Immagini della pagina
PDF
ePub

retineri posse in provincia viderentur, injussuque abituri inde essent, si non dimitterentur, aut in perniciosam, si quis impense retineret, seditionem exarsari.' Consulibus ambobus provinciam Ligures esse senatus jussit. Prætores inde sortiti sunt. A. Hostilio urbana, Ti. Minucio peregrina obvenit. P. Cornelio Sicilia, C. Mænio Sardinia. Hispanias sortiti, L. Postumius ulteriorem, Ti. Sempronius citeriorem. Is quia successurus Q. Fulvio Flacco erat, ne vetere exercitu provincia spoliaretur, 'Quæro,' inquit, 'de te, L. Minuci, cum confectam provinciam nunties, existimesne, Celtiberos perpetuo in fide mansuros, ita . ut sine exercitu ea provincia obtineri possit? Si neque de fide barbarorum quicquam recipere aut affirmare nobis potes, et habendum illic utique exercitum censes; utrum tandem auctor senatui sis supplementum in Hispaniam mittendi, ut ii modo, quibus emerita stipendia sint, milites dimittantur, veteribus militibus tirones immisceantur ? an, deductis de provincia veteribus legionibus, novas conscribendi et mittendi; cum contemtum tirocinium etiam mitiores barbaros excitare ad rebellandum possit? Dictu, quam re, facilius sit, provinciam ingenio ferocem, rebellatricem, confecisse ? Paucæ civitates, ut quidem ego audio, quas vicina maxime hyberna premebant, in jus ditionemque venerunt; ulteriores in armis sunt. Quæ cum ita sint, ego jam hinc "9 prædico, Patres conscripti, me exercitu eo, qui nunc est, rem publicam administraturum : si deducat secum Flaccus legiones, loca pacata me ad hybernacula lecturum,2° neque novum militem ferocissimo hosti objecturum.'

36. Legatus ad ea, quæ interrogatus erat, respondit: * Neque se, neque quenquam alium divinare posse, quid in animo Celtiberi haberent, aut porro habituri essent. Itaque negare non posse, quin rectius sit, etiam ad pacatos barbaros, nondum satis assuetos imperio, exercitum mitti. Novo autem, an vetere exercitu opus sit, ejus esse dicere, qui

F. Gron. quod habet Kreyssig.–19 Conj. Rupert. hic e quibusd, Mss.-20 Electurum Gron. Doujat. Crev.

scire possit, qua fide Celtiberi in pace mansuri sint; simul et qui illud exploratum habeat, quieturos milites, si diutius in provincia retineantur. Si ex eo, quod aut inter se loquantur, aut succlamationibus apud concionantem imperatorem significent, quid sentiant, conjectandum sit; palam vociferatos esse, aut imperatorem in provincia retenturos, aut cum eo in Italiam venturos esse.' Disceptationem inter prætorem legatumque consulum relatio interrupit, qui suas ornari provincias, priusquam de prætoris exercitu ageretur, æquum censebant. Novus omnis exercitus consulibus est decretus: binæ legiones Romanæ cum suo equitatu, et socium Latini nominis, quantus semper ' numerus, quindecim millia peditum et octingenti equites. Cum hoc exercita Apuanis Liguribus ut bellum inferrent, mandatum est. P. Cornelio et M. Bæbio prorogatum imperium, jussique provincias obtinere, donec consules venissent. Tum imperatum, ut, dimisso, quem haberent, exercitu, reverterentur Romam. De Ti. Sempronii deinde exercitu actum est. Novam legionem ei quinque millium et ducentorum peditum cum equitibus quadringentis consules scribere jussi, et mille præterea peditum civium · Romanorum, quinquaginta equites; et sociis e nomine Latino 3 imperare septem millia peditum, trecentos equites. Cum hoc exercitu placuit ire in Hispaniam citeriorem Ti. Sempronium. Q. Fulvio permissum, ut, qui milites, ante Sp. Postumium,+ Q. Marcium consules, cives Romani sociive, in Hispaniam transportati essent, et præterea, supplemento adducto, quot amplius duabus legionibus, quam decem millia et quadringenti

