Immagini della pagina
PDF
ePub

denda? Qui jus æquum pati non possit, in eum vim haud injustam esse.' Hæc agitata sermonibus, donec dies dicendæ causæ venit: nec alius antea quisquam, nec ille ipse Scipio consul censorve majore omnis generis hominum frequentia, quam reus illo die, in forum est deductus. Jussus dicere causam sine ulla criminum mentione orationem adeo magnificam de rebus ab se gestis est exorsus, ut satis constaret, neminem unquam neque melius, neque verius laudatum esse. Dicebantur enim ab eodem animo ingenioque, a quo 4 gesta erant; et aurium fastidium aberat, quia pro periculo, non in gloriam, referebantur.

51. Tribuni plebis vetera luxuriæ crimina Syracusanorum hybernorum et Locris Pleminianum tumultum' cum ad fidem præsentium criminum retulissent; suspicionibus magis, quam argumentis, pecuniæ captæ reum accusarunt. 'Filium captum sine pretio redditum, omnibusque aliis rebus Scipionem, tanquam in ejus unius manu pax Romana bellumque esset, ab Antiocho cultum. Dictatorem eum consuli, non legatum, in provincia fuisse ; nec ad aliam rem eo profectum, quam ut, id quod Hispaniæ, Galliæ, Siciliæ, Africæ jam pridem persuasum esset, hoc Græciæ Asiæque et omnibus ad orientem versis regibus gentibusque appareret, unum hominem caput columenque imperii Romani esse, sub umbra Scipionis civitatem dominam orbis terrarum latere, nutum ejus pro decretis Patrum, pro populi jussis esse.' Infamia intactum, invidia, qua possunt, urgent. Orationibus in noctem perductis, prodicta dies est. Ubi ea venit, tribuni in Rostris prima luce consederunt.

6

• Dilata est actio in alium diem.

apud Drak.-4 Burm. emend. d. e. ab eo eodem a. i., quo gesta erant.

5 Versus Gron. Doujat. Crev. forsan rectius; judice Rupert.-6 Nutus

NOTE

• Crimina Syracusanorum hyberno. rum] Vide lib. xxix. cap. 19. sub finem, et capp. 20. et 22.

Et Locris Pleminianum tumultum]

De quo lib. xxix. cap. 16. et seqq.
• Filium captum sine pretio redditum]
Ut dictum est lib. XXXVII. cap. 31.

Citatus reus magno agmine amicorum clientiumque per mediam concionem ad Rostra subiit, silentioque facto, Hoc,' inquit, die, tribuni plebis vosque Quirites, cum Hannibale et Carthaginiensibus signis collatis in Africa bene ac feliciter pugnavi. Itaque, cum hodie litibus et jurgiis supersederi æquum sit, ego hinc extemplo in Capitolium ad Jovem optimum maximum Junonemque et Minervam ceterosque Deos, qui Capitolio atque arci præsident, salutandos ibo; hisque gratias agam, quod mihi et hoc ipso die, et sæpe alias, egregie rei publicæ gerendæ mentem facultatemque dederunt. Vestrum quoque, quibus commodum est," ite mecum, Quirites, et orate Deos, ut mei similes principes habeatis. Ita,7 si ab annis septemdecim ad senectutem semper vos ætatem meam honoribus vestris anteistis, ego vestros honores rebus gerendis præcessi.' Ab Rostris in Capitolium ascendit. Simul se universa concio avertit, et secuta Scipionem est, adeo, ut postremo scribæ viatoresques tribunos relinquerent, nec cum iis, præter servilem comitatum et præconem, qui reum ex Rostris citabat, quisquam esset. Scipio non in Capitolio modo, sed per totam urbem omnia templa Deum cum populo Romano circumiit. Celebratior is prope dies favore hominum et æstimatione veræ magnitudinis ejus fuit, quam quo triumphans de Syphace rege et Carthaginiensibus Urbem est invectus.

8

52. Hic speciosus ultimus dies P. Scipioni illuxit. Post quem cum invidiam et certamina cum tribunis prospiceret, die longiore prodicta, in Literninum concessit; certo cona Illi e vobis quibus vacabit, &c.

Abiit (P. Scipio) in prædium suum apud Liternum, seu Linternum, Campaniæ oppidum maritimum. Vide capp. 55. et 56.

Gron. Doujat. Crev.-7 Mihi in mentem veniebat, pro ita fortasse legendum esse ite.' Doering. 'Si anni bonorum intelligendi, cum Periz. leg. ab annis XXVII. ex xxv. 2. Sed ex loco Polyb. et adjectis verbis ad senectutem, probabile fit anpos ætatis significari; quod et Drak. putabat.' Rupert.-8 Mavult Jac. Periz. vera.

NOTE

Ab Rostris in Capitolium] Narratur hoc Scipionis factum confidentiæ

silio, ne ad causam dicendam adesset. Major animus et natura erat, ac majori fortunæ assuetus, quam ut reus esse sciret, et summittere se in humilitatem causam dicentium. Ubi dies venit, citarique absens est cœptus, L. Scipio morbum causæ esse, cur abesset," excusabat. Quam excusationem cum tribuni, qui diem dixerant, non acciperent, et ab eadem superbia non venire ad causam dicendam arguerent, qua judicium et tribunos plebis et concionem reliquisset, et, quibus jus de se dicendæ sententiæ et libertatem ademisset, his comitatus, velut captos trahens, triumphum de populo Romano egisset, secessionemque eo die in Capitolium a tribunis plebis fecisset: Habetis ergo temeritatis illius mercedem. Quo duce et auctore nos reliquistis, ab eo ipsi relicti estis: et tantum animorum in dies nobis decrescit, ut, ad quem ante annos septemdecim, exercitum 1 et classem habentem, tribunos plebis ædilemque mittere in Siciliam "ausi sumus, qui prehenderent eum, et Romam reducerent, ad eum privatum ex villa sua extrahendum, ad causam dicendam, mittere non audeamus?' Tribuni 1 plebis, appellati ab L. Scipione, ita decreverunt, Si morbi causa excusaretur, sibi placere, accipi eam causam, diemque a collegis prodici.' Tribunus plebis eo tempore Ti. Sempronius Gracchus * erat, cui inimicitiæ cum P. Scipione intercedebant. Is, cum vetuisset

12

9 ' Ita h. 1. et inf. plurimi Mss. et doctius est, quam, quod quidam præfe runt, causam.' Rupert. Causam Gron. Doujat. Crev.-10 Ante annos XV. exercitum c. Mog. antea exercitum reliqui Mss. et edd. ante Aldum, qui recte substituit XVII. pro XV. At perperam annis, cujus dictionis exemplum non aliud reperitur, quam dubium illud XL. 52. pr. Rupert. Annis Gron. Doujat. Crev.-11 In Siciliam mittere eæd.-12 Audeamus. Tribuni Crev.

NOTE

plenum a Valerio Maximo, Plutarcho, et aliis.

■ Morbum causæ [causam] esse, cur abesset] Vetus hæc lectio, quam Latinam esse nemo negaverit. Gelen, malebat morbum causæ esse, &c. quod Cæsari consentaneum est, qui 111. de Bell. Civil.non illi,' inquit, ' pau

citatem nostrorum militum, non iniquitatem loci, &c. causæ fuisse cogitabant.'

* Ti. Sempronius Gracchus] Præclarum hoc inimici hominis de Scipione judicium simul ac testimonium narrat Plut.

nomen suum decreto collegarum ascribi, tristioremque omnes sententiam expectarent, ita decrevit : Cum L. Scipio excuset morbum esse causæ "3 fratri, satis id sibi videri. Se P. Scipionem, priusquam Romam redisset, accusari non passurum. Tum quoque, si se appellet, auxilio ei futurum, ne causam dicat. Ad id fastigium rebus gestis, honoribus populi Romani, P. Scipionem Deorum hominumque consensu pervenisse, ut sub Rostris reum stare, et præbere aures adolescentium conviciis, populo Romano magis deforme, quam ipsi, sit.'

53. Adjecit decreto indignationem: 'Sub pedibus vestris stabit, tribuni, domitor ille Africa, Scipio? Ideo quatuor nobilissimos duces Poenorum in Hispania, quatuor exercitus fudit fugavitque: 14 ideo Syphacem cepit, Hannibalem devicit, Carthaginem vectigalem nobis fecit, Antiochum (recepit enim fratrem consortem hujus gloriæ L. Scipio) ultra Tauri juga emovit, ut duobus Petilliis succumberet, vos de P. Africano palmam peteretis? Nullisne meritis suis, nullis vestris honoribus unquam in arcem tutam et velut sanctam clari viri pervenient, ubi, si non venerabilis, inviolata saltem senectus eorum considat?' Movit et decretum, et adjecta oratio non ceteros modo, sed ipsos etiam accusatores; et, deliberaturos se, quid sui juris et officii esset, dixerunt. Senatus deinde, concilio plebis dimisso, haberi est cœptus. Ibi gratiæ ingentes ab universo ordine, præcipue a consularibus senioribusque, Ti. Graccho actæ sunt, quod rem publicam privatis simultatibus potiorem habuisset; et Petillii vexati sunt probris, quod splendere aliena invidia voluissent, et spolia ex Africani triumpho peterent. Silentium deinde de Africano fuit. Vitam Literni egit sine desiderio urbis. Morientem rure 15 eo ipso loco sepeliri se jussisse ferunt, monumentumque ibi ædificari, ne funus sibi in ingrata patria fieret." Vir

15

audeamus: tribuni Kreyssig.-13 Causam ut sup. Gron. Doujat. Crev.

14' In c. Mog. fudit necavitque; in reliquis Mss. et edd. antt. fudit, fugavit.' Rupert.-15 Edd. ante Sigon. jure.—16 Vir memorabilis, bellicis tamen magis,

memorabilis: bellicis tamen, quam pacis, artibus memorabilior prima pars vitæ, quam postrema, fuit; 16 quia in juventa bella assidue gesta, cum senecta res quoque defloruere, nec præbita est materia ingenio. Quid ad primum consulatum secundus, etiamsi censuram adjicias? quid Asiatica legatio, et valetudine adversa inutilis, et filii casu deformata, et post reditum necessitate aut subeundi judicii, aut simul cum patria deserendi? Punici tamen belli perpetrati, quo nullum neque majus neque periculosius Romani gessere, unus præcipuam gloriam tulit.

18

54. Morte Africani crevere inimicorum animi. Quorum princeps fuit M. Porcius Cato, qui vivo quoque eo allatrare ejus magnitudinem solitus erat.17 Hoc auctore existimantur Petillii et, vivo Africano, rem ingressi, et, mortuo, rogationem promulgasse. Fuit autem rogatio talis: 'Velitis, jubeatis, quæratur, quæ pecunia capta, ablata, coacta ab rege Antiocho est, quique sub ejus imperio fuerunt; quod ejus in publicum relatum non est, uti de ea re Ser. Sulpicius prætor urbanus ad senatum referat? quem eam rem velit senatus quærere de iis, qui prætores nunc sunt?' Huic rogationi primo "9 Q. et L. Mummii intercedebant: senatum quærere de pecunia non relata in publicum, ita ut antea semper factum esset, æquum censebant. Petillii nobilitatem et regnum in senatu Scipionum accusabant. L. Furius Purpureo consularis, qui in decem legatis in Asia fuerat, latius rogandum censebat: non quæ ab Antiocho modo pecuniæ capta 20 forent, sed quæ ab aliis regibus gentibusque, Cn. Manlium inimicum incessens. Et

quam pacis artibus. Memorabilior prima, &c. Gron. Donjat. Crev. 'Malim bellicis tamen, quam pacis, artibus memorabilior, et prima parte vitæ, quam postrema, fuit.' Rupert.

17 Suspicabar Cato; vivi quoque allatrare ejus magnitudinem solitus. Hoc auctore.' J. F. Gron.-18 ' Vox quæratur importuna est, et leg. Quirites cum Crev. Drak. et Brisson.' Rupert.—19 Primo abest a vett. librr. Mox Nummii

NOTÆ

Ne funus sibi in ingrata patria fieret] Romæ tamen mortuum ac se

pultum fuisse Scipionem quidam tradidere; ut videre est cap. 55.

« IndietroContinua »