Immagini della pagina
PDF
ePub

fico 10 sufficiendo in locum Cn. Cornelii Dolabellæ contentio inter C. Servilium pontificem maximum fuit et L. Cornelium Dolabellam duumvirum navalem. Quem, ut inauguraret, pontifex magistratu sese abdicare jubebat: recusantique id facere ob eam rem mulcta duumviro dicta a pontifice; deque ea, cum provocasset, certatum ad populum. Cum plures jam tribus intro vocata, dicto esse audientem pontifici duumvirum, juberent, mulctamque remitti, si magistratu se abdicasset; ultimum" de coelo, quod comitia turbaret, intervenit. Religio inde fuit pontificibus inaugurandi Dolabellæ. P. Cloelium Siculum inaugurarunt, qui secundo loco inauguratus 12 erat. Exitu anni et C. Servilius Geminus pontifex maximus decessit: idem decemvir sacrorum fuit. Pontifex in locum ejus a collegio cooptatus est Q. Fulvius Flaccus; factus autem pontifex maximus M. Æmilius Lepidus,' cum multi clari viri petissent: et decemvir sa* Tribus quæ jam vocatæ fuerant in ovile, sive intra locum comitiorum.

C

emend. Jac. Periz,' Rupert.-10 Conj. sacrificulo Drak.—11 'Portentum vel monstrum vel fulmen pro ultimum conj. Glar. et vitium Sigon. probb. Duk. et Jac. Periz. Possis et tentare fulmen jactum de cœlo. Sed nil mutandum esse, recte, opinor, judicarunt Ant. Periz. et Drak. ad h. 1. Gron. ad xLv. 19. et Snakenb. ad Curt.' Rupert.-12 Guther. scribit inaugurandus.—13 Vid. Not. Delph. inf. Nihil horum probandum: nam vitiose dicitur in pontificem

NOTE

Labeatium rex erat: ab eo inventore nomen accepit Gentiana.

a Ultimum de cœlo] Hoc loco ultimum adverbiale est, significatque ultimo loco, seu post hæc tonuisse, et sic turbata et finita fuisse comitia.

b Qui secundo loco inauguratus erat] Hunc locum Turneb. sic accipit, ut vel Dolabella aliud sacerdotium habuerit, cui ante Clœlium inauguratus fuisset; vel cum pontifex maximus Dolabellam inaugurare nollet, nisi duumviratu navali se abdicaret; veluti in subsidium et secundo loco Clolium inauguraverit, si primo Dolabella non inauguraretur. Quod mihi sane placeret, si animo ac destinatio

ne inauguratio fieret. Gutherius scribit inaugurandus: at Gron. existimat Clœlium nunc inauguratum esse regem sacrorum, cum secundo loco pontifex inauguratus esset, id est, ut ego arbitror, inter pontifices secundum obtinuisse locum; verbum enim erat designat tempus præteritum, non subsequens.

Autem [at] pontifex] Cum sit in unico Ms. codice ante pontificem, &c. conjiciebat J. F. Gron. cooptatus est Q. Fulvius Flaccus, creato ante pontifice maximo M. Emilio Lepido. J. Cleri

cus.

d Factus autem [at] pontifex maximus] Sic scriptum ex conjectura Si

crorum Q. Marcius Philippus in ejusdem locum est cooptatus. Et augur Sp. Postumius Albinus decessit. In locum ejus P. Scipionem, filium Africani, augures cooptarunt. Cumanis eo anno petentibus permissum, ut publice Latine loquerentur, et præconibus Latine vendendi jus esset.

43. Pisanis agrum pollicentibus, quo Latina colonia deduceretur, gratiæ ab senatu actæ. Triumviri creati ad eam rem Q. Fabius Buteo, M. et P. Popillii Lænates. A. C. Mænio prætore (cui, provincia Sardinia cum evenisset, additum erat, ut quæreret de veneficiis longius ab Urbe

max. cooptari, et pontifex max. neque a collegio cooptatur, neque ante cooptationem novi pontificis creatur a populo. Sigonii conjecturam probat Drak. putatque, non ex præcc. vel seqq. repetendum esse cooptatus est, sed intelligendum creatus est. Quis vero sibi persuadeat, Livium tam obscure et ambigue h. 1. locutum esse? Nos levi mutatione lectionis manifesto corruptæ reposuimus cooptatus est Q. Fulvius Flaccus; factus autem pont. max. Lepidus. Forte et Flaccus e margine irrepsit, (nam passim simpl. Q. Fulvius dicitur,) et extrusit vocem factus, aut hæc mutata est in Flaccus. Facile autem factus etiam post Flaccus excidere, autem in ante mutari, et pont. max. vel per se vel propter ante legi pontificem maximum potuit.' Rupert. Q. F. F. At pontifex omnes præter Rupert, edd.

NOTÆ

gonii: alias ante pontificem maximum Emilius Lepidus. Unde Gelen. in pontificem maximum, quod cum Sigonio Gronovius improbat, tum quod in pontificem cooptari, vitiosum, ut ille, sermonem putat: tum quod ante legem Domitiam, quæ jus surrogandorum sacerdotum a collegiis ad populum transtulit, pontifex maximus tributis comitiis creabatur. Ipse ergo legit, creato ante pontifice maximo M. Æmilio Lepido.

d P. Scipionem, filium Africani] Ex duobus Africani filiis, Publius major natu fuit, qui augur cooptatus dicitur, quique summo quidem ingenio præditus, sed infirma fuit valetudine; et Æmilianum, (cum liberos non haberet,) adoptavit. Ejus minor frater Cneius, qui ab Antiocho captus, et patri remissus fuerat, a patris

gloria degeneravit, sordidamque gessit præturam, auctore Valer. Max. lib. 111. cap. 5. et lib. IV. cap. item 5.

e Ut publice Latine loquerentur] Cumas Græci e Chalcide Eubœæ urbe in Opicorum sive Ausonum regione primum condiderant, ducibus Hippocle Cumano ex Æolide, et Megasthene Chalcidensi. Eam deinde occupaverant Campani: unde sermone Græco-barbaro incolæ hoc tempore utebantur. Nunc petunt, ut Latina lingua, quæ ex vicinia et potentia Romanorum sine dubio paulatim irrepserat, etiam in actis uti sibi liceat: quod pro magno beneficio erat; cum soli extra Latium Romani magistratus id juris haberent; qui tamen nisi Latinis verbis adiri aut respondere dedignabantur.

fo

decem millibus passuum) literæ allatæ, 'Se jam tria millia hominum damnasse, et crescere sibi quæstionem indiciis." Aut eam sibi esse deserendam,14 aut provinciam dimittendam.' Q. Fulvius Flaccus ex Hispania rediit Romam cum magna fama gestarum rerum. Qui cum extra Urbem triumphi causa esset, consul est creatus cum L. Manlio Acidino: et post paucos dies cum militibus, quos secum deduxerat, triumphans Urbem est invectus. Tulit in triumpho coronas aureas centum viginti quatuor; præterea auri pondo triginta unum, et signati 5 Oscensis nummum centum septuaginta tria millia ducentos. Militibus de præda quinquagenos denarios dedit, duplex centurionibus, triplex equiti, tantundem sociis Latini nominis, et stipendium omnibus duplex.

k

44. Eo anno rogatio primum lata est ab L. Villio' tri

• Onus inquirendi contra veneficos augeri multitudine eorum qui rei indicarentur.

14 Sic bene ad sensum Sigon. judice Doer. pro inepta lectione defendendam.-15 Argenti forsan legendum pro signati putat Rupert.

NOTE

1 Creatus cum L. Manlio Acidino] Q. scilicet Fulvius Flaccns: atque hos consules fratres germanos fuisse scriptum esse in tabulis Capitolinis, et apud Vell. lib. II. notat Gron. tanquam rarum admodum. Oportet igitur eorum alterutrum in non suam

det hæc summa viginti libris nostra. tibus.

1 Rogatio primum lata est ab L. Villio] Hinc huic L. Villio inditum cognomen Annalis, qui perperam L. Tullius, aut L. Julius alibi nominatur. Hic tamen non primus annariam le

familiam fuisse translatum adop- gem tulit; (sic enim appellantur apud tione.

* A. U. C. 574.

Auri pondo triginta unum] Gallice, la valeur de dix-sept mille trois cens soixante livres, en lingots d'or.

Festum et Lampridium in Commodo leges de ætate magistratuum latæ ;) certe ex lib. xxv. discimus Scipioni ædilitatem petenti tribunum plebis obstitisse, quod nondum ad petendum legitima ætas esset. Sed hic nimirum Villius exactius quid de annis magistratuum curulium constituit, ut scilicet quæstores ante annum ætatis trigesimum primum non crearentur, nec ædiles curules ante septimum ac trigesimum, prætores ante qua* Quinquagenos denarios] Respon- dragesimum, consules ante tertium

Et signati Oscensis nummum centum septuaginta tria millia ducentos] Si quidem hæc pecunia Osca in Hispania fabrefacta, argentea, et denariorum fuit, (quod probabile videtur,) fient sexaginta novem millia et octingentæ nostrates libræ.

D

m

buno plebis, quot annos nati quemque magistratum peterent caperentque. Inde cognomen familiæ inditum, ut Annales appellarentur. Prætores quatuor post multos annos lege Bæbia 16 creati, quæ alternis quaternos jubebat creari. Hi facti, Cn. Cornelius Scipio, C. Valerius Lævinus, Q. et P. Mucii Q. F. Scævolæ.17 Q. Fulvio et L. Manlio consulibus eadem provincia, quæ superioribus, pari numero copiæ peditum, equitum, civium, sociorum decreta. In Hispaniis duabus Ti. Sempronio et L. Postumio cum iisdem exercitibus, quos haberent, prorogatum imperium est: et in supplementum consules scribere jussi ad tria millia peditum Romanorum, trecentos equites, quinque millia sociorum Latini nominis, et quadringentos equites. P. Mucius Scævola urbanam sortitus provinciam est, et ut idem quæreret de veneficiis in Urbe et propius Urbem decem millia passuum; Cn. Cornelius Scipio peregrinam, Q. Mucius Scævola Siciliam, C. Valerius 18 Lævinus Sardiniam. Q. Fulvius consul, 'prius, quam ullam rem publicam ageret, liberare et se et rem publicam religione votis solvendis,' dixit, 'velle. Vovisse, quo die postremum cum Celtiberis pugnasset, ludos Jovi optimo maximo et ædem Equestri Fortunæ sese facturum: in eam rem sibi pecuniam collatam esse ab Hispanis.' Ludi decreti, et ut duumviri ad ædem locandam crearentur. De pecunia finitur, Ne major causa ludorum consumeretur, quam quanta Fulvio Nobiliori, post Ætolicum bellum ludos facienti, decreta esset; neve quid ad eos ludos arcesseret, cogeret,

16 Al. Bœbia.-17 Q. et M. Mucii Scævolæ edd. ante Sigon. In primo exemp. Germ. Q. et P. Mucii, P. Filii Scævolæ; ut testatur Sigon.-18 L. Valer, edd. ante Sigon.

NOTE

supra quadragesimum. Quibus annis Cicero honores est assecutus; idque significat, cum gloriatur se omnes 'anno suo,' id est, legibus definito, magistratus obtinuisse. Quæ observarunt Sigon. et Pighius.

m Prætores quatuor] Jam invalue

rat ut sex quotannis crearentur.

n Q. et Pub. Mucii Q. F. Scævola] Hi germani fratres collegæ in prætura fuerunt.

• Quanta Fulvio] Vid. lib. xxxIx.

cap. 5.

P Neve quid ad eos ludos arcesseret,

acciperet, faceret, adversus id senatus consultum, quod L. Emilio, Cn. Bæbio consulibus de ludis factum esset.' Decreverat id senatus propter effusos sumtus, factos in ludos Ti. Sempronii ædilis, qui graves non modo Italiæ ac sociis Latini nominis, sed etiam provinciis externis fuerant.

45. Hyems eo anno nive sæva et omni tempestatum genere fuit: arbores, quæ obnoxiæ frigoribus sunt, deusserat 19 cunctas; et ea tum aliquanto, quam alias, longior fuit. Itaque Latinas mox 20 subito coorta et intolerabilis tempestas in monte turbavit; instauratæque sunt ex decreto pontificum. Eadem tempestas et in Capitolio aliquot signa constravit,' fulminibusque complura loca deformavit; ædem Jovis Tarracinæ, ædem Albam Capuæ, portamque Romanam: muri pinnæ aliquot locis decussæ erant. Hæc inter prodigia nuntiatum et ab Reate, tripedem natum mulum. Ob ea decemviri, jussi adire libros, edidere, quibus Diis et quot hostiis sacrificaretur; et ob fulminibus complura loca deformata ad ædem Jovis ut supplicatio diem unum esset. Ludi deinde votivi Q. Fulvii consulis per dies decem magno apparatu facti. Censorum inde comitia habita: creati M. Æmilius Lepidus pontifex maximus et M. Fulvius Nobilior, qui ex Ætolis triumphaverat. Inter hos viros nobiles inimicitiæ erant, sæpe multis et in senatu et ad populum atrocibus celebratæ certaminibus. Comitiis confectis, ut traditum antiquitus est, censores in Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt; quo repente principes

19 Decussit edd. ante Sigon. Mox mavult J. F. Gron. sed et tum aliquanto. -20 Legendum forsan putat Crev. nox.-1 Vir doctus apud Drak. tentavit prostravit, quod habet Kreyssig.-2 Et del. Gron. Doujat. Crev.

NOTE

&c.] Hæc pertinent ad moderandas ludorum impensas: qua de re ante annos quatuor factum fuerat senatusconsultum, ne ludorum editor feras, stragulas vestes, artifices, aliave quæ non nisi immodico pretio parari possent, ultra præscriptum, eam in rem

conquisita longiusve accersita congregaret; aut ab aliquo non tantum invito auferret, sed nec a volente reciperet. Nunc cavetur ne quid fiat eorum quæ senatusconsulto illo vetabantur.

Latinas] Nempe ferias.

« IndietroContinua »