Romanis Gallici tumultus adsueti, 6 etiam vanitates notae sunt. semel primo congressu ad Aliam eos olim fugerunt maiores nostri; ex eo tempore per ducentos iam annos pecorum in modum consternatos caedunt fugantque, et plures prope de Gallis triumphi 7 quam de toto orbe terrarum acti sunt. iam usu hoc cognitum est: si primum inpetum, quem fervido ingenio et caeca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma; mollia corpora, molles, ubi ira consedit, animos sol, pulvis, sitis, ut ferrum non admo8 veas, prosternunt. non legionibus legiones eorum solum experti sumus, sed vir unus cum viro congrediendo, T. Manlius, M. Valerius, quantum Gallicam rabiem vinceret 9 Romana virtus, docuerunt. iam M. Manlius unus agmine scandentis in Capitolium detrusit Gallos. et illis maioribus nostris cum haud dubiis Gallis in sua terra genitis res erat; hi iam degeneres sunt, mixti et Gallograeci vere, 10 quod adpellantur, sicut in frugibus pecudibusque non tantum semina ad servandam indolem valent, quantum 11 terrae proprietas caelique, sub quo aluntur, mutat. Macedones qui Alexandriam in Aegypto, qui Seleuciam ac Babyloniam quique alias sparsas per orbem terrarum colonias habent, in Syros, Parthos, Aegyptios degenera12 runt. Massilia inter Gallos sita traxit aliquantum ab adcolis animorum. Tarentinis quid ex Spartana dura illa 13 et horrida disciplina mansit? generosius in sua quicquid sede gignitur; insitum alienae terrae in id quo alitur, na

tura vertente se, degenerat. Phrygas igitur Gallicis oneratos armis, sicut in acie Antiochi cecidistis, victos victores caedetis. magis vereor, ne parum inde gloriae quam 14 ne nimium belli sit. Attalus eos rex saepe fudit fugavit- 15 que. nolite existimare beluas tantum recens captas feritatem illam silvestrem primo servare, deinde cum diu manibus humanis aluntur mitescere, in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse; eosdemne hos 16 creditis esse, qui patres eorum avique fuerunt? extorres inopia agrorum profecti domo per asperrimam Illyrici oram, Paeoniam inde et Thraeciam pugnando cum ferocissimis gentibus emensi, has terras ceperunt. duratos 17 eos tot malis exasperatosque accepit terra, quae copia rerum omnium saginaret. uberrimo agro, mitissimo caelo, clementibus adcolarum ingeniis omnis illa, cum qua venerant, mansuefacta est feritas. vobis mehercule, Martîs 18 viris, cavenda ac fugienda quam primum amoenitas est Asiae; tantum hae peregrinae voluptates ad exstinguendum vigorem animorum possunt, tantum contagio disciplinae morisque adcolarum valet. hoc tamen feliciter 19 evenit, quod sicut vim adversus vos nequaquam, ita famam apud Graecos parem illi antiquae obtinent, cum qua venerunt, bellique gloriam victores eandem inter 20 socios habebitis quam si servantis anticum specimen animorum Gallos vicissetis.'

XVIII. Contione dimissa missisque ad Eposognatum 1 legatis, qui unus ex regulis et in Eumenis manserat amicitia et negaverat Antiocho adversus Romanos auxilia, castra movit. primo die ad Alandrum flumen, postero ad vicum quem vocant Tyscon ventum. eo legati Oroanden- 2 sium cum venissent amicitiam petentes, ducenta talenta iis sunt imperata precantibusque ut domum renuntiarent potestas facta. ducere inde exercitum consul ad Pliten- 3 dum, deinde ad Alyattos castra posita. eo missi ad Eposognatum redierunt, et legati reguli orantes, ne Tectosagis bellum inferret: ipsum in eam gentem iturum Eposognatum persuasurumque, ut imperata faciant. data venia re- 4 gulo, duci inde exercitus per Axylon quam vocant terram coeptus. ab re nomen habet: non ligni modo quicquam,

« IndietroContinua »