1 'Vox semper defendi nequit, neque satis apte tum semper conj. Lips. Mil. Rom. 11. 7. ubi et_sine necessitate mox emend. XV. millia peditum et mille ducenti equites.' Rupert.—2 «Vox civium, quain Sigonins ex vet. lib. recepit, deest in pluribus codd. apud Drak.' Doering.–3. Livius non alibi ita locntus est, et, si lectio genuina est, ordo verborum erit imperare (plerique Mss, imperari) sociis septem millia peditum e nomine Latino. Nullas tamen codicum vulgatum firmat, nisi Lov. 5. perpetuus editionum assecla, neque assentitur Pighio in Ann. ad a. 573. p. 334. legenti e sociis et nomine Latino. Multæ edd. habent et sociis a n. L. plerique Mss. et sociis n. L. quidam et s. nominis Lalini, quæ ordinaria ac solennis formula est.' Drak. Sociis nominis Latini Kreyssig.–4 Et add. Gron. Doujat. Crev.-5. Crev. post verba socium Latini nominis duodecim millia, upius codicis Hearnii aucto

pedites, sexcenti equites essent, et socium Latini nominis duodecim millia, sexcenti equites, quorum forti'opera duobus adversus Celtiberos præliis usus Q. Fulvius esset, eos, si videretur, secum deportaret. Et supplicationes decretæ, quod is prospere rem publicam gessisset : et ceteri prætores in provincias missi. Q. Fabio Buteoni prorogatum in Gallia 6 imperium est. Octo legiones, præter exercitum veterem, qui in Liguribus in spe propinqua missionis erat, eo anno esse placuit. Et is ipse exercitus ægre explebatur propter pestilentiam, quæ jam tertium annum urbem Romanam atque Italiam vastabat.

37. Prætor Ti. Minucius, et haud ita multo post consul C. Calpurnius, moritur, multique alii omnium ordinum illustres viri : postremo prodigii loco ea clades haberi coepta est. C. Servilius pontifex maximus piacula iræ Deum conquirere jussus, decemviri libros inspicere, consul Apollini, Æsculapio, Saluti dona vovere et dare signa inaorata; quæ vovit deditque. Decemviri supplicationem in biduum valetudinis causa in Urbe et per omnia fora conciliabulaque edixerunt: majores duodecim annis, omnes coronati et lauream in manu tenentes, supplicaverunt. Fraudis quoque humanæ ipsinuaverat suspicio animis; ' et veneficii quæstio ex senatus consulto, quod in urbe propiusve urbem decem millibus passuum esset commissum, C. Claudio prætori, qui in locum Ti. Minucii erat suffectus; ultra decimum lapidem per fora conciliabulaque C. Mænio, priusquam in Sardiniam provinciam trajiceret, decreta. Suspecta consulis erat mors maxime. Necatus a Quarta Hostilia uxore dicebatur. Ut quidem filius ejus Q. Fulvius Flaccus in locum vitrici consul est declaratus, aliquanto magis infamis mors Pisonis coepit esse ; et testes existebant, qui post declaratos consules Albinum et Pisonem, quibus comitiis

* In hominum animos irrepserat suspicio pestilentiæ per malas artes immisse, aut veneni dolo malo pluribus propinati.

ritatem secutus, adjecit pedites.' Doering.–6 All. in Galliam prob. Sigon. -7 Rupert. conj. exercitus veteres, qui ... erant.

Flaccus tulerat repulsam, et exprobratum ei a matre dicerent, quod jam ei tertium negatus consulatus petenti esset, et adjecisse, ‘pararet se ad petendum; intra duos menses effecturam, ut consul fieret. Inter multa alia testimonia, ad causam pertinentia, hæc quoque vox, nimis vero eventu comprobata, valuit, cur Hostilia damnaretur. Veris principio hujus, dum consules novos delectus Romæ tenet, mors deinde alterius, et creandi comitia consulis in locum ejus, omnia tardiora fecerunt: interim P. Cornelius et M. Bæbius, qui in consulatu nihil memorabile gesserant, in Apuanos Ligures exercitum induxerunt.

38. Ligures, qui ante adventum in provinciam consulum non expectassent bellum, improviso oppressi, ad duodecim millia hominum dediderunt se. Eos, consulto per literas prius senatu, deducere ex montibus in agros campestres procul ab domo, ne reditus spes esset, Cornelius et Bæbius statuerunt, nullum alium ante finem $i rati fore Ligustini belli. Ager publicus populi Romani erat in Samnitibus, qui Taurasinorum 9 € (fuerat. In eum cum) traducere Ligures Apuanos vellent, edixerunt, Ligures ab Anido montibus descendere rol cum liberis conjugibusque; sua

8°Vel alium vel ante superest; sed potius ante.'J. F.Gron.—9 Conj. Rupert. Taurianorum aut Caudianorum. Sigon. et Camill. conj. Tauraninorum. Mox pro verbis (fuerat. In eum cum) quæ Sigon. ingenio debentur, lacupam modo asteriscis indicavere Gron. Doujat.–10 · Edixerunt, Ligures ab Anido montibus de. scendere verba corrupta: ut Ligures Apuani de montibus descenderent conj. Muretus, et ab Anido monte ut descenderent Cluver. It. Ant. 1. 10. p. 76. Neutrum satis facit; displicetque tum repetitio verborum Ligures Apuani, tum nomen unius montis. Sufficiebat edixerunt, eos montibus descendere ; beque est quod

NOTE Nullum alium ante finem] Reduo | Ab Anido montibus descendere] Didare videtur td ante.

vinat Cluver. legendum, ab Anido k Qui Taurasinorum) Supple quæ monte ut descenderent: divinat etiam hic desunt, ex Sigonii sententia, quæ

Anidum montem eum forte esse, qui mihi non improbabilis videtur, qui Macram effundit flumen, et vulgo Taurasinorum fuerat : in eum cum tra. nunc appellatur Monte Borgada, et ducere, &c. Sigon. et Camillus Pere Monte Borgalla. Felicius, ni fallor, grinus pro Taurasinis legunt Taura. Muretus, edixerunt ut Ligures Apuani ninos, a Tauranio Brutiorum oppido, de mortibus descenderent ; aut, quod cujus ruinæ tertio milliari a Semina. idem est, Ligures Apuanos de montiria in Calabria ulteriori.

bus descendere.

omnia secum portarent. Ligures, sæpe per legatos deprecati, ne penates, sedem, in qua geniti essent, sepulcra majorum, cogerentur relinquere, arma, obsides pollicebantur. Postquam nihil impetrabant, neque vires ad bellandum " erant, edicto paruerunt. Traducti sunt publico sumtu ad quadraginta millia liberorum capitum cum foeminis puerisque. Argenti data centum et quinquaginta millia,"2 m unde, in novas ædes, compararent, quæ opus essent. Agro dividendo dandoque iidem, qui traduxerant, Cornelius et Bæbius præpositi. Postulantibus tamen ipsis, quinqueviri ab senatu dati, quorum ex consilio agerent. Transacta re, cum veterem exercitum Romam deduxissent, triumphus ab sepatu est decretus. Hi omnium primi nullo bello gesto triumpharunt. Tantum hostes ducti ante currum ;': quia, nec quid ferretur, neque quid duceretur captum, neque quid militibus daretur, quicquam in triumphis eorum fuerat.

39. Eodem anno in Hispania Fulvius Flaccus proconsul, quia successor in provinciam tardius veniebat, educto exercitu ex hybernis, ulteriorem Celtiberiæ agrum, unde ad deditionem non venerant, institit vastare. Qua re irritavit magis, quam conterruit, animos barbarorum ; et, clam comparatis copiis, saltum Manlianum," per quem transi

offendamur hac dictione.' Rupert. Ligures Apuani de montibus descenderent Kreyssig:-11 Ad rebellandum edd. ante Sigon.—12 Vid. Not. Delph. inf. Sestertium add. Gron. Doujat. Crev. Mox pro ædes mavult Crev. sedes.--13 “An ii, quærit Crev. qui se dederant, duodecim hominum millia? At J. Fr. Gron. pro hostes teptat obsides. Idem mox pro ter repetito quid rectius ad Latinitatem legendum esse judicat, quod.' Doering. Malit Rupert. non tum hostes ducti ante currum; quin nec quod, &c. Kreyssig. habet quod hic, et bis deinceps.

NOTE

m Argenti data centum et quinqua- trarum, Gallice, cinq millions quatre ginta millia] Adjiciendum putat Glar. cents mille livres. Sed si sestertios sesterlium. Nam si pondo intelliga. dixerimus, exigua admodum summa mus nimis magnam futuram putat erit in quadraginta millia liberorum summam, et quantam in ablegatos capitum : essent enim tantum quinLigures erogare voluisse Romanos decim millia librarum. non sit verisimile. Revera, si pondo n Saltum Manlianum] Fuit, opinor, fuerint, efficientur fere quinquies cen bic saltus in Vaccæorum et Vettonum tena et quadringenta librarum nos. confinio; apud quos oppidum Man. Delph. et Var. Clas. Livius,

10 N

« IndietroContinua »