Immagini della pagina
PDF
ePub

piones, clarissimos viros. Eos, cum per aliquot annos in terra Hispania, adversus multos Ponorum Hispanorumqne et duces et exercitus, nominis Romani famam auxissent, non bello solum, sed quod Romanæ temperantiæ fideique specimen illis gentibus dedissent, ad extremum ambo pro re publica '7 morte occubuisse. Cum illorum tueri gloriam posteris satis esset, P. Africanum tantum paternas superavisse laudes, ut fidem fecerit, non sanguine humano, sed stirpe divina satum se esse. L. Scipionem, de quo agatur, (ut, quæ in Hispania, quæ in Africa, cum legatus fratris esset, gessisset, prætereantur) consulem et ab senatu dignum visum, cui extra sortem Asia provincia et bellum cum Antiocho rege decerneretur, et a fratre, cui post duos consulatus censuramque et triumphum legatus in Asiam iret. Ibi, ne magnitudo et splendor legati laudibus consulis officeret, forte ita incidisse, ut, quo die ad Magnesiam signis collatis L. Scipio Antiochum devicisset, æger P. Scipio Elææ dierum aliquot via abesset. Non fuisse minorem eum exercitum, quam Hannibalis, cum quo in Africa esset pugnatum. Hannibalem eundem fuisse inter multos alios regios duces, qui imperator Punici belli fuerit. Et bellum quidem ita gestum esse, ut ne fortunam quidem quisquam criminari possit. In pace crimen quæri. Eam dici venisse. Hic decem legatos simul argui, quorum ex consilio data pax esset. Quin extitisse ex decem legatis, qui Cn. Manlium accusarent: tamen non modo ad criminis fidem, sed ne ad moram quidem triumphi eam accusationem valuisse. · 59. 'At, Hercule, in Scipione ipsas leges pacis, ut nimium accommodatas Antiocho, suspectas esse. Integram enim ei regnum relictum : omnia possidere eum victum, quæ ante bellum ejus fuerint: auri et argenti cum vim

18

* Nunc cum pax, sit inquiri quod crimini vertatur : nec aliud dici quam eam accepto pretio datam.

mano Gron. Donjat. Crev. Mox pro superavisse habent superjecisse Voss. et
Boslid.-18 Etiam Gron. Donjat.
Delph. et Var. Clas.
Lirius.

10 D

magnam habuisset, nihil in publicum relatum, omne in privatum versum. An non præter omnium oculos tantum auri argentique in- triumpho L. Scipionis, quantum non decem aliis triumphis, si omne in unum conferatur,'9 sit latum ? Nam quid de finibus regni dicam ? Asiam omnem et proxima Europæ tenuisse Antiochum. Ea quanta regio orbis terrarum sit, a Tauro monte in Ægæum usque prominens mare, quot non urbes modo, sed gentes amplectatur, omnes scire. Hanc regionem dierum plus triginta 20 in longitudinem, decem inter duo maria in latitudinem patentem, usque ad Tauri montis juga Antiocho ademtam, expulso in ultimum angulum orbis terrarum. Quid, si gratuita pax esset, plus adimi ei potuisse ? Philippo victo Macedoniam, Nabidi Lacedæmonem relictam: nec Quintio crimen quæsitum: non enim habuisse eum Africanum fratrem ; cujus cum gloria prodesse L. Scipioni debuisset, invidiam nocuisse. Tantum auri argentique judicatum esse in domum L. Scipionis illatum, quantum, venditis omnibus bonis, redigi non posset. Id' ubi ergo esse regium aurum ? o ubi tot hæreditates acceptas? In domo, quam sumtus non exhauserint, extare debuisse novæ fortunæ cumulum. At enim, quod ex bonis redigi non possit, ex corpore et tergo per vexationem et contumelias L. Scipionis petituros inimicos; ut in carcerem o inter

19 · Crev. præter necessitatem tentat si omnes (sc. triumphi) in unum conferantur : et mox idem verbum sit delendum censet, ut suppleatur esse ; quod sane elegantius et ad usum loquendi accommodatius videtur.' Doering.20. Forte viginti pro triginta, ut sit dupla ratio longitudinis ad latitudinem : quanquam ne hoc quidem verum est.' Glar.–1 In quibusd. edd. ante Gron, to id deest.—2 in carcere edd. ante Sigon, et mox eæd. babent ac teneb. pro et teneb.

NOTÆ

Id ubi ergo esse regium aurum] Non is ab Antiocho dicatur accepisse, redundat pronomen id, ut Gelenio quamvis hæreditates plurium accepevisum: sed potius emphaticum est, rit et sumtus modicos fecerit. Est orvatumque addit orationi P. Scipio- igitur idem ac si diceret, nbi est ergo nis Nasicæ, qui negat tantum auri regium illud aurum, quod exprobraapud L. Scipionem reperiri, quantum tur L. Scipioni ?

[ocr errors]

fures nocturnos et latrones vir clarissimus includatur, et in robore et tenebris expiret, deinde nudus ante carcerem projiciatur. Non id Corneliæ magis familiæ, quam urbi Romanæ, fore erubescendum.'

60. Adversus ea Terentius prætor rogationem Petilliam et senatus consultum et judicium de L. Scipione factum recitavit : se, ni referatur pecunia in publicum, quæ judicata sit, nihil habere, quod faciat, nisi ut prebendi damnatum, et in vincula duci jubeat. Tribuni cum in consilium secessissent, paulo post C. Fannius ex sua collegarumque aliorum, præter Gracchum, sententia pronuntiavit, ‘prætori non intercedere tribunos, quo minus sua potestate utatur. Ti. Gracchus ita decrevit : ' Quo minus ex bonis L. Scipionis, quod judicatum sit, redigatur, se non intercedere prætori. L. Scipionem (qui regem opulentissimum orbis terrarum devicerit, imperium populi Romani propagaverit in ultimos terrarum fines, regem Eumenem, Rhodios, alias tot urbes Asiæ devinxerit populi Romani beneficiis, plurimos duces hostium in triumpho ductos carcere incluserit) non passurum inter hostes populi Romani (L. Scipionem 39] in carcere et in vinculis esse, mittique eum se jubere.' Tanto assensu auditum est decretum, adeo dimissum L. Scipionem læti homines viderunt, ut vix in eadem civitate videretur factum judicium. In bona deinde L. Scipionis" possessum publice quæstores prætor misit : neque in iis non modo vestigium ullum comparuit pecuniæ regiæ, sed nequaquam tantum redactum est, quantæ summæ damna

3 · Verba L. Scipionem, uncinis inclusa, videri delenda, jam alii monuere.'

NOTÆ

p Et in robore et tenebris expiret] pionem ; satis enim est semel in eo Robur ex Festo dictus est in carcere membro id nominis haberi. is locus, quo præcipitabatur malefi r In bona deinde L. Scipionis] Mit. cum genus, quod ante arcis robustis tebantur quæstores in possessionem (id est roboreis) includebatur. bonorum rei ob crimen publicum

9 Inter hostes populi Romani L. Sci- damnati, qui judicatum von solvepionem] Dele illud posterius L. Sci- bat.

3292

T. LIVII LIB. XXXVIII. CAP. 60.

tus fuerat. Collata pecunia + a cognatis amicisque et clientibus est L. Scipioni, ut, si acciperet eam, locupletior aliquanto esset, quam ante calamitatem fuerat. Nihil accepit. Quæ necessaria ad cultum erant, redemta ei a proximis cognatis sunt. Verteratque Scipionum invidia in prætorem et consilium ejus et accusatores.

Rupert. L. Scipionem del. Crev. Kreyssig.–4 Heumandus tentabat collata tanta pecunia.

[blocks in formation]

CAP. I. Consules ambo bellum gerunt in Liguribus; quæ provincia semper

Romanos maxime ad virtutem acuit. 2. Ligures Fripiates, Apuanos aliosque cis et trans Apenninum subigunt, et pacata provincia, ne in otio babeant militem, C. Flaminius a Bovonia Arretium, et M. Æmilius Lepidus ab Placentia Ariminum perducit viam. 3. M. Furius prætor, qui in Gallia insontibus Cenomanis arma ademerat, ea reddere et decedere provincia jubetur. Magna Latinorum multitudo, quæ Romam commigraverat, cogitur domos redire. 4. M. Fulvius proc. ex Ætolia reversus, triumphum petit agitque causam suam adversus M. Aburium trib. pl. qui intercessurum se ostendit, si quid de ea re decernatur ante M. Æmilii cos. adventum. 5. Is, oratione Ti. Gracchi collegæ castigatus, remittit incercessionem, et triumphus decerpitur agiturque. 6. Consules (Sp. Postumius Albinus et Q. Marcius Philippus) prætoresque creantur. Ex Gallogræcia triomphat Co. Manlius Vulso, qui disciplinam militarem omni genere licentiæ corruperat, primusque luxuriam peregrinam ex Asia invehit' in Urbem. 7. Triomphus ejus. Consnltatio sepatus de bello adversns Celtiberos Lusitanosque gerendo. Ludi Romani et plebeii. Malus in circo instabilis in

signum Pollentiæ procidens. 8. Prætores sortiuptor provincias : consulibus autem decernitur quæstio de

Bacchanalibus, sacris occultis nefandisque, quæ Græcus vates et sacrificolus in Etruriam primus invexerat. 9. Romæ, quo bujus mali tabes ex Etruria penetraverat, P. Æbotius adolescens, auctoribus Duronia matre et vitrico T. Sempronio Rutilo, Bacchis initiari non recusat, consiliique participem facit me nobilem libertinam Hispalam Feceniam, quæ eum et amore complectitur et munificentia sustinet. 10. Hæc orat et obsecrat, ne se eo præcipitet, ubi omnia nefanda patienda primum, deinde

« IndietroContinua »