Immagini della pagina
PDF
ePub

gatique Iug. 51. pulsi fugatique 74.) Etiam explicationes ipse subiungit. (Utrumque per se indigens alterum alterius auxilio eget Cat. 1. Quae temere sollicitarunt.) A pleonasmis usitatis non abhorret. (equidem ego Cat. 51. et saepe, tametsi- tamen Cat. 5. et alibi.) Ellipses autem non admittit alias, quam quae apud plurimos scriptores reperiuntur, verbi substantivi (quanquam hoc a Cortio permultis in locis male eiectum est), verbi facere alque fieri post solet (Iug. 96. Neque interim, quod prava ambitio solet, consulis aut cuiusquam boni famam laedere. Cat. 30. Simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nunciabant. Cf. supra p. 135.), verbi dixit, et paucorum similium, fortassis etiam verbi proficiscitur (Cort. ad Iug. 100.) et substantivi aedem (circum Concordiae Cat. 49.), quanquam in his iam a Cortio recedunt idonei iudices. Alia in Indice Cortii laudata non erant inter ellipses referenda. (Quemadmodum nihil deest in ablativo absoluto comperto, audito Fragm. V., cuius usum valde extendit Tacitus, iuxta periculoso Ann. I, 7., libero III, 60., quanquam non sine Graecorum exemplo. Matth. p. 820. sq.) Quaerenda igitur illa Salustii brevitas partim in sententiis nervosis vigoreque excellentibus, ut quum Seneca Thucydidem (Demosthenem dicere debebat) a Salustio brevitate victum scribit in his: Secundae res mire sunt vitiis obtentui Fragm. I., partim in narratione historica interdum simpliciter quid, non quomodo factum sit, enarrante Cort. ad Cat. 28. Iug. 12.79. fin.; partim etiam in periodorum earumque membrorum connexione, saepe levi ob omissas copulas, unde Asyndeton propriam Crispo figuram appellat Corte in Ind. s. h. v. Subiungimus sublimitatem Salustii, quae primum cernitur in retentis vocabulis antiquis, quae iam obsolescere incipiebant. Ex his multa tantum huc pertinent propter singulas literas (neglegere. intellegere. voltus. colos. terminatio accusativorum in is, superlativorum in

[ocr errors]

umus), alia propter flexionem, et substantiva (Vulcanaliorum Fragm. IV. senati, etiam extra formulam senati consulto seu decreto, Cat. 37. tumulti 59. dat. luxu Iug. 6. cf. Schneid. Gr. Lat. p. II. vol. I. p. 352. gen. die Iug. 51., requie, acie Fragm. I. diu noctuque Iug. 70.), et adiectiva (inermus Iug. 94. sublimus Fragm. III. atque alia terminationis us pro is; vicissim decoris pro decorus Fragm. VI.; deinde paucus Iug. 98., plerusque 54., caeterus 92. et singulus in singulari), pronomina (nulli in genit., nullo in dat. Cat. 29. Iug. 97.) atque verba (nequitur Iug. 31. comperior 45. soluerat Fragm. II. occanuerunt Fragm. I. abnuituros Fragm. I.); qualia non ausus est Thucydides. In syntaxi et multa e Graeca lingua in Latinam recepit, ut iam supra audivimus, et in aliis morem veterum poetarum secutus est. (Ut quum scilicet infinitivo coniunxit Iug. 102., quanquam hoc factum negat Lange; sed vid. Cort. ad 115. et Voss. Arist. de Constr. cap. LXII., et compara Graecum eixóros xaxñs yvvaixòs ävdea píyvɛodaι nanóv Eurip. Orest. 727. non dissimile iis quae ab Herm. ad Vig. p. 745. illustrata sunt. Etiam verbis activis nonnullis neutralem seu reflexivam notionem tribuit, vid. Cort. Excurs. VI. ad Iug. Sed hoc quoque faciunt Graeci.) Verum etiam significationes insolentiores vocabulis tribuit. Huius generis sunt exitium vitae Cat. 55. popularis coniurationis 24. conventio pro conventu 23. mons praeceptus a Lusitanis Fragm. I. et notiora illa: cernere pro certare (si vera coniectura) 59., tempestas de tempore Iug. 75. (cf. Günther de Taciti stili proprietatibus, in Athenaeo vol. II. fasc. 2. p. 262.) prudens omnium quae senatus censuerat. (Quales genitivos adiectivis addere, secundum morem a Graecis derivatum sed latius extensum, amat maxime Tacitus, di-cens vetus operis Ann. I, 20., formidolosus hostium 62., ingens animi 69. et alia.) Sed vocabula etiam multa habet, quae tantum apud antiquos et apud Tacitum alios

[ocr errors]

que huius aetatis scriptores, qui pristina revocarunt, reperiuntur, ideoque si, quales Thucydides, tales Salustius criticos invenisset, obsoletorum aut poeticorum nomine notarentur. Ut pauca e plurimis commemoremus, refer huc discordiosus 66., inquies Fragm. I. (Tac.); tumulosus Iug. 91., calvere Fragm. III., desenescere Fragm. I., ductare aliquoties (Tac.), defensare Iug. 26. (Tac.) (Quorum tamen numerus longe maior apud Tacitum, qui ob veteris sermonis studium etiam multa simplicia habet, quorum composita solum apud alios in usu. Qualis quidem generis sunt curate Ann. H, 27., propinquare I, 24., paratus III, 55., vanescere II, 40. Add. Günther 1. 1. p. 265. Quanquam nonnulla ex his ne Salustius quidem sprevit.) Maxime autem substantiva usurpantur, quibus orationi gravitas quaedam atque brevitas conciliatur, ut iam supra (p. 166.) monitum. Senties hoc ipse contemplatus haec substantiva, quae ubi reperiantur, in Lexicis notatum vide: dehonestamentum, hortamentum, turbamentum, gnaritas, obsequela. (Aliqua ex his et plurima in or et io habet etiam Tacitus. Vid. Günther 1. 1. p. 268. sqq.) Ad figuras autem orationis ut perveniamus, quemadmodum Thucydides (vide supra cap. XX.) et Taeitus (vid. Ioa. Buhle de Taciti stilo p. 46. sq.), ita etiam Salustius admodum delectatur membris accurate oppositis. Corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum Cat. 6. Laudis avidi, pecuniae liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas volebant 7. Concordia maxuma, minima avaritia erat 9. Reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti 10. Aliud clausum in pectore, aliud in lingua promtum ibid. Imperium ex iustissimo atque optimo crudele intolerandumque factum ibid. Cui simile, Ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur, 51. Male igitur fecerunt qui cap. 5. in verbis ex pulcherrima et optuma pessima ac flagitiosissuma facta illud

et optuma expunxerunt. Huic autem per opposita membra loquendi studio interdum etiam nimis indulget Salustius, ut quum dixit, avaritia neque copia neque inopia minuitur 11., ubi inopia eam non posse minui per se patebat.

[ocr errors]

་་

Haec de Salustii orationis indole dicta sunto. Quae si, ut speramus, eam Thucydidis simillimam satis demonstrant, restat, ut eandem similitudinem etiam in sententiis ipsis indagemus. Proferamus igitur aliquot sententias a Salustio e Thucydide translatas. Cat. 1. Nam et prius, quam incipias, consulto, et ubi consulueris, mature facto opus est. Thuc. I, 7ο. Μόνοι γὰρ ἔχουσι ἃ ἂν ἐπινοήσωσι, διὰ τὸ ταχεῖαν τὴν ἐπιχείρησιν ποιεῖσθαι ὧν ἂν γνῶσι. II, 40. Καὶ αὐτοὶ ἤτοι κρίνομέν γε ἢ ἐνθυμούμεθα ὀρθῶς τὰ πράγματα, οὐ τοὺς λόγους τοῖς ἔργοις βλάβην ἡγούμενοι, ἀλλὰ μὴ προδιδαχθῆναι μᾶλλον λόγῳ πρότερον ἢ ἐπὶ ἃ δεῖ ἔργῳ ἐλθεῖν. Cat. 3. In primis arduum videtur res gestas scribere: primum quod facta dictis sunt evaequanda: dehinc quia plerique, quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia putant: ubi de magna virtute et gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit; supra ea, veluti ficta, pro falsis ducit. Thuc. II, 35. Χαλεπὸν τὸ μετρίως εἰπεῖν. ὅ τε γὰρ ξυνειδὼς καὶ εὔνους ἀκροατὴς τάχ ̓ ἄν τι ἐνδεεστέρως πρὸς ἃ βούλεταί τε καὶ ἐπίσταται, νομίσειε δηλοῦ. σθαι. ὅ τε ἄπειρος, ἔστιν ἃ πλεονάζεσθαι διὰ φθόνον, εἴ τι ὑπὲρ τὴν ἑαυτοῦ φύσιν ἀκούοι. μέχρι γὰρ τοῦδε ἀνεκτοὶ οἱ ἔπαι· νοί εἰσι περὶ ἑτέρων λεγόμενοι, ἐς ὅσον ἂν καὶ αὐτὸς ἕκαστος οἴηται ἱκανὸς εἶναι δρᾶσαί τι ὧν ἤκουσε· τῷ δ ̓ ὑπερβάλλοντι αὐτῶν φθονοῦντες ἤδη καὶ ἀπιστοῦσιν. Cat. 6. Magis dandis quam accipiundis beneficiis amicitias parabant. Thuc. II, 40. Οὐ γὰρ πάσχοντες εὖ, ἀλλὰ δρῶντες, κτώμεθα τοὺς φίλους. Cat. 12. Paupertas probro haberi. Contra Thuc. II, 40. apud Αthenienses τὸ πένεσθαι οὐχ ὁμολογεῖν

,

"

tivi aloygóv. Cat. 38. Honestis nominibus, alii, sicuti populi iura defenderent, pars, quo senati auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes, pro sua quisque potentia certabant. (Quod in Fragmentis brevius dictum, sub honesto patrum aut plebis nomine dominationes adfectabant.) Thuc. III, 82. Merà óvóμatos ἑκάτεροι εὐπρεποῦς, πλήθους τε ἰσονομίας πολιτικῆς καὶ ἀριστοκρατίας σώφρονος προτιμήσει, τὰ μὲν κοινὰ λόγῳ θεραπεύοντες etc. Cat. 52. Vera rerum vocabula amisimus, quia malarum rerum audacia fortitudo vocatur. Thuc. III, 82. Τὴν εἰωθυῖαν ἀξίωσιν τῶν ὀνομάτων ἀντήλλαξαν· τόλμα γὰρ ἀλόγιστος ἀνδρία φιλέταιρος ἐνομίσθη. Iug. 7. Et proelio strenuus erat et bonus consilio, quorum alterum ex providentia timorem; alterum ex audacia temeritatem adferre plerumque solet. Thuc. II, 40. Aiapɛgóvzws yàg δὴ καὶ τόδε ἔχομεν, ὥςτε τολμᾷν τε οἱ αὐτοὶ μάλιστα, καὶ περὶ ὧν ἐπιχειρήσομεν ἐκλογίζεσθαι· ὃ τοῖς ἄλλοις — ἀμαθία μὲν Θράσος, λογισμὸς δὲ ὄκνον φέρει. Iug. 42. Alteri alteros vincere quovis modo et victor acerbius ulcisci volunt. Thuc. III, 82. Παντὶ τρόπῳ ἀγωνιζόμενοι ἀλλήλων περιγίγνετὰς τιμωρίας ἔτι μείζους προτιθέντες. Quae omnia ex oratione funebri Periclis et descriptione seditionum in Graecis civitatibus repetita sunt. Non tamen alias Thucydidis partes a Salustio neglectas videbis. Imo oratio Caesaris in senatu Cat. 51. in multis similis orationi Diotimi Thuc. lib. III., et uterque poenam capitalem reorum non ita deprecatur, ut a culpa eos liberare conetur; sed supplicium sumatur, ipsis iudicibus aliquando noxium, et poenam qualemcunque crimini, de quo agebatur, non aequalem neque ad id in posterum prohibendum satis validam fore, conantur demonstrare. Pariter Iugurthae adhortatio ad milites cap. 49. cum Phormionis oratione Thuc. II, 89. comparari potest. Quid? quod ipsa illa degréssio de primis Romanorum rebus, Cat. cap. 6. sqq., quae, utcunque defensa a viris doctis, nobis non

σθαι

[ocr errors]

« IndietroContinua »