Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

11

[ocr errors]

.

quum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque Aenum profecto dedisse, quae ipsa propinquitate regionis velut appendices maioris muneris essent. Nam Philippum quidem quo aut merito in populum Romanum, aut iure imperii, quum tam procul a finibus Macedoniae absint, civitatibus his praesidia imposuisse ? Vocari Maronitas iuberent: ab jis certiora omnia de statu civitatium earum scituros. Legati Maronitarum vocati, Non uno loco tantum urbis praesidium regium esse, sicut in aliis civitatibus, dixerunt, sed pluribus simul, et plenam Macedonum Maroneam esse. Itaque dominari assentatores regiøs: his solis loqui et in senatu et in concionibus licere: e08 omnes honores et capere ipsos, et dare aliis. Optimum quemque, quibus libertatis, quibus legum cura sit, aut ersulare pulsos patria, aut inhonoratos et deterioribus

obnoxios silere. De iure etiam finium pauca adiece1 runt: Q. Fabium Labeonem, quum in regione ea

fuisset, direxisse finem Philippo veterem viam rea giam, quae ad Thraciae Paroreiam subeat, nusquam ad mare declinantem. Philippum novam postea deflexisse viam, qua Maronitarum urbes agrosque ampleetatur.

XXVIII. Ad ea Philippus longe aliam, quam adversus Thessalos Perrhaebosque nuper, ingressus disserendi viam, Non cum Maronitis, inquit, mihi aut cum Eumene disceptatio est ; sed iam vobiscum, Romani; a quibus nihil aequi me impetrare iam diu animadverto. Civitates Macedonum, quae a me inter indutias defecerant, reddi mihi aequum censebam; non quia magna accessio ea regni futura esset, (sunt enim et parva oppida, et in finibus extremis posita) sed quia multum ad reliquos Macedonas continendos exemplum pertinebat. Negatum est mihi. Bello Aetolico Lamiam oppugnare iussus a consule M'. Acilio, quum diu fatigatus ibi proeliis operibusque essem, transcenden

tem me iam muros a capta prope urbe revocavit consul, et abducere copias inde coegit. Ad huius solatium iniuriae permissum est, ut Thessaliae Perrhaebiaeque et Athamanum reciperem quaedam castella magis, quam urbes. Ea quoque ipsa vos mihi, Q.Caecili, paucos ante dies ademistis. Pro non dubio paullo ante, si diis placet, legati Eumenis sumebant, quae Antiochi fuerunt, Eumenem aequius esse, quam me, habere. Id

ego aliter longe iudico esse. Eumenes enim, non nisi vicis. sent Romani, sed nisi bellum gessissent, manere in regno suo non potuit. Itaque ille vestrum meritum habet, non vos illius: mei autem regni, tantum aberat, ut ulla pars in discrimine fuerit, ut tria millia talentum, et quinquaginta tectas naves , et omnes Graeciae civitates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro Antiochum in mercedem societatis sim aspernatus, hostemque ei me esse prius etiam, quam M'. Acilius exercitum in Graeciam traiiceret, prae me tuli: et cum eo consule belli partem, quamcunque mihi delegavit,gessi. Et insequenti consuli L. Scipioni , quum terra statuisset ducere exercitum ad Hellespontum , non iter tan. tum per regnum nostrum dedi, sed vias etiam munivi, pontes feci, commeatus praebui : nec per Macedoniam tantum, sed per Thraciam etiam, ubi inter cetera pax quoque praestanda a barbaris erat. Pro hoc studio meo erga vos, ne dicam merito, utrum adiicere dos, Romani, aliquid, et amplificare et augere regnum meum munificentia vestra oportebat, an, quae haberem aut meo iure, aut beneficio vestro, eripere? id quod nunc facitis. Macedonum civitates, quas regni mei fuisse fatemini, non restituuntur. Eumenes, tanquam ad Antiochum, ad spoliandum me venit, et, si diis plaćet, decem legatorum decretum calumniae impudentis simae praetendit; quo maxime et refelli et coargui potest. Disertissime enim planissimeque in eo scriptum est, Chersonesum et Lysimachiam Eumeni dari.

[ocr errors]

Ubi tandem Aenus, et Maronea, et Thraciae civitates ascriptae sunt? quod ab illis ne postulare quidem est ausus, id apud vos, tanquam ab illis impetraverit, obtinebit? Quo in numero me apud vos esse velitis, refert. Si tanquam inimicum et hostem insectari propositum est, pergite, ut coepistis facere. Sin aliquis respectus est mei, ut sucii atque amici regis, deprecor, ne me tanta iniuria dignum iudicetis.

XXIX. Movit aliquantum oratio regis legatos, * Itaque medio responso rem suspenderunt: Si decern

legatorum decreto Eumeni datae civitates eae essent, nihil se mutare. Si Philippus bello cepisset eas, praemium victoriae iure belli habiturum. Si neutrum eo rum foret, placere cognitionem senatui reservari: et, ut omnia in integro manerent , praesidia , quae in iis urbibus sint, deduci. Hae causae maxime animum Philippi alienaverunt ab Romanis: ut non a Perseo filio eius novis causis motum, sed ob has a patre bel

lum relictum filio videri possit. Romae nulla belli · Macedonici suspicio erat. L. Manlius proconsul ex

Hispania redierat. Cui postulanti ab senatu in aede i Bellonae triumphum rerum gestarum magnitudo im

petrabilem faciebat, exemplum obstabat; quod ita comparatum more maiorum erat, ne quis, qui exercitum non deportasset, triumpharet, nisi perdomitam pacatamque provinciam tradidisset successori. Me. dius tamen honos Manlio habitus, ut ované urbem iniret. Tulit coronas aureas quinquaginta duas: auri praeterea pondo centum triginta duo: argenti sexdecim millia trecenta: et pronuntiavit in senatu, de. cem millia pondo argenti, et octoginta auri Q. Fa. bium quaestorem advehere: id quoque se in aerarium illaturum. Magnus motus servilis eo anno in Apulia fuit. Tarentum provinciam L. Postumius praetor habebat. Is de pastorum coniuratione, qui vias latrociniis pascuaque publica infesta habuerant, quae

1

stionem severe exercuit. Ad septem' millia hominum condemnavit; multi inde fugerunt, de multis sumptum est supplicium. Consules, diu retenti ad urbem delectibus, tandem in provincias profecti sunt.

XXX. Eodem anno in Hispania praetores C. Calpurnius et L. Quinctius, quum primo' vere ex hibernis copias eductas in Baeturia iunxissent, in Carpetaniam , ubi hostium castra erant, progressi sunt, icommuni animo consilioque parati rem gerere. Haud procul Hippone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est. Quibus dum utrimque subvenitur a castris, paullatim omnes copiae in aciem eductae sunt. In eo tumultuario certamine et loca sua et genus pugnae pro hoste fuere. Duo exercitus Ro. mani fusi atque in castra compulsi sunt. Non institere perculsis hostos. Praetores Romani, ne postero die castra oppugnarentur, silentio proximae noctis tacito signo exercitum abduxerunt. Luce prima Hispani acie instructa ad vallum accesserunt, vacua que praeter spem castra ingressi, quae derelicta inter nocturnam trepidationem erant, diripuerunt: regressique in sua castra, paucos dies quietis stativis manserunt. Romanorum sociorumque, in proelio fugaque, ad quinque millia occisa; quorum se spoliis ha stes armarunt. Inde ad Tagum flumen profecti sunt. Praetores interim Romani omne id tempus contrahendis ex civitatibus sociis Hispanorum auxiliis, reficiendisque ab terrore adversae pugnae militum animis, consumpserunt. Ubi satis placuere vires, et lam miles quoque, ad delendam priorem ignominiam, hostem poscebat; duodecim millia passuum ab Tago flumine posuerunt castra. Inde tertia vigilia sublatis signis, quadrato agmine principio lucis ad Tagi ripam pervenerunt. Trans fluvium in colle hostium castra erant. Extemplo, qua duobus locis vada nudabat amnis, dextra parte Calpurnius, laeva Quin

[ocr errors]

ctius exercitum traduxerunt; quieto hoste, dum mi.

ratur subitum adventum, consultatque, qui tumultum 15 iniicere trepidantibus in ipso transitu amnis potuis

set. Interim Romani, impedimentis quoque omnibus

traductis contractisque in unum locum, quia iam mocores, veri videbant hostem, nec spatium erat castra com-' e el muniendi, aciem instruxerunt. In medio locatae

quinta Calpurnii legio et octava Quinctii. Id robur si sui

toto exercitu erat. Campum apertum usque ad ho.

stium castra habebant, liberum a metu insidiarum. lates

XXXI. Hispani, postquam in citeriore ripa duo nito Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se educa jungere atque instruere possent, occuparent eos, casua stris repente effusi cursu ad pugnam tendunt. Atrox us in principio proelium fuit, et Hispanis recenti victo1 ins ria ferocibus, et insueta ignominia milite Romano

accenso. Acerrime media acies, duae fortissimae

legiones, dimicabant; quas quum aliter moveri loco ma l

posse hostis cerneret, cuneo institit pugnare: et uage usque plures confertioresque medios urgebant. Ibi

postquam laborare aciem Calpurnius praetor vidit, egre T. Quinctilium Varum et L. Iuventium Thalnam lem gatos ad singulas legiones adhortandas propere mitfu tit. Docere et monere jubet, in illis spem omnem vinEism cendi et retinendae Hispaniae esse. Si illi loco cedant,

neminem eius exercitus non modo Italiam, sed ne Tagi

quidem ulteriorem ripam, unquam visurum. Ipse, cum s, equitibus duarum legionum paullulum circumvectus, litur in cuneum hostium, qui mediam urgebat aciem, ab es, a latere incurrit. Quinctius cum suis equitibus alterum mic hostium latus invadit: sed longe acrius Calpurniani Tag equites pugnabant, et praetor ipse ante alios. Nam aubli et primus hostem percussit, et ita se immiscuit meTdiis, ut vix, utrius partis esset, nosci posset: et equitiur tes praetoris eximia virtute, et equitum pedites acincensi sunt. Pudor movit primos centuriones, qui in.

T. Liv. Tom. V.

[ocr errors]

non

[ocr errors]
« IndietroContinua